Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX LIB. I.

IN appendice, paralipomena sive prætermissa in prolegomenis quædam subjicientur, ad præsens negotium facientia, sed in propositionibus commode tractari non possunt.

1. De characterum Hebraicorum, qui hodie in usu sunt, origine et antiquitate. Hæc disquisitio necessaria videtur, ad defensionem integritatis Scripturæ, propter novam opinionem illustrissimi viri Josephi Scaligeri: qui in animadversionibus in Eusebii chronicon ad locum Eusebiani num. 1617. "Literæ," inquit, "quibus hodie Judæi sacros libros et omnia acta sua conscribunt nuperæ ac novitiæ sunt, et Syriacis depravatæ, illæ autem ex Samaritanis," &c. Vide locum. Hac de re variæ sunt aliorum opiniones, ut Postelli, libello de Phoenicum literis, Waseri libro de antiquis nummis Hebræorum, et aliorum: quas hic ventilandas suscepi, etsi fateor in quibusdam quæ caput rei non attingunt aquam mihi hærere. Verum Scaligeri opinionem aperte falsam esse, probari potest ex multis.

Nam primo probatur, modernas literas non esse nuperas, &c. et Samaritanas in biblico usu semper non fuisse antiquitus; quia non Samaritanæ sed Judaicæ in usu fuerunt Christi humiliati tempore: ut constare mihi videtur ex Matth. cap. V. ver. 18. Luc. cap. XVI. ver. 17. et locis id genus aliis, ubi Christus docet, ne minimam quidem particulam legis perituram; nempe (ut omnes fatentur) saltem quoad sensum et doctrinam, allusione facta ad minimam literulam Hebraici contextus, nempe joth, quæ facile omnium literarum minima est in Hebraico alphabeto, sed in Samaritano potius maxima (Heb., Samar. m.) Quod si ante Christi humiliati tempus nostræ literæ fuerint, tum neque nuperæ sunt et novitiæ, neque ex Syriacis depravatæ. Nam Syriacæ sive Maroniticæ introductæ fuerint a Christianis nascentis ecclesiæ, ne quid cum Nazaræis et Hebionitis (quorum hæresin execrabantur) haberent com

mune; ut docet doctissimus vir Guido Fabricius Boderianus in epistola ad dictionarium Syro-Chaldaicum.

2. Idem constat ex omnibus illis Scripturæ locis (qui bene multi sunt) in quibus veteres interpretes Septuaginta et alii antiquissimi hallucinati sunt et decepti literarum similitudine, ut et 3, 1 et i, net n, I et 1, 7 et 7, 7 et 7, Det D; sic Job. 11. 3. 77, Græce legitur 77, evλoynuévos, et id genus sexcenta quæ ex indice nostro observari possunt. Nulla autem talis est earundem literarum vicinitas juxta Samaritanum alphabetum. Vide Postelli vel Scaligeri ipsius alphabetum Samaritanum locis citatis.

3. Multa alia id ipsum docent, quæ non opus est hic repetere; nempe figuræ Hebraicæ literarum quæ hodie in usu sunt, simplicissimæ: ex quibus etiam, (ut Postellus probat, et res ipsa docet) nimirum ex currente earum forma, Syriacæ et Arabicæ literæ ortum habent. Item Tvμa sive notationes nominum quæ Hebraicis potius quam Samaritanis characteribus conveniunt. Qua de re consulendi sunt grammatici. Miror quid Scaligero in mentem veniebat. Sed missa hæc facio, et reliqua quæ communiter contra hanc Scaligerianam et aliorum opinionem dici possunt.

II. De Massoriticis et Rabbinicis notis in bibliis Hebraicis: de viginti octo. Perigmoth, deque librorum et capitum variis distinctionibus, et id genus aliis; et quid illis tribuendum sit. Neque hic multis opus est, quia in confirmatione secundæ propositionis nostræ, in responsione ad objectiones contra Hebraici fontis puritatem, fusius diximus; quod satis esse videatur donec ad particularium locorum censuram in indice nostro deveniamus.

1. De octodecim locis qui vulgo appellantur ' ¡ip'n, et a quibusdam contra puritatem Hebraicæ Scripturæ et fidem Judæorum objiciuntur.

2. De quatuor locis qui vulgo appellantur iby, objicitur etiam.

3. De 848. locis, 'n p, objectis, &c. ubi descripsi ea ex Talmude et Eliæ Massoreth hammasoreth: quæ tu, doctissime Ussheri, a me in tuam gratiam describenda petis.

4. De varietatibus inter orientales et occidentales, item inter filios Aser et Nephtali.

5. De locis quibusdam veteris Instrumenti, in quibus corruptelæ objiciuntur ex rei grammaticæ ratione. 6. De locis (in genere) tam veteris quam novi Testamenti, in quibus vavriopavñ observantur atque ex collatione locorum parallelorum corruptionis arguun

tur.

[ocr errors]

III. De Chaldaica paraphrasi, deque Arabica et Syriaca, necnon de aliis Veterum et Neotericorum versionibus, quarum in propositionibus non fit mentio, et quid illis tribuendum sit.

IV. De castigatissimis bibliorum Hebraici veteris Instrumenti, et Græci novi Testamenti exemplaribus. His generalibus propositis ac enucleatis, facile erit judicium de singulis variarum lectionum locis: neque opus erit in indice sive catalogo nostro subsequente multa dicere, quæ alioquin sæpissime et fere ubique repetere oporteret.

SECUNDI LIBRI ARGUMENTUM.

Index et collatio variarum lectionum per singulos Scripturæ libros et librorum capita, una cum earundem censura, juxta ordinem particularium locorum; præsertim ubi fontium puritas quibusdam suspecta videtur, vel incuria librariorum aut criticorum temeritate periculum sit ne corrumpatur.

APPENDIX LIB. II.

IN appendice, quædam paralipomena, ad indicem nostrum pertinentia sunt adjicienda.

1. Tabulæ varietatum inter orientales et occidentales Judæos, atque inter N, quæ in calce primæ et secundæ editionum bibliorum Bombergianorum habentur.

.מל וחס et ; קרי וכתיב Tabule .2

3. Consectaria nonnulla, una cum summa totius causæ quam in manibus habemus, viz.

1. Lectio alicujus loci veteris vel novi Testamenti quæ comprobatur consensu et conspiratione omnium exemplarium quæ inveniri possunt, non est rejicienda propter ivavTiopavès quod difficulter conciliari potest, nedum propter interpretum quorundam auctoritatem qui aliter legisse videantur; donec exemplar aliquod fide dignum aliam lectionem exhibeat: nisi circumstantia loci, aut analogia fidei necessario postulet.

Hoc patet ex iis quæ dicenda sunt libro primo in prolegomenis, præsertim in confirmatione 2, 4, 5, et 6. propositionum.

2. Lectio alicujus loci veteris Instrumenti quæ comprobatur fide Massoriticorum et emendatissimorum exemplarium, licet in aliis aliter habeatur, cæteris paribus est præferenda.

Hujus ratio petenda est ex iis quæ in Prolegomenis diximus de Massoræ ratione et fide, necnon ex iis, quæ docentur in 2. et 4. appendice libri 1.

3. Lectio alicujus loci veteris vel novi Testamenti, quæ comprobatur auctoritate interpretum qui de industria fontes sequuti sunt, hoc est, Hebraicam et Græcam veritatem, versione aut commentatione sua illustrarunt, cæteris paribus, potior est illa quæ nititur fide, vel potius hallucinatione interpretum qui rivulos consectati, et Græcam sive vulgatam Latinam editionem interpretati sunt.

Hujus veritas patet ex 5. et 6. propositione libri primi, atque ex 3. ejusdem appendice.

4. Lectio alicujus loci novi Testamenti quæ comprobari potest auctoritate et fide vetustiorum et correctiorum exemplarium, licet forsan pauciora sint, cæteris paribus, est præferenda. Vide 4. appendicem libri primi. Huic nemo non suffragabitur, qui novit quid tribuendum sit aliquammultis codicibus, præsertim noviter editis, qui in vulgus spargunt errores et multiplicant σφάλματα γραφικὰ unius qui primo lapsus est incuria vel inscitia. Verum errantium multitudo (ut in re alia dixit Hieronymus, ni fallor) non debet patrocinari

errori.

Lectiones autem omnes quas in catalogo nostro defendimus, comprobantur vel consensu omnium exemplarium et interpretum qui primævam Scripturæ editionem sequuti sunt, nulla ratione repugnante, vel saltem fide emendatissimorum codicum, ac præterea, quorundam doctissimorum interpretum calculo, ratione etiam ex verbis ipsis vel ex aliis locis petita, exigente.

Hoc patet ex singularium locorum inspectione in indice nostro variarum lectionum.

Ergo lectiones quas sequuti sumus, et censura nostra comprobavimus, sunt veræ et germanæ

Rursus,

Illa tantum Scripturarum editio, et lectio in singulis locis est authentica, quæ fεorveúστws primitus conscripta fuerit, juxta primam propositionem primi libri.

At Hebraica tantum veteris instrumenti integre etiamnum conservata in Ecclesia (juxta 2. propositionem) idque punctata (juxta 3.) novi vero Testamenti Græca editio, integre etiam adhuc conservata, juxta 4. propositionem, atque utraque juxta lectiones quæ in indice nostro comprobantur, divina inspiratione primitus conscripta fuerit, ut ex prolegomenis et indice patet: non autem Græca veteris Instrumenti, nec Latina vulgata novi quæ nec fidæ nec puræ sunt, juxta 5. et 6. propositiones, nec denique cujuscunque linguæ versiones nostræ sunt εoveÚOTWS conscriptæ, ut patet ex 3. appendice libri primi.

« ÖncekiDevam »