Sayfadaki görseller
PDF
ePub

JACOBI USSERII,

ARCHIEPISCOPI ARMACHANI

DISSERTATIO

NON DE IGNATII SOLUM ET POLYCARPI SCRIPTIS, SED ETIAM

DE APOSTOLICIS CONSTITUTIONIBUS ET CANONIBUS

CLEMENTI ROMANO TRIBUTIS.

1614.

DE

IGNATII MARTYRIS

EPISTOLIS.

CAPUT I.

De Ignatii, et Polycarpi scriptis, tum genuinis, tum apocryphis, quid ab autho

ribus traditum inveniatur.

Quanto beatissimi martyris Ignatii, qui cum Christi apostolis familiariter versatus est, et antiquitas et authoritas est major ; eo ecclesiæ magis interest videre, ne quo pacto apocrypha illi attributa cum authenticis ipsius scriptis commisceantur et confundantur. In Apocryphorum vero binos incidi indiculos, in quorum utroque Ignatii nostri comparebat nomen : ineditum unum, interrogationibus et responsionibus illis subjectum, quæ Anastasii Nicæni nomine a Gentiano Herveto sunt publicatæ; ad calcem chronographiæ Nicephori patriarchæ Constantinopolitani editum alterum.

Priorem inter Græcos illos manuscriptos libros reperi, quos a Francisci Barocii hæredibus in Italia redemptos, nobilissimus Pembrochiæ comes Guilielmus, academiæ Oxoniensis, cujus Cancellarius erat, bibliothecæ donavit publicæ : ubi in Αpocryphorum classem Κλήμεντος διδαχήν, et ’lyvariou didaxnv, pariter relatam animadverti. In Arabico quoque liturgiarum Chaldaicarum sive Syriacarum catalogo, quem habuit nuperus Antiochenus patriarcha Ignatius, recensetura una “ Clementis

papæ Græce composita ; quam Chaldæam fecit Thomas quidam Harchalanus post CCCCVII. annos a nativitate Domini:" et altera “ Sancti Ignatii, Græce composita Antiochiæ, anno XXVII. post ascensionem Domini ;

quam Chaldæam fecit Sanctus Jacobus episcopus Rehanus."

Et Clemens quidem a Constantinopolitano patriarcha Proclo inter primos numeratur, qui liturgiæ expositionem scriptam Ecclesiæ tradiderunt: cujus authoritatem urgentibus Græcis in libro de sacramento eucharistiæ ita respondet Bessarion : “ Licet hæc Clementis verba inter apocryphas scripturas commemorari soleant; placet tamen eis impræsentiarum tanquam veris assentiamus ;” vel, ut est in Greco nondum edito: ά, ει και ταϊς αποκρύφοις είσι συντεταγμένα γραφαίς, δεξώμεθα όμως τότε νύν είναι και αυτά ως άν της θείας όντα γραφής. Εst vero illa liturgia pars quædam octavi libri, eorum qui in aliquibus codicibus Διδασκαλίας sive doctrine, in aliis Διαταγών sive constitutionum apostolorum, a Clemente conscriptarum, titulum præferunt: quos alios fuisse a dicta Clementis Aidaxă, non facile crediderim. Cumque et Pseudo-Clementis libros illos, et Ignatii nostri epistolas, ab eodem impostore circa Justiniani imperatoris tempora (ut suo loco indicabitur) eundem in modum interpolatas fuisse appareat: utrum ab eodem etiam Aidaxr illa Ignatiana fuerit conficta, et, quo Clementinæ illi alteri esset conformior, liturgia ista ei fuerit ab illa inserta, aliis conjiciendum relinquo.

Videndum præterea, an non ex eadem Aidaxõ et illa desumpta fuerint, quæ ab aliis ex Ignatio citata, in nostris tamen Ignatianis non inveniuntur.

Cujusmodi illa sunt, Parallelis Johannis Damascenie, et Melissæ Antoniid monachi intexta : “ MapDeviac Suyov μηδενί επιτίθει επισφαλές γαρ το κτήμα, και δυσφύλακτον, όταν

[merged small][ocr errors]

kar'áváyknu yévntal. Virginitatis jugum nemini impone. Periculosa enim res est, quamque servare difficile sit, cum coactu ac necessitate fit." Item: “ Tois vewrépous êtíTDETTE yaμείν, πρίν διαφθαρώσιν εις εταίρας. Junioribus nuptias concede, antequam meretriciis artibus implicentur ;" cujusmodi præceptum etiam in Clementina illa Aidaxõ occurrit: « Σπουδάζετε ώρα γάμου ζευγνύναι και συναλλάσσειν αυτούς, ίνα μή της ηλικίας εν τη ακμή ζεούσης έθη πορVOKóta ároßñ. Date operam, ut tempore ad conjugium maturo eos matrimonio jungatis ; ne in ipso flore, ætate fervescente, iis moribus evadant, ut se dedant meretricibus." Quo etiam fortasse referenda fuerint, quæ in iisdem Damasceni Parallelis leguntur :

“ Antistitem oportet vitam ab omni reprehensionis nota puram ducere, nec rei ullius Deo gratæ studium prætermittere." Et : “ Juvenise mansuetus multa suffert. Canities senum, clementia: vitah autem eorum cognitio vera. Nulla virtus ita sapientiam parere consuevit, ut lenitas.".

Scripsisse quoque Ignatium adversus hæreticos, in libro contra Helvidium, capite nono, hisce verbis Hieronymus innuit : “ Numquid non possum tibi totam veterum scriptorum seriem commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenæum, Justinum Martyrem, multosque alios apostolicos et eloquentes viros; qui adversus Ebionem, et Theodotum Byzantium, et Valentinum, hæc eadem sentientes, plena sapientiæ volumina conscripserunt? quæ si legisses aliquando, plus saperes.” Atqui, et Valentinum (cujus nomen a nonnullis Hieronymi exemplaribus abest) et Theodotum Byzantinum, ætate Ignatii inferiores fuisse, non est dubium. Valentinum enim Hygini tempore Romam venisse, floruisseque sub Pio, et usque ad Anicetum tempus vitæ prorogasse, testatur Irenæus, libro tertio, adversus hæreses, capite quarto; Theodotum vero Coriarium (ab ista enim, quam exercebat, arte cognomentum accepisse Byzantinum illum, ex Epiphanio' intelligimus) Va

6 Ibid. lib. 3. cap. 30.

e Lib. 4. constitut, apostolic. cap. 11.
i Damacen. parall. lib. 2. cap. 25.
h Vid. not. 14. in epist. ad Trallianos.
| Epiphan. lib. 2. hæres. 54.

« ÖncekiDevam »