Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lentino posteriorem, a Victore Romano episcopo ejectum ab ecclesia fuisse, alius antiquus auctor, qui contra Artemonis hæresim librum conscripsit (ab Eusebio, in postremo libri quinti historiæ suæ capitulo, laudatum) confirmat. Cujus qnidem, neque in illis quæ habemus Justini, neque etiam ipsius Irenæi (qui sub Victore maxime claruit) ulla omnino occurrit memoria. Ut si illius in aliquo opere nomen Ignatii præferente, facta fuerit mentio: manifestæ feudoyoapías ex ipsa temporum convincatur ratione.

Ad alterum illum indiculum jam venio: quem, inter Nicephori patriarchæ Constantinopolitani et Georgii monachi (qui alterius patriarchæ Tarasii Syncellus fuerat) Græcas chronographias positum, Latinis suis communicavit Anastasius Romanæ Ecclesiæ bibliothecarius. Neque enim ab hoc σrixoμerρíav, illam diversam esse existimo, quam Georgii Syncelli et Theophanis operi præfixam in antiquissimo exemplari se invenisse narrat Cl. Salmasius. In eo vero catalogo (quem inter Petri Pithæi opuscula Græce et Latine habemus editum) Ignatii simul et Polycarpi scripta in Apocryphorum numero reposita cer

nuntur.

Ubi ad Polycarpum primo quod attinet: falsum rumorem sparsum aliquando fuisse, Papiæ et Polycarpi volumina Latine transtulisse B. Hieronymum, in epistola duodecima octava ad Lucinium ipse significat. Et in vita Polycarpi (quæ Græce manuscripta in regis Gallorum bibliotheca extat, et Pionii nomine a Petro Halloixio' citatur) multos ille tractatus, et homilias, et epistolas scripsisse dicitur. In quibus scriptis illi attributis, quæ in Cœritum tabulas referrentur digna aliqua fuisse, veri non est absimile: inter quæ et illud fortasse fuerit, cujus ex eodem Hieronymo jam meminimus, hæreticis (et inter illos Theodoto Byzantino, qui Polycarpo ætate fuit inferior) oppositi, et responsionum quoque illa capitula; quorum fragmenta quinque, Latine conversa, Catena super quatuor evangelistas circa annum Christi DL. a se col

k Walo Messalin. de episcop. et presbyt. cap. 4. pag. 252. Halloix. vit. Polycarp. cap. 16.

lectæ, inseruit Victor Capuanus episcopus, quæ et Smyrnensis ecclesiæ de Polycarpi martyrio epistolæ a nobis subjuncta lector postea inveniet. "Fertur et integrum librum de obitu S. Joannis evangelista magistri sui composuisse," inquit, "Halloixius, qui hodieque extet manuscriptus in bibliotheca abbatiæ S. Floræ in Gallia Cisalpina. E quo libro nonnulla producit Franciscus Humblot, in concione de S. Joanne evangelista, sub finem." Sed valde vereor, ne bibliotheca illa pro thesauro carbones, pro germano Polycarpo commentitium Prochorum, vel ejus generis histrionem quempiam alium, quærentibus

sit ostensura.

" Ad" magnum Dionysium Areopagitam, et ad alias ecclesias," scripsisse Polycarpum epistolas in Suida legimus. Circumfertur nimirum Dionysii nomine ad Polycarpum edita epistola : in qua legitur: “ Σὺ δέ φης λοιδορεῖσθαι μοι τὸν σοφιστὴν ̓Απολλοφάνη;” quod Dionysius Carthusianus paraphrastice ita exponit: "Mihi scripsisti quod Apollophanes logicus, sophistice agens, mihi improperet." Indidemque Faber Stapulensis in argumento illius epistolæ colligit,"scripsisse Polycarpum Smyrnæorum episcopum ad beatissimum patrem; Apollophanem sophistam in eum convitia et maledicta intorsisse." Neque aliud fundamentum Suidas habuisse videtur, scriptæ ad Dionysium a Polycarpo alicujus epistolæ. Ad Athenienses scripsisse eum epistolam, in qua Areopagitæ mentionem fecerit, confirmat Johannes Scythopolitanus in Græcorum scholiorum, et Johannes Erigena in Latinæ interpretationis Dionysii, præfatione: sed ad ipsum Areopagitam quicquam ab eo scriptum extitisse, neuter indicat.

A Polycarpo tamen varias, tum ad ecclesias, tum ad fratres quosdam, conscriptas fuisse epistolas; ex verbis his Irenæi, discipuli ipsius in epistola ad Florinum, clarum est: “ Εξο ἐπιστολῶν δὲ αὐτοῦ ὧν ἐπέστειλεν ἤτοι ταῖς γειτνιώσαις ἐκκλησίαις, ἐπιστηρίζων αὐτὰς, ἢ τῶν ἀδελφῶν

ας.

m Halloix. vit. Polycarp. cap. 16.

* Πρὸς τὸν μέγαν Διονύσιον τὸν ̓Αρεοπαγίτην καὶ πρὸς ἄλλας ἐκκλησίSuid. in Πολύκαρπος.

• Euseb. lib. 5. histor. Kεp. K.

τισὶ, νουθετῶν αὐτοὺς καὶ προτρεπόμενος, δύναται φανερωθῆναι. Ex epistolis, quas cum ad vicinas ecclesias, quo eas confirmaret, tum ad quosdam fratres, quo eos tum admoneret tum cohortaretur, misit; ista ita se habere, manifesto cognosci poterit.” Inter quas, quæ ad Philippenses scripta est, præ aliis ab eodem in tertio contra haereses libro, capite tertio, ita celebratur : “ Ἐστὶ δὲ καὶ ἐπιστολὴ Πολυκάρπου πρὸς Φιλιππησίους γεγραμμένη ἱκανωτάτη, ἐξ ἧς καὶ τὸν χαρακτῆρα τῆς πίστεως αὐτοῦ, καὶ τὸ κήρυγμα τῆς ἀληθείας, οἱ βουλόμενοι, καὶ φροντίζοντες τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας, δύνανται μαθεῖν. Est autem et epistola Polycarpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua, et characterem fidei ejus, et prædicationem veritatis, qui volunt, et curam habent suæ salutis, possunt discere.” Quam etiam in ecclesiasticorum scriptorum catalogo Hieronymus, ut valde utilem; et interpres ejus Sophronius, atque eum secutus Suidas, ut " πάνυ θαυμαστὴν, valde admirabilem,” nobis commendat. Nam quod apud epistolæ, Dionysio Areopagitæ ad Polycarpum attributæ, scholiastam Maximum habetur, “ Εχει δὲ καὶ ἐπιστολὰς ὁ θεῖος Πολύκαρπος πρὸς Φιλιππησίους; Scripsit etiam divinus Polycarpus epistolas ad Philippenses;" ex ejus exscriptore Georgio Pachymera est emendandum, et ἐπιστ τολὴν singulariter legendum.

? Euseb. lib. 4. κεφ. ιδ.

q Suid. in Πολύκαρπος.

CAP. II.

De Polycarpiana epistolarum Ignatianarum sylloge: et num ad ipsum Polycarpum scriptæ literæ in ea locum habuerint.

Ex omnibus Polycarpi epistolis, unica Philippensium ecclesiæ data ad nostra usque tempora perduravit : tum quod reliquarum ea esset celeberrima, tum (ut in præcedenti capite est notatum) quod Ignatii quoque epistolas haberet subnexas; quod verba hæc in fine epistolæ satis ostendunt: “ Ἐγράψατε μοὶ καὶ ὑμεῖς καὶ Ἰγνάτιος, ἵνα ἐάν τις ἀπέρχηται εἰς Συρίαν, καὶ τὰ παρ ̓ ὑμῶν ἀποκομίσῃ γράμματα. ὅπερ ποιήσω, ἐὰν λάβω καιρὸν εὔθετον, εἴτε ἐγὼ, εἴτε ὃν πέμπω πρεσβεύσοντα καὶ περὶ ὑμῶν. Τὰς ἐπιστολὰς Ιγνατίου τὰς πεμφθείσας ἡμῖν ὑπ ̓ αὐτοῦ, καὶ ἄλλας ὅσας εἴχομεν παρ' ἡμῖν, ἐπέμψαμεν ὑμῖν, καθὼς ἐνετείλασθε· αἵτινες ὑποτεταγμέναι εἰσὶ τῇ ἐπιστολῇ ταύτῃ· ἐξ ὧν μεγάλα ὠφεληθῆναι δυνήσεσθε. Περιέχει γὰρ πίστιν, καὶ ὑπομονὴν, καὶ πᾶσαν οἰκοδομὴν τὴν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν ἀνήκουσαν. Scripsistis mihi et vos et Ignatius, ut si quis eat in Syriam, is vestras etiam perferat literas. Quod faciam, si opportunam occasionem nactus fuero; sive egomet ipse, sive is quem mittam legatione functurum etiam pro vobis. Epistolas Ignatii, ad nos ab eo missas, et alias quotquot penes nos habuimus, vobis misimus, quemadmodum mandastis; quæ quidem huic epistolæ subjectæ sunt: ex quibus magnam utilitatem capere poteritis. Continent enim fidem, patientiam, et omnem ædificationem ad Dominum nostrum pertinentem."

Hæc ille in epistola ad Philippenses, eodem scripta tempore, quo ab iis profectus Ignatius, in Italiam ex Macedonia est abductus. Ex quibus a Baronio illa elicitur

conclusio: "Uta omnes tunc in via scriptæ ab Ignatio epistolæ ad diversas ecclesias atque personas in unum colligerentur, atque integre servarentur, opus fuit sanctissimi Polycarpi Smyrnensium episcopi." Quam quidem ita ille explicat, ut septenario numero" omnes illas tunc in via scriptas" epistolas includat: e quibus, ad unam tantum personam (licet pluraliter loqui illi libuerit) ipsum nimirum Polycarpum, missa fuerit unica, ad totidem numero ecclesias sex reliquæ; Ephesiorum nempe, Magnesianorum, Trallianorum, Romanorum, Philadelphenorum, et Smyrnæorum." Et cur "septem illæ seorsum positæ haberentur," adeoque solæ ab Eusebio et Hieronymo in Ignatianarum epistolarum catalogo recenserentur, non aliam assignat rationem, quam quod ex his constiterit "illa prima collectio facta a Polycarpo: qui (secundum Eusebii lectionem eandemque legitimam, et antiquioribus Græcis codicibus magis consentientem) non tantum ad se missas, sed et alias in unum collegit, quæ ad Asiæ nominatas ecclesias scriptæ fuissent; quas (ut testatur) misit ad Philippenses."

Ubi antiquam illam et sinceram ex Eusebio a nobis exhibitam, lectionem jure optimo præfert depravatæ illi, quæ in Polycarpianæ epistolæ editione vulgata Latina circumfertur: "Epistolas sane Ignatii, quæ transmissæ sunt vobis ab eo, et alias quantascunque apud nos habuimus, transmisimus vobis; secundum quod mandastis." Id enim Polycarpus omnino voluit; se, Philippensium rogatu, non solum, quas prius penes se habuerat, ab Ignatio, dum Smyrnæ apud eum diversaretur, et ad Romanos, et ad ipsi vicinos, Ephesios, Magnesianos, et Trallianos exaratas epistolas ad illos transmisisse; sed etiam quas postea ex Troade ab ipso acceperat, tum sibi et Smyrnæo suo gregi, tum Philadelphenis, non ita procul ab eo dissitis, deferendas. Quod posterius Græce ab Eusebio fusius hunc in modum habetur enarratum: “ Ἤδη δ ̓ ἐπέκεινα τῆς Σμύρνης γενόμενος, ἀπὸ Τρωάδος τοῖς τὲ ἐν Φιλαδελφεία

a Baron. ann. 109. sec. 18, 19. Euseb. lib. 3. histor. Kep. Aor.

b Euseb. lib. 3. histor. Kɛø. λOT.

« ÖncekiDevam »