Sayfadaki görseller
PDF
ePub

comitatus Ennernessensis, quae a lacu Luinge ad fines comitatus eiusdem orientales iuxta lineam rectam supra descriptam, protenditur.

Ita igitur in Scotiae regno praeter Glasguensem Archiepiscopatum honoris, unica erit provincia Ecclesiastica ex uno Archiepiscopo seu Metropolitano Antistite, et quatuor suffraganeis Episcopis constans.

Neque dubitamus, quin novi Praesules Praedecessorum suorum, qui propria virtute veterem Scotiae Ecclesiam illustrarunt, vestigiis inhaerentes omnem daturi sint operam, ut Catholicae Religionis nomen in eorum regionibus splendidius fulgescat, et animarum profectus, divinique cultus augmentum meliori qua fieri poterit ratione promoveatur. Ea propter Nobis, Nostrisque in Apostolica Sede Successoribus iam nunc reservatum declaramus, ut praedictas Dioeceses in alias, ubi opus erit, partiamur, earumque numerum augeamus, limites immutemus, et quidquid aliud ad orthodoxae fidei propagationem ibi magis conferre in Domino visum fuerit, libere perficiamus.

Quod vero iisdem Ecclesiis valde profuturum perspicimus, volumus ac iubemus, ut earumdem Praesules relationem sedium, atque ovium eorum curae creditarum statu ad Nostram de Propaganda Fide Congregationem, quae hactenus peculiarem sedulamque de regionibus ipsis sollicitudinem gessit, transmittere nunquam omittant; Nosque per eamdem Congregationem certiores faciant de iis omnibus, quae pro pastorali munere adimplendo, et suarum Ecclesiarum incremento procurando nunciare se necessarium aut utile iudicaverint. Meminerint autem, se hanc relationem exhibere, sicut et SS. Apostolorum limina adire, quarto redeunte anno teneri, prout in Const. s. m. Sixti V diei XIII Kal. Ianuarii anni millesimi quinquagesimi octogesimi quinti data, quae incip. Romanus Pontifex, sancitum est. In ceteris pariter, quae eiusdem pastoralis officii sunt, Archiepiscopi et Episcopi supramemorati omnibus fruantur iuribus et facultatibus, quibus alii aliarum gentium Catholici Antististes ex communi Sacrorum Canonum, et Apostolicarum Constitutionum vi fruuntur, ac frui possunt ac poterunt, iisdemque adstringantur obligationibus, quibus alii Archiepiscopi et Episcopi ex eadem communi et generali Catholicae Ecclesiae disciplina devincti sunt. Quaecumque idcirco sive ex antiqua Ecclesiarum Scotiae ratione, sive in subsequenti Missionum conditione ex peculiaribus Constitutionibus, aut privilegiis vel consuetudinibus particularibus viguerint, mutatis nunc circumstantiis, nullam posthac sive ius, sive obligationem inducant. Atque eum in finem, ut nulla hac super re in posterum suboriri valeat dubitatio, Nos iisdem illis peculiaribus statutis, ordinationibus, et privilegiis cuiuscumque generis et consuetudinibus a quocumque etiam vetustissimo et immemorabili tempore invectis, ac vigentibus, omnem prorsus obligandi, et iuris afferendi vim ex plenitudine Apostolicae auctoritatis adimimus. Quocirca Sco

tiae Praesulibus integrum erit ea decernere, quae ad communis iuris executionem pertinent, quae ex generali ipsa Ecclesiae disciplina Episcoporum auctoritati permissa sunt. Pro certo autem teneant, Nos eis Apostolica Nostra auctoritate libenter fore adfuturos, atque in omnibus Nostram eis opem laturos, quae ad divini nominis gloriam amplificandam, et animarum spirituale bonum fovendum conducere visa fuerint. Cuius quidem propensae voluntatis Nostrae erga dilectam S. Sedis Filiam, Scotiae Ecclesiam, ut pignus exhibeamus, volumus, et declaramus, Antistites ipsos, cum Ordinariorum Episcoporum nomine et iuribus fuerint insigniti, iis haudquaquam privari debere commodis, et amplioribus facultatibus, quibus in antecessum una cum titulo Nostrorum et Apostolicae Sedis Vicariorum fruebantur. Neque enim fas est, ut in eorum vertant detrimentum, quoad a Nobis ex Catholicorum Scotorum voto in maius sacrae apud ipsos rei bonum decreta sunt. Et, quoniam ea est Scotiae conditio, ut Christi Ministris, et variis cuiusque Ecclesiae necessitatibus temporalia subsidia haud congrua suppetant, certa spe futurum substentamur, ut dilecti ipsi filii Nostri Christifideles, quorum impensissimis postulationibus pro Episcopali Hierarchia restituenda libenti animo obsecundavimus, Pastoribus, quos eis praeficiemus, eleemosynis ac oblationibus suis largius etiam succurrere pergant, quibus Episcopalium sedium instaurationi, templorum, ac divini cultus splendori, Cleri pauperumque substentationi aliisque Ecclesiae necessitatibus valeant consulere.

Sed iam ad Illum humillimas preces nostras convertimus in quo placuit Deo Patri in dispositione plenitudinis temporum instaurare omnia, ut qui cepit opus bonum, ipse perficiat, confirmet, solidetque, ac illis omnibus, ad quos res a Nobis decretas exequi pertinet, coelestis gratiae lumen et robur adiiciat, quo restituta a Nobis in Scotiae Regno Episcopalis Hierarchia Religioni Catholicae omnino benevertat. Ad quem etiam finem deprecatores apud Reparatorem Nostrum Iesum Christum adhibemus Sanctissimam eius Matrem, B. Iosephum ipsius putativum patrem, Beatos Apostolos Petrum et Paulum, nec non S. Andream, quem Scotia peculiari cultu prosequitur, aliosque Sanctos, ac praesertim Beatam Margaritam Scotorum Reginam eiusdemque Regni decus et columen ut renascentem illam Ecclesiam benigno favore prosequi velint.

Decernimus tandem has Nostras litteras nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio, sive intentionis Nostrae alioque quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas et firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere atque inviolabiliter observari debere. Non obstantibus Apostolicis, atque in synodalibus, provincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus nec non veterum Scotiae sedium et missionum ac Vicariatuum Aposto

licorum inibi postea constitutorum, et quarumcumque Ecclesiarum ac piorum locorum iuribus aut privilegiis, iuramento etiam, confirmatione Apostolica aut alia quacumque firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque. His enim omnibus, tametsi pro illorum derogatione specialis mentio facienda esset, aut alia quantumvis exquisita forma servanda, quatenus supradictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contingerit attentari. Volumus autem ut harum. Literarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis, et per constitutum in Ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi ipso hoc diplomate ostenso haberetur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Erectionis, Constitutionis, Restitutionis, Institutionis, Adsignationis, Adiectionis Attributionis, Decreti, Mandati, ac Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo octavo IV Nonas Martias Pontificatus Nostri Anno I.

[blocks in formation]

De Hierarchia Episcopali in Scotia restituenda notiones (1)
et rationes variae.

REGIMEN ECCLESIASTICUM ANTE REFORMATIONEM. Etsi traditio vetustissima memoriae prodat a S. Victore I (2) missos fuisse quosdam Marchum et Dionisium, qui Donaldum Scotorum Regem ad Christi religionem convertissent, explicita tamen mentio fit de S. Niniano; qui a Papa Siricio (3) ad Episcopalem dignitatem evectus, fidem praedicavit populis Scotiae meridionalibus. Qui dum in Provincia Gallovidiana Ecclesiam a fundamentis excitasset, eamdem S. Martino dicavit. Instar Apostoli quoque habent Scoti S. Palladium Ecclesiae Romanae diaconum; qui evectus ad episcopalem dignitatem in Scotiam sese contulit anno 431. Nobilis etiam S. Columba Ab. in annalibus Scotorum censetur, qui in Scotiam venit anno 565; ibique Monasterium fundavit a quo alia multa originem duxerunt. A medio tamen saeculo VIII usque ad aetatem (4) S. Margaritae, quae Malcholmo III nupsit, historia huius regionis Ecclesiae in obscuritate delitescit. Scimus tamen huius sanctae uxoris consilio regem Malcholmum Episcopos residentiales et capitula illic instituisse, revocatis Episcopis monasticis, et Capitulis religiosorum.

Ex Romanorum Pontificum studiosis curis et ex Ecclesiarum reliquiis, quae adhuc manent, colligi potest catholicam Religionem mature Scotiam pervasisse.

SEDES EPISCOPALES ANTE REFORMATIONEM EXISTENTES. I. S. Andreae, quae parum distat ab Edimburgo: quaeque Caput Scotorum fuit dum regnaret Malcholmus III. Ibi reliquiae S. Apostoli, quae ex Achaia translatae dicuntur, maximâ coluntur veneratione. Eius Cathedralis inter Gothicae structurae clariora monumenta recensetur ab historia. Saeculo IV. S. Andreae Sedes ad Metropolitanae et Primatialis decus evecta est: ultimusque eius titularis Ioannes Hamilton martyrii palmâ coronatus est. II. CANDIDAE CASAE. A S. Niniano haec fundata fuit, cuius successores Episcopi a Beda recensentur, et anno 1558 series explicit. III. ABERDONENSIS. Malcholmus III istam fundavit; et ultimus istius Episcopus Guillelmus Gordon supremum obiit diem anno 1577.

(1) Facilioris intelligentiae gratiâ nonnullas addimus notiones historicas, nonnullaque rationum momenta, quibus freta S. Sedes Ecclesiasticam Hierarchiam in Scotia restituit; pro qua supra

relatam edidit Constitutionem Ex Supremo.

(2) Ann. 193-203.
(3) An. 394.

(4) An. 1093.

IV. DUNKELDENSIS. Huius pervetusta origo haud nota est. Innotescit tamen quod in pristinum restituta fuerit a rege David I, filio S. Margharitae. Operâ et livore Protestantium eius Cathedralis Ecclesia diruta anno 1559 eiusque Episcopus ultimus Robertus Cricton ab haereticis expulsus est.

V. GLASGUENSIS. Ad honorem Metropolitanae dein evecta est; civitas haec inter praecipuas Scotiae civitates merito cooptatur. Origo seu incrementum eius a S. Kentigerno repeti debet; qui Episcopali recepta consecratione, hanc Dioecesim moderatus est ab ineunte Saeculo VI. Supremus eius Archiepiscopus exul in Gallia ad coelites migravit anno 1603. VI. MORAVIENSIS. Erecta a Malcholmo III, adhuc illius Cathedralis ecclesiae vestigia conspiciuntur. Patritius Hepbur ultimus eius Pastor e vivis excessit anno 1573.

VII. CATHANENSIS. Ab eodem Malcholmo III saeculo XI fundata est. Eius ultimus Episcopus Andrea Stevvart mortalitatem exuit anno 1542.

VIII. ROSSENSIS. Erectam fuisse an. 1120, aut 1130 creditur; quamvis adsit qui retineat regem David haud novam instituisse Sedem; sed antiquam a Saeculo VII existentem ad pristinum revocasse decus. Ioannes Lesley ultimus Episcopus Bruxellis 1596 obdormivit in Domino.

IX. BRECHINENSIS. Monasterii Sedes erat; fuitque a David I in Dioecesim erecta anno 1150 cum Capitulo Religiosorum Monasterii eiusdem. Eius Ordinariorum series in Ioanne Sinclar finem habet; qui anno 1566 ad coelum ivit.

X. DUMBLANENSIS. Sedes haec in antiquo Monasterio constituta erat; quo diruto, David I Sedem Episcopalem ad vitam revocavit. Censent alii eiusmodi Sedem restitutam fuisse a Comite Stratherne anno 1200. Ultimus Episcopus Guillelmus Chisholm II exul in Gallia animam efflavit.

XI. LISMORENS'S SEU ERGADIENSIS. Iuxta nonnullos scriptores sedes eiusmodi erecta a Papa Clemente III, iuxta alios ab Alexandro III fuit anno 1200. Iacobus Hamilton ultimus Episcopus huius Dioecesis ad Protestantes transiit.

XII. SODORENSIS SIVE INSULANUS. Episcopi Sodorenses dicti sunt etiam Insularum; quorum ultimus fuit Rodericus Maclene electus anno 1550.

XIII. ORKADENSIS. Huius Dioecesis origo S. Servano tribuitur, S. Palladii discipulo. Sedis istius ultimus Episcopus fuit Adamus Bothvell eleclus anno 1559, qui cum haeresiae adhaesisset, e vivis excessit anno 1559. Quamquam ante Protestantium epocham undecim Episcopos duosque Archiepiscopos Scotia possideret, nullus tamen aderat Metropolita, ideoque omnes immediate S. Romanae Sedi subiiciebantur. (1) Et quamvis An

(1) Thomassin Vetus et nova Ecclesiae disciplina p. 1. lib. 1. cap. 45

n. 11. scribit: « Nec mirum si tandiu Metropolitano caruit Scotia cum advertat

« ÖncekiDevam »