Sayfadaki görseller
PDF
ePub

an scilicet Petrus, celebrato matrimonio civili, excommunicationem ipso facto incurrerit et an suum amiserit beneficium. Hinc hoc punctum iuris explanandum aggredimur et nostram elucubrationem non prorsus inutilem lectoribus cessuram esse confidimus.

Ac primo, precamur, animadvertant lectores, Petrum matrimonium attentasse antequam Constitutio Apostolicae Sedis evulgaretur, a'que ideo in leges commisisse quae tunc temporis vigebant. Hinc necessarium videtur brevissime innuere quid iuris prius viguerit, quid hodie vigeat post promulgationem dictae Constitutionis.

Quoad primam quaestionis partem omnes sciunt excommunicationis censuram cum gravissima sit atque ad frangendam contumaciam praesertim inducta strictissimae esse interpretationis, ideoque legis verbis stricte esse inhaerendum, ut possit germanus eius sensus attingi. Iamvero clericos in sacris constitutos matrimonium attentantes excommunicatione perculit Clemens V in Concilio Viennensi, cuius dispositio legitur in Clementina unica De consang. et affinitate. In ea hisce verbis censura irrogatur: Eos qui divino timore postposito in suarum periculum animarum scienter... cum monialibus contrahere non verentur, nec non religiosos et moniales ac clericos in sacris ordinibus constitutos matrimonia contrahentes, refraenare metu poenae ab huiusmodi eorum temeritatis audacia cupientes, ipsos excommucationis sententiae ipso facto decernimus subia

cere. Summus Pontifex Pius IX f. r. aliquantulum praecedentem legem modificans in Constitutione Apostolicae Sedis, excommunicationi Ordinariis reservatae declarat subiacere - Clericos in sacris constitutos vel religiosos aut moniales post votum solemne castitatis matrimonium contrahere praesumentes, nec non omnes cum aliqua ex praedictis personis matrimonium contrahere praesumentes.

Differentiam inter Clementinam citatam et canonem Constitutionis Apcstolicae Sedis, non est nostrum investigare; alii viderint; nobis satis erit advertere nihil immutatum fuisse quoad quaestionem quam prae manibus habemus, atque propterea nihil opus est ut adlaboremus in indigitanda differentia inter antiquum et novum ius inductum a Constitutione - Apostolicae Sedis.

Canonistae innixi principio quod – ut incurratur censura, peccatum illud externum, ob quod censura contrahenda est, debet esse completum in suo genere secundum proprietatem verborum, quae in praecepto seu lege continentur (Scmalzgrueber Lib. 5 tit. 39 n. 34) docuerunt, [clericum in sacris constitutum excommunicationem incurrere, si verum et proprium matrimonium, cum animo contrahendi, attentaret, ita ut eius validitati nihil aliud obstaret quam suscepti ordinis impedimentum. In hac sententia si defectus consensus, formae, iurisdictionis aut aliquid aliud impedit, quominus matrimonium in sua subsistat validitate, excommuni

calioni clericus minime subiicitur, quia intelligi non potest ipsum matrimonialiter contrahere, ac propterea peccalum externum ob quod censura infligitur, secundum proprietatem verborum completum in suo genere non

est.

Bonaccina (Disp. II Quaest. II pun. IX n. 9) docet excommunicationem non incurrere qui ficte contrahit << nam fingens contrahere, non dicitur » matrimonialiter contrahere, ut in » textu dicitur, et actus contrahendi » non dicitur perfectus, si animus et » intentio deficiat; contractus enim > mutua voluntate perficitur. » Et num. 16 tradit censurae obstare clandestinitatem «< is enim non dicitur ma>trimonialiter contrahere qui in ab> sentia parochi et testium contrahit. » Hanc opinionem sequuntur Petrus Ledesma, Cavarruvias, Sanchez, aliique plures.

Quapropter ea nobis sententia arridet quae tenet clericum in sacris constitutum qui matrimonium contrahit ci vile excommunicationi nullatenus subiici. Ea movemur ratione quod quando non intentio sed actus sub aliqua censura interdicitur, actus esse debet in suo genere completus, ut ea incurratur, res enim est strictae interpretationis; atque attentatio eiusdem actus satis non est ad poenam incurrendam, Maschat. Ins. Con. De sent. excom. §. 20 quia actus intelligitur effectu sequuto. Ex hoc principio fit quod quamvis rebaptizans fiat irregularis, tamen irregularitatem non contrahit, si veram intentionem non habeat. Per

cutiens clericus est excommunicatus, si tamen percutit, qui clericus non est quamvis talem putet, excommunicationem minime incurrit. Ex supra citata Clementina, qui in gradu consanguinitatis interdicto contrahebant, erant excommunicati; nihilominus in censuram non incidebat, qui putans matrimonium contrahere cum consanguinea, contrahebat cum muliere quae talis revera non erat. Igitur si his in casibus, quia actus completus non est, censura minime incurritur; quomodo eam incurrere docebimus sacerdotem ob civile matrimonium, quod in Ecclesia neque ut matrimonii attentatio consideratur ? Infelix ille sacerdos erit scelestus, scandalosus, concubinarius, criminosus, quacumque dignus poena; at cave ne gladio etiam excommunicationis eumdem ferias.

Haec opinio nobis verissima videtur etiam hodie post promulgationem Constitutionis Apostolicae Sedis, imo illam suaderi putamus ab ipsius verbis matrimonium contrahere pracsumentes. - Nullo pacto enim credere possumus, verbum matrimonium adhibitum fuisse ad indigitandum civilem contractum a Summo Pontifice, qui in Allocutione diei 27 Septembris 1852 illum vocaverat turpem et exitialem concubinatum. Qui proscripsit in Syllabo (n. LXXIII) propositionem, qua asserebatur vi contractus mere civiis posse inter christianos constare veri nominis matrimonium. Proinde sicut ante Constitutionem Apostolicae Sedis non intelligebatur matrimonia

liter contrahere, qui remotis parocho et testibus matrimonii foedus inibat, ita hodie non praesumitur matrimonium contrahere, qui civilem tantum coeremoniam celebrat, quae, ob clandestinitatis impedimentum, matrimonium dici non potest.

Neque nos movet obiectio quod legislator in casu, de vero matrimonio. intelligere non poterat, quia matrimonium quocumque casu nullum esse oportet ob ordinis vinculum. Nam certissimum est legislatorem ecclesiasticum,adhibendo verbum matrimonium intelligere non potuisse de illo actu, quem diversa legislatio matrimonium, vocat indipendenter a sacramento: in Ecclesia enim matrimonium et Sacramentum separari non possunt. Atque ideo indubium est, loqui debuisse de illo contractu, qui nisi ordo vel solemne votum obstaret, fuisset verum matrimonium iuxta leges Ecclesiae. Verbum autem praesumentes indigitat quamdam audaciam in spretu impedimenti dicti voti vel ordinis, quo non obstante matrimonium iuxta Ecclesiae ritum inire praesumitur. Ad rem scribit Suarez (De Censuris Disp. 23. Lect. V.) <quod licet in re non possit perfici > hoc Sacramentum inter tales perso> nas, nihilominus posse ex parte con> trahentium fieri eodem modo ac > eadem voluntate ac si ipsi essent > personae aptae ad contrahendum, et > tunc incurrere hanc censuram. »

[ocr errors]

Commentatores Constitutionis Apostolicae Sedis uti sunt Cretoni, Theologus Realinus, Gabriel a Varceno, Hu

guenin, Bertapelle in quaestionibus propositis Clero Patavino, omnes hanc tuentur sententiam. Unus quod nos sciamus, dissidet Avanzinius, harum ephemeridum doctissimus fundator ac redactor; ast veremur ne nimium fragili eius opinio innitatur fundamento, ipse enim suam sententiam ex eo tuetur quod contractus civilis habet matrimonii figuram.

Namque post legem Tridentinam valde dubitari potest, an realiter solemnitas contractus civilis figuram habeat Sacramenti matrimonii. Porro Tridentinum constituit formam solemnem et substantialem matrimonii, decernens ut contraheretur coram parocho et duobus testibus, irritans quodcumque matrimonium aliter contractum. Itaque quomodo dici potest coeremoniam civilem figuram habere matrimonii, cum peccet in substantia formae deficiente parocho? Avanzinii insuper posita theorica, sequeretur omnem clericum privatim sed coram testibus contrahentem ante Constitutionem Apostolicae sedis excommunicationem incurrisse: et tamen omnes canonistae et theologi contrarium tradunt. Neque verum est matrimonium civile tantum per accidens esse nullum, nam forma praescripta a Tridentino est substantialis; est conditio sine qua non; est quid constitutivum matrimonii catholici in locis ubi lex Tridentina fuit promulgata; ita ut dici possit quod eodem modo quo defe ctus consensus ab intrinseco, ita defectus formae ab extrinseco reddat matrimonium invalidum.

Quapropter prudenti certitudine concludere posse videmur, sacerdotem matrimonium civile contrahentem excommunicationem non incurrere, obstante impedimento clandestinitatis, quo contractus quisque matrimonialis solum civiliter initus, necessario laborat. Haec tamen dicta intelligimus pro iis regionibus in quibus lex Tridentina quoad matrimonium recepta est; si enim sermo esset. de locis in quibus Tridentinum non viget, nobis nullum dubium est huiusmodi sacerdotem (dummodo aliud praeter ordinem sacrum impedimentum non obstel) excommunicationem incurrere.

Sed quid si beneficium possideret? Illudne amittit ipso iure? Haec est altera nostrae disceptationis pars, quam paucis absolvemus.

Non desunt canonistae, neque infimae notae, qui tuentur sententiam affirmativam, his praesertim suffulti rationibus. Primo quia sic contrahens, quantum in se est assumit statum incompatibilem cum ordine sacro et beneficio, ideoque considerari illum oportet, sicut qui alterum beneficium incompatibile acceptat; quo casu primum vacare censetur. Secundo quia clericus matrimonium celebrans contrahit bigamiam similitudinariam.

Nihilominus verior nobis sententia negans videtur, quam summi defendunt canonistae exponentes Cap. I. Si qui De clericis Coniug. quod huiusmodi est tenoris: Si qui clericorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad relinquenda beneficia ecclesiastica et retinendas uxores di

strictione ecclesiastica compealatis. Sed si in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur: eos uxores dimittere, et poenitentiam agere de commisso, per suspensionis et excommunicationis sententiam compellere procuretis.

Hic docent canonistae Alexandrum III in hoc capite distinguere, clericos minores et maiores; primos mandat compelli ad relinquenda beneficia quia vacare intelliguntur ipso iure ceu dicitur in Glossa; secundos cogi ad dimittendas uxores poena suspensionis, quae poena nullo pacto applicari potuisset, si beneficia ipso iure vacassent.

Profecto clericus in sacris matrimonium attentans ipso iure privatus esset beneficio, vel quia statum incompatibilem assumpsit, vel ob poenam delicti; ast primum dici non potest, quia matrimonium est irritum ; non alterum, quia poena ista nullibi statuta reperitur. Neque paritatem adducas a clericis minoribus, nam isti reapse contrahunt matrimonium: clerici vero maiores illud tantum attentant, ideoque ut primi, statum non mutant.

Ex his responsionem concludentissimam habes rationibus contrariae sententiae, quatenus nempe, clericus maior velle non potuit statum mutare, nec suo tacite renunciare beneficio, cum probe nosceret matrimonium esse nullum. Quo vero ad bigamiam similitudinariam haec tunc contrahitur cum copula carnalis secuta fuerit Cap. 1 et 2 qui cleric. vel vovent. Cap. 4. De Cleric. coni.

Haec omnia valent cum matrimonium attentatum fuit servando omnes Ecclesiae solemnitates, ita ut eius validitati nihil aliud obstet quam sacer ordo: quanto magis igitur valere dicenda sunt quoad clericum qui contrahit matrimonium civile, quod ob clandestinitatem nec figuram habet matrimonii? Si clericus excommunicatus beneficii fructus ipso iure non amittit, quia nullibi id sancitum est; quomodo vis beneficium ipso iure amittere clericum, qui delictum certe commisit, sed cui neque excommunicatio neque alia ulla poena reperitur adnexa? Hic quoque sumus in odiosis, idcirco stricta interpretatio adhibenda, neque poenae inducendae, quas expresse lex non decrevit. Contra hos criminosos procedant Ordinarii ad tramites sacrorum canonum, et si minime expediat eosdem in Ecclesial Dei beneficia habere, ad ea dimittenda per sententiam compelli poterunt.

Ex hactenus dictis evidenter patet, nostram esse sententiam, in casu supra exposito Petrum neque excommunicationem incurrisse neque ipso iure beneficium amisisse. Sed cave, benigne lector, ne ex hoc deducas nos tanquam falsam ant iniustam incusare S. Congregationis resolutionem. Longe alia est mens nostra. Recole

Petrum per annum concubinarie vixisse, atque ideo gravissimi scandali fuisse suo populo. Quod si hodie emendatus confessiones audit, verbum Dei praedicat, aliaque ad ministerium ecclesiasticum pertinentia peragit, lamen minus aptus forsan est ad regendau in qualitate pastoris paroeciam, quam, ut lupus rapax vastavit. Insuper facto suo, acceptatione, nempe incompatibilis beneficii, paroeciae tacite renuntiasse praesumi potest.

Haec aliaque esse potuerunt, quibus inducta S. Congregatio relatum dederit responsum, nec eadem investigare ad nos pertinet. Solummodo iuris dispositionibus inhaerendo, dicimus, clericum in sacris constitutum, per matrimonium civiliter contractum neque excommunicationem incurrere, neque si habeat, ipso iure, beneficium amittere. Imo putamus neque clericum minorem beneficium amittere; hic enim iure decretalium beneficio ipso facto cadebat, quia matrimonium erat validum, et clericus constituebatur in statu cum beneficio incompatibili; quod de civili matrimonio dici non potest. Haec est nostra opinio, quae si ab aliquo oppugnetur, non ideo indignabimur; imo si validas adduxerit rationes, lubentissime in suam ibimus sententiam.

« ÖncekiDevam »