Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quarum initium Universalis Ecclesiae. Et, quoniam haud multo post iisdem salutaribus dispositionibus illustres Hollandiae ac Brabantiae regiones frui posse perspexerat, haud immoratus est Episcopalem Hierarchiam ibi quoque instaurare, quod aliis Apostolicis literis IV Non. Martii Anno millesimo octingentesimo quinquagesimo tertio datis, incipien. Ex qua die praestitit. Quae quidem, ut de restituto Patriarchatu Hierosolimitano sileamus, provido sane consilio facta fuisse ex eo liquet, quod, auspice divina gratia, huius S. Sedis expectationi plane respondit eventus; quantum enim emolumenti Ecclesia Catholica ex restaurata Episcopali Hierarchia utrobique perceperit, omnibus notum exploratumque est.

At aegre ferebat pientissimi Pontificis animus, quod eadem sors Scotiae quoque communis nondum esse potuisset. Quae paterni Eius animi aegritudo vel inde augebatur, quod compertum esset, quam uberes progressus in Scotia olim Ecclesia Catholica fecerat. Profecto quicumque in Ecclesiastica historia vel parum versatus fuerit, probe novit Evangelii lumen Scotis mature illuxisse; siquidem, ut silentio praetereamus quae de antiquioribus in illud regnum Apostolicis missionibus fert traditio, narrantur S. Ninianus saeculo IV exeunte, qui, teste ven. Beda, Romae fidem, et mysteria veritatis edoctus fuerat, et saeculo V. S. Palladius, Ecclesiae Romanae Diaconus, sacra infula decorati, ibi Christi fidem praedicasse; nec non S. Columba Ab., qui saeculo VI eo appulit, Monasterium construxisse, ex quo plura alia prodierunt. Et, quamquam a medio saeculo VIII ad XI de ecclesiastico Scotiae statu historica documenta ferme deficiant, memoriae tamen proditum est, plures ibi Episcopos, quamvis aliquos sine certis sedibus, extitisse. Postquam vero summa rerum Malcolmus Ill Anno MLVII potitus est, eius opera, hortante Sancta Coniuge Margarita, Christiana Religio, quae sive ob exterorum populorum incursiones, sive ob varias politicas vicissitudines haud levia damına subierat, restitui, et amplificari coepit; et quae extant adhuc sacrarum aedium, Monasteriorum, aliorumque religiosorum monumentorum reliquiae, splendidum pietatis veterum Scotorum praebent testimonium. Sed, ut quae ad rem nostram potius faciunt, strictim persequamur, constat saeculo XV sedes Episcopales adeo iam excrevisse, ut tresdecim numerarentur, nempe S. Andreae, Glasguensis, Dunkeldensis, Aberdonensis, nec non Moraviensis, Brechinensis, Dumblanensis, Rossensis et Katanensis, Candidae Casae, et Lismorensis et Sodorensis, sive Insulana, atque Orcadensis; quae quidem omnes huic Apostolicae Sedi immediate subiectae erant. Constat etiam, de quo Scoti merito gloriantur, Romanos Pontifices sub peculiari protectione Scotiae regnum suscipientes, singulari memoratas Ecclesias benevolentia fuisse prosecutos; quare dum ipsi Metropolitanos se Scotiae gerebant, illarum privilegia ac immunitates, ab Ecclesia Romana omnium Matre et Magistra iamdiu concessas, integras

servandas esse haud semel decreverunt, ita ut, quemadmodum ab Honorio III s. m. statutum fuit Scotiae Ecclesia Sedi Apostolicae, sicut filia specialis, nullo medio esset subiecta.

Cum vero antea Scotia Metropolitano caruisset, Sixtus IV, prae oculis habens dispendia et difficultates Scotis subeundas, ut Romanam adirent Metropolim, Apostolicis literis XVI Kal. Septembris Anni millesimi quadringentesimi septuagesimi secundi incip. Triumphans Pastor aeternus, Sedem S. Andreae, quae tum originis vetustate, tum veneratione erga Apostolorum Regni patronum, principem facile obtinuerat locum. in Metropolitanam et Archiepiscopalem totius Regni sedem erexit, reliquis sedibus eidem tamquam suffraganeis subiectis. Quod pariter factum est cum Glasguensi sede anno MCDXCI, quae ab ecclesiastica Provincia S. Andreae distracta, ad Metropolitanae dignitatem ab Innocentio VIII elata est, suasque habuit ex supradictis suffraganeas sedes.

Cum ita costituta Scotorum Ecclesia floreret, haeresi erumpente Saeculo XVI, ad extremam ruinam misere adducta est; nunquam tamen Scolis defuit Summorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, impensa cura, sollicitudo ac providentia, ut fortes in Fide perseverarent, quod ex pluribus sane documentis liquido apparet. Nam prospicientes grassantem late tempestatem, erga illum populum commiseratione commoti, qua iteratis Missionariorum ex variis Regularium familiis expeditionibus qua Apostolicis Legationibus, aliisque omne genus collatis subsidiis in id indefesse adlaborarunt, ut collapsae Religioni auxiliarentur. Eorum opera in hac Catholici Orbis arce selectis ex Scotica gente adolescentibus praeter Urbanianum, peculiare patuit Collegium, in quo sacris disciplinis imbui, et Sacerdotio initiari possent ad sacrum ministerium deinde in patria exercendum, et spiritualem opem popularibus suis ferendam. Et quoniam dilecta illa Dominici gregis pars suis fuerat viduata pastoribus, s. m. Gregorius XV cum primum ei licuit, Willelmum Chalcedoniae. Episcopum ordinatum amplisque munitum facultatibus, etiam illis quae Ordinariorum propriae sunt, ad Angliam simul et Scotiam misit, ut dispersarum illarum ovium pastoralem curam assumeret, ceu videre est in Apostolicis literis incipien. Ecclesia Romana X Kal. Aprilis anno millesimo sexcentesimo vigesimo tertio datis. Ad restituendam in utroque regno orthodoxam fidem et Anglorum, atque Scotorum salutem procurandam, Francisco S. R. E. Card. Barberinio eorum Protectori magnam facultatum copiam ab Urbano VIII attributam fuisse eius literae Inter gravissimas in forma Brevis die XVIII Maii anno a Nativitate MDCXXX datae ostendunt. Huc spectant etiam aliae eiusdem Pontificis literae Multa sunt ad Galliarum Reginam die XII Febr. anno MDCXXXIII scriptae, ut illius benevolentiae Christifideles et Ecclesiam illam squalore confectam commendaret.

Verum ut meliori qua fieri posset ratione, spirituali Scotorum regimini consuleret, Innocentius PP. XII in Vicarium suum Apostolicum Thomam Nicholson, Episcopali Peristachii titulo ac charactere insignitum anno MDCXCIV deputavit, integro regno ac insulis adiacentibus ipsius curae commissis. Et haud multo post, cum unus dumtaxat Apostolicus Vicarius illi Vineae Domini excolendae par amplius non esset, Benedictus XIII socium praedicto Episcopo adiungere properavit, quod anno MDCCXXVII executioni feliciter mandari potuit. Ita factum est, ut universum Scotiae regnum in duos fuerit Vicariatus Apostolicos divisum, quorum alter inferiorem, superiorem partem alter complectebatur. Sed quae divisio Catholicis, quot tunc temporis erant, gubernandis satis idonea visa fuerat, cum in dies eorum numerus augeretur, opportuna amplius esse non poterat; proinde tertii Vicariatus institutione novum praesidium Religioni in Scotia tuendae ac dilatandae Apostolica haec Sedes suppeditari oportere animadvertit. Ea de causa fel. rec. Leo XII literis Apostolicis datis Idibus Februarii anno millesimo octingentesimo vigesimo septimo, quarum initium Quanta laetitia affecti simus, Scotiam in tres Districtus, seu Vicariatus Apostolicos, Orientalem nempe, Occidentalem, et Septentrionalem partitus est. Nemo ignorat, quam uberes fructus zelo novorum Praesulum, ac studio Nostrae de Propaganda Fide Congregationis, Catholica Ecclesia inibi collegerit; ex quo satis elucet, nihil unquam intentatum Sanctam hanc Sedem pro ea, quam gerit, Ecclesiarum omnium sollicitudine, reliquisse, ad Scotiae gentem ex lugendis veteribus calamitatibus reficiendam in dies, recreandamque.

At profecto sa. me. Pio PP. IX. id cordi apprime erat, ut illustrem Scotiae Ecclesiam ad pristinum decus, et formam iterum excitare datum esset, praeclara enim Praedecessorum Suorum exempla Illum urgebant, cui ad huiusmodi opus viam ipsi veluti sternere voluisse videbantur. Et sane ex una parte perspiciens universum Religionis Catholicae in Scotia statum, ac succrescentem in dies Christifidelium, sacrorum Operariorum, Ecclesiarum, Missionum Religiosarum Domorum, aliarumque huiusmodi institutionum, ac temporalium etiam adiumentorum copiam, ex alia vero animadvertens per eam, quam inclytum Gubernium Brittanicum Catholicis impertitur, libertatem, in dies removeri quidquid impedimento fuerat, quominus penes Scotos ordinarium SS. Antistitum regimen restitueretur, facile sibi ille Pontifex persuaserat, Episcopalis Hierarchiae restaurationem ad aliud tempus minime esse differendam. Interea ipsi Vicarii Apostolici, et permulti sive ex Clericis, sive ex laicis, generis nobilitate, ac virtutum laude spectati viri enixe ab Eo flagitarunt, ut hac in re eorum votis satisfacere haud diutius immoraretur. Quae quidem supplicationes iterum Ei porrectae sunt, cum dilecti cuiusvis Ordinis Filii illarum regionum, duce Ven. Fr. Ioanne Strain, Episcopo

Abilae in partibus infidelium et Districtus Orientalis Vicario Apostolico, huc advenere, ut de die quinquagesimum annum ab Episcopali Eius consecratione claudente cum Ipso gratularentur. Cum ita se res haberent, praelaudatus Pontifex negotium hoc, prout eius gravitas postulabat, VV. FF. NN. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, Fidei Propagandae praepositis, undequaque discutiendum commiserat; atque eorum sententiam in suscepto consilio Eum magis magisque confirmaverat. Dum vero Ipse ad opus diu multumque optatum absolvendum se pervenisse laetabatur, ad coronam iustitiae recipiendam a Iusto Iudice advocatus fuit.

Quod itaque Praedecessor Noster morte interceptus perficere non potuit, copiosus in misericordia Deus et in cunctis suis gloriosus operibus largitus est Nobis, ut ita Supremum Pontificatum, quem in tanta temporum calamitate trepidantes suscepimus, fausto quodam veluti omine auspicaremur. Quapropter sine mora, cum totius huiusce negotii plenam nobis notitiam comparaverimus, quod a rec. me. Pio PP. IX decretum fuerat, executioni mandandum esse ultro existimavimus. Erectis itaque oculis ad Patrem luminum, a quo omne datum optimum, et donum perfectum, divinae gratiae praesidium invocavimns, exorata simul ope B.M.V. sine labe conceptae, B. Iosephi eius Sponsi atque universae Ecclesiae Patroni, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, Sancti Andreae, aliorumque Coelitum, quos Scoti veluti Protectores venerantur, ut suis Nos apud Deum suffragiis ad idem negotium prospere maturandum iuvarent. Hisce itaque praehabitis, motu proprio, certa scientia, ac de Apostolica, qua in universam Ecclesiam pollemus, auctoritate, ad maiorem Dei omnipotentis gloriam et Catholicae Fidei exaltationem constituimus, atque decernimus, ut in Scotiae regno iuxta canonicarum legum praescripta reviviscat Hierarchia Ordinariorum Episcoporum, qui a Sedibus nuncupabuntur, quas hac Nostra Constitutione erigimus, atque in Ecclesiasticam provinciam constituimus. Porro sex numero Sedes in praesens erigendas easque ex nunc erectas esse volumus, nimirum S. Andreae cum adiuncto titulo Edimburgi, Glasguensem, Aberdonensem, Dunkeldensem, Candidae Casae seu Gallovidianam, nec non Ergadiensem atque Insularum.

Recolentes autem illustria veteris Sancti Andreae Ecclesiae monumenta, habitaque ratione hodiernae illius Regni principis Civitatis, aliis-. que rationibus perpensis, non possumus, quin celebrem illam Sedem veluti e sepulcro excitantes, ad Metropolitanae seu Archiepiscopalis dignitatis gradum, adiecto Edimburgi titulo, evehamus, vel restituamus, quo antea a ve. me. Sixto IV Decessore Nostro decorata fuerat, eidemque suffraganeas quatuor ex praenuntiatis Sedibus, nempe Aberdonensem, Dunkeldensem, Candidae Casae seu Gallovidianam, Ergadiensem atque Insularum adsignemus, quemadmodum tenore praesentium auctoritate

Nostra Apostolica adsignamus, addicimus, attribuimus. Quod vero ad Glasguensem Sedem attinet, considerata illius civitatis vetustate, amplitudine, et nobilitate, ac praesertim prae oculis habito florentissimo in ea Religionis statu, et Archiepiscopalibus praeeminentiis eidem ab Innocentio VIII collatis, decere omnino duximus ipsius Sacrorum Antistiti Archiepiscopi nomen et insignia tribuere, prout tenore praesentium pariter tribuimus, quin tamen, donec aliter a Nobis vel Successoribus Nostris definitum fuerit, praeter nominis et honoris praerogativam ullum consequatur ius proprium veri Archiepiscopi et Metropolitani. Volumus autem, atque mandamus, ut Glasguensis Archiepiscopus, quoadusque sine suffraganeis permanebit, in Provincialem Scotiae Synodum una cum aliis conveniat.

In praedicta vero S. Andreae atque Edimburgi Archiepiscopali seu Metropolitica Sede comprehendantur comitatus Edimburgensis, Limnuchensis, Hadintonanus, Bervicensis, Selkirkensis, Peblianus, Roxburgensis et pars meridionalis Fifae quae est ad dexteram fluminis Eden; comitatus quoque Sterlinensis, demptis tamen territoriis de Baldernock et Kilpatrick orientali nuncupatis.

In Archidioecesi Glasguensi comprehendantur comitatus Lanarcensis, Renfroanus Britannodunensis, territoria de Baldernock et Kilpatrick orientali nuncupata in comitatu Sterlinensi sita, parborealis comitatus Aërensis, quae ab australi eiusdem regione, rivulo Lugton in Garnok fluvium defluente, separatur: insulae quoque Cumbra maior et minor.

In Dioecesi Aberdonensi contineantur comitatus Aberdonensis, Kincardinensis, Bamfiensis, Elginensis, seu Moraviensis, Narniensis, Rossiensis (praeter Leogum in Aebutis), Cromartiensis, Sutherlandiensis, Cathanesiensis, insulae Orcades et Hethlandicae: denique ea pars comitatus Ennernessentis quae sita est ad septentrionem lineae rectae ductae ab extremitate, septentrionali lacus Luing ad fines Orientales eiusdem comitatus Ennernessensis, ubi sibi occurrunt comitatus Aberdonensis et Bamfiensis.

In Dioecesi Dunkeldensi comprehendantur comitatus Perthensis, Forfarensis, Clacmananus, Kinrossianus, et pars septemtrionalis Fifae quae est ad laevam fluminis Eden, eae quoque partes comitatus Sterlinensis, quae disiunctae iacent atque a comitatibus Perthensi et Clacmanano sunt circumseptae.

Dioecesis Candidae Casae seu Gallovidiana contineat comitatus Dumfrisiensem, Kircudberechtensem, Victoniensem, et Aëresis partem, quae ad laevam rivuli Lugton in flumen Garnok defluentis ad Austrum extenditur.

Dioecesis denique Ergadiensis et Insularum complectatur comitatus Argatheliensem, Botam et Araniam insulas, Aebudas et partem australem

« ÖncekiDevam »