Sayfadaki görseller
PDF
ePub

INDEX GENERALIS

CONCLUSIONUM QUAE IN PLERISQUE ACTIS IN HOC VOLUMINE CONTENTIS
ADNOTATAE SUNT, QUARUM MATERIA IN SINGULIS ACTIS

AMPLE EXPOSITA VEL DECLARATA REPERITUR.

[blocks in formation]

Aperitionis oris

Conceditur oris aperitio adver-
versus pontificium rescriptum, quo-
ties aliquid necessarium non est
expressum, vel quid falsum allega-
tum fuerit in eius impetratione;
idque eo fortius si ius tertii quae-
situm, sublatum fuerit. pag. 186.

Ad obtinendum arbitrium ape-
ritionis oris necesse est, ut aliquae
prodeant suspiciones in discrimen
revocantes Pontificis voluntatem, ne
iniustae atque futiles moveantur
lites. ibid.

Proinde oris aperitio est dene-
ganda quoties exulent obreptio et
subreptio: quia Pontificum decreta
semper reverenda sunt, etiamsi (ex

motu proprio) iuri tertii derogatum
fuerit per rescriptum clausulâ non
obstantibus munitum. ibid.

Pontificia rescripta veritatis ha-
bent praesumptionem pro se, ideo-
que nonnisi per oris aperitionem,
a Papa ipso concessam, licet de
Pontificio rescripto quaestionem in-
stituere. pag. 317.

Oris aperitio eo tantum in ca-
su adhiberi potest, quo vel falsum
narrando vel verum reticendo, id-
est obreptitie aut subreptitie, re-
scriptum postulatum fuisse osten-
datur pag. 318.

Appellatio

Nulla ex iure conceditur facultas
appellandi contra decreta Episco-

porum; quatenus ipsi sunt exe-
cutores s. Concilii Tridentini, ne
executio huius s. Synodi suspenda-
tur aut impediatur. pag. 32.

Etiam Benedictus XIV suâ Con-
stit. Ad militantis Ecclesiae su-
stulit ecclesiasticis Tribunalibus fa-
cultatem recipiendi appellationem
a denegatione ss. Ordinum vel a-
scensus ad alios maiores. ibid.

Attamen ne omnis praeclude-
retur via repulso a ss. Ordinibus,
concessum est Apostolicam adire
Sedem et suas exponere querelas,
ut colligi possit an Episcopus le-
gitimae innixus fuerit causae pro
eiusmodi recusatione. ibid.

Benedictio in articulo mortis

Tam a charitate erga fideles mo-
ribundos, quam a reverentia erga
memoratam benedictionem motus,
cupivit Bened. XIV ne ullus re-
maneret angulus in orbe terrarum,
in quo causa salutis Christifidelium
in discrimen adduceretur, ob defe-
ctum huius benedictionis cum ple-
naria indulgentia, luctantibus in ex-
tremo agone impertiendae.pag.411.

Proinde dilatavit limitum an-
gustiam, quibus olim cohibebatur
delegatio facultatis huiusmodi, tum
quoad tempus, tum quoad personas,
quibus indulta fuit. ibid.

Constituit quoque ut huiusmodi
concessiones haud expirarent per
concedentis decessum; cum iuri-
sdictio delegata in iis quae non iu-
stitiam sed gratiam concernunt,

etiam post obitum delegantis manere
debeat. pag. 412.

Episcopi vero subdelegare pos-
sunt iuxta Constit. Pia Mater ad
hanc impertiendam benedictionem
quotquot Sacerdotes saeculares aut
regulares, pro numero animarum,
expedire prudenter iudicaverint,
absque ulla limitatione. ibid.

Neque stricte requiritur ut hu-
iusmodi delegatio fiat singulis spe-
ciatim et in scriptis; verumtamen
cum agatur de re magni ponderis,
in qua dubii periculum prorsus ab-
esse debet, ideo consultius esse,
si per scriptum et personae spe-
ciatim tribuatur facultas impertien-
dae benedictionis in articulo mor-
tis. ibid.

Episcopus dum subdelegat Paro-
chum ruri degentem, cum facultate
eligendi alium confessarium, pro
impertienda huiusmodi benedictio-
ne, non obstringitur casuum nume-
rum exprimere, quo Parochus sub-
delegatus alium eligere possit; id
enim esset in animarum detrimen-
tum, et praelaudatae Constitutionis
spiritum adversaretur. ibid.

Beneficium

Ipso iure vacat primum bene-
ficium ob alterius beneficii incom-
patibilis assecutionem, dum etiam
Tridentina Synodus beneficiorum
pluralitatem improbet. pag. 28.

Attamen requiritur plena et
pacifica possessio beneficii secundi
cum effectu: idest cum perceptione

fructuum, ut ipso iure inducatur
vacatio prioris beneficii ob assecu-
tionem alterius incompatibilis; eo
quod sola collatio non inducit va-
cationem, sed opus est possessionis
assecutione. pag. 29.

Quinimo concedunt ss. Canones
bimestre, a capta secundi beneficii
possessione, ad hoc, ut provisus,
primum dimittat beneficium, et ex-
periatur an superveniant molestiae
sive de iure sive de facto; nam
molestiis extantibus, primum non
vacasse censetur, ne provisus utro-
que careat. ibid.

Quapropter nulla est impetratio
secundi beneficii infra bimestre fa-
cta, elsi vacatio primi postea con-
tigerit, quia beneficium alteri con-
ferri nequit, nisi post secutam
vacationem primi beneficii. ibid.

Non solum beneficia personalem
residentiam exposcentia habentur
uti incompatibilia, sed etiam bene-
ficia simplicia dici debent incom-
patibilia, quorum unum sufficiens
sit pro honesta vitae substentatio-
ne. ibid.

Beneficiatus nedum expresse sed
etiam tacite renuntiare potest suo
beneficio, ex. gr. aliud acceptando
beneficium incompatibile, quo casu
antea possessum ipso iure vacare
intelligitur. pag. 38.

Beneficium ipso iure pariter va-
cat si beneficiatus matrimonium
contrahat ob incompatibilitatem sta-

tus coniugalis et clericalis. Hoc tamen
intelligendum de beneficiatis qui
nondum ss.Ordines susceperunt.ibid.

Sacerdotes vel clerici in ss. Or-
dinibus constituti matrimonium at-
tentantes nulliter contrahunt, tur-
pemque inchoant concubinatum,
atque ob huiusmodi culpam possunt,
servatis canonicis formis, removeri
a beneficio. ibid.

Bullae pontificiae

Bullae pontificiae, ut authenti-
cae dici possint quatuor praesertim
notas ab extrinseco praeferre de-
bent: nempe 1°. Ut charta perga-
mena sint conscriptae; (1) 2o. ut
charactere exantlatae sint theutoni-
co; 3°. ut plumbeo sigillo, filo ru-
bro et croceo a pergamena pen-
dente munitae reperiantur; 4°. ut
subscriptionem habeant tum Cardi-
nalis Pro-Datarii, tum aliorum
Datariae officialium, qui ad hoc
sunt deputati. pag. 508.

Ab extrinseco vero suspectus
ingeritur eas esse apocriphas, si con-
cessio adeo late pateat, ut limites
a s. Sede apponi solitos undequo-
que excedat. ibid..

Censura

In iudicialibus sententiis 'trinae
requiruntur monitiones, aut saltem
una, quae loco trium stet, quate-

(1) Charta pergamena haud abolita fuit in Bullis pontificiis; ideo corrigenda
est nota 1. pag. 508; sed sublatus fuit usus characteris theutonici, et usus numi-
smatis plumbei limitatus fuit ad beneficia maiora et ad acta s. Sedis solemniora.

nus censura pro crimine irroganda
sit; nulla vero requiritur monitio,
quum simplex censura medicinalis
alicui infligitur, non ad ulciscendum
crimen, sed ad contumacis emen-
dationem. pag. 151.

Commutatio voluntatis

Defunctorum voluntates sancte
servandas esse utrumque ius cla-
mat; hinc ecclesiastica potestas,
etiam remediis a iure concessis,
semper ad earum executionem ac-
curate invigilat. pag. 493.

Proinde nec Supremus Pontifex
solet conditionibus adiectis in fun-
datione, utendo sua potestate su-
premâ contraire, nisi legitime adsint
ac necessariae causae, praesertim si
agatur de iure tertii. ibid.

Quapropter alia iuris remedia
sunt exaurienda, antequam iura ter-
tii destruantur, et fundatorum vo-
luntates infringantur; quod facere
non solet Pontifex sine utilitate,
quae necessitati aequivaleat. ibid.

Concursus

Consuetudines seu statuta Dioe-
cesum, quae accidentaliter formam
concursus modificent et substantiam
non afficiant, sustineri possunt et
nullitatem non inducunt. pag. 89.

Tempus utile inscriptioni con-
cursui concessum expirat media no-
cte ultimi diei assignati; quinimo
non desunt qui doceant, paucis
etiam momentis antequam inchoe-
tur concursus, ob utilitatem Eccle-
siae, admitti posse concurrentes,
dummodo res sit integra. ibid.

Episcopus ex approbatis eligere
potest quem magis idoneum in Do-
mino iudicaverit, quamvis ceteri
concurrentes doctiores sint et me-
lioribus polleant requisitis. ibid.

Cum electio devolvitur ad s. Se-
dem haec non tenetur concursum
iterare, sed potest sibi benevisum
eligere; quamvis hac facultate fere
nusquam utatur. ibid.

In beneficiis per concursum con-
ferendis, non obstante appellatione
alicuius ex concurrentibus, Episco-
pus non tenetur ad suspendendam
collationem, sed potest interim con-
ferre praebendam ei, quem dignio-
rem iudicaverit. pag. 131.

Iuxta Conc. Trid. Sess. 24, c.18
de ref. ac iuxta cit. Constit. Bene-
dicti XIV Examinatores considerare
debent tum doctrinam, tum ceteras
qualitates seu requisita concurren-
tium, atque omnibus coniunctis, iu-
dicium ferre de eorum idoneitate
vel inidoneitate. ibid.

Hoc coniunctivum et cumulati-
vum iudicium pertinet ad substan-
tialem formam concursus, ita ut
huius formae spretus nullitatem con-
cursus inducat. ibid.

Neque sustinetur consuetudo non
expendendi concurrentium qualita-
tes et requisita, nisi prius appro-
bationem quoad scientiam et doctri-
nam retulerint. ibid.

Posita paritate scientiae in con-
currentibus, vel si parva habeatur
differenția, ille est praeferendus qui
morum honestate et gravitate prae-
fulgeat; atque indignus iudicandus

qui scandalo populo futurus esset.
pag. 132.

Posita appellatione, a tribunali
a quo appellatur transmitti debent
vel acta ipsa originalia concursus
clausa et obsignata, vel exemplum
authenticum a Cancellario concursus
et altero notario collatum et auscul-
tatum coram Vicario vel alio in ec-
clesiastica dignitate constituto, quem
eligat Ordinarius, nec non ab Exa-
minatoribus qui concursui interfue-
rant, subscriptum. pag. 133.

Iuxta Instructionem s. Congr.
Concilii unumquodque responsum
et unusquisque sermo, cum ab uno-
quoque concurrentium exhibetur,
non solum ab eo qui scripsit, atque a
Cancellario concursus, verum etiam
ab Examinatoribus et ab Ordinario
vel eius Vicario, qui concursui in-
terfuerint, est subscribendum. ibid.

Iuxta Reclusium de Concursibus
p. 2, quaest. 1, tit. 2 de devoluta
collatione haec omnia inducta fue-
runt pro forma substantiali, adeo
ut non sustineatur concursus si ea
fuerint praetermissa. ibid.

Consuetudo.

Consuetudo longissimi temporis
aut immemorabilis vim legis scriptae
secumfert, ceu titulus melior de
mundo censetur, et praesefert in-
dulti pontificii praesumptionem,
quin necesse sit illud probari: eo-
quod immemorabilis locum proba-
tionis teneat. pag. 187

Immemorabilis videtur, modo

indirecto, exerere vim suam etiam
in Tridentinum, si ipsa non alle-
getur ceu purum beneficium tem-
poris seu praescriptio; sed quatenus
adducatur tamquam praesumptiva
probatio alicuius concessionis apo-
stolicae: quia tunc decretum Triden-
tini irritans non feritur directe, sed
potius agi videtur de eius non com-
prehensione. ibid.

Conventiones

Conventiones verbis tantum i-
nitae iure ecclesiastico sunt ser-
vandae. pag. 329

Conventio verbis inita haud est
revocanda, si coram Ordinario ad
compositionem curandam delegato,
ipso testante Ordinario, locum ha-
buerit. pag. 330.

Eo fortius huiusmodi conven-
tione tenentur contrahentes, si aliun-
de constet.quod conventum est,
iuxtum et aequum esse. ibid.

Ut vis et efficacia conventio-
num intimius pertingatur haud a-
spernenda est conventionum earum-
dem causa finalis; quae uti iuris-
prudentia docet, unicuique contra-
ctui lucem praebere solet. pag. 454.

Conventiones amplissimis et ef-
frenis conceptae verbis, ex ipsa iu-
ris dispositione, taliter accipiendae
sunt, ut nullo coarctentur limite;
quia verba generalia generaliter in-
telligenda sunt: et quod generaliter
exprimitur de specie et de indi-
viduo dictum intelligi debet. ibid.

Ex lege 6 Digestorum de con-

« ÖncekiDevam »