SANCTAE SEDIS IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA STUDIO ET CURA IOSEPHI PENNACCHI ET VICTORII PIAZZESI SEU Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta 3 SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI DOMINI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII LITERAE APOSTOLICAE Quibus Hierarchia Episcopalis in Scotia restituitur LEO EPISCOPUS servus servorum Dei Ex supremo Apostolatus apice, ad quem, nullo meritorum nostrorum suffragio, sed divina sic disponente Bonitate, nuper evecti sumus, Romani Pontifices praedecessores Nostri universas Dominici Agri partes, quasi de montis vertice speculari nunquam destiterunt, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori et firmamento labentibus annis magis conveniret, dignoscerent; ac proinde, quantum quidem Ipsis ex alto datum fuit, quemadmodum novas ubique gentium erigere Episcopales sedes, ita eas quae temporum iniuria perierant, ad novam vitam revocare solliciti in primis fuerunt. Cum enim Spiritus Sanctus posuerit Episcopos regere Ecclesiam Dei, ubi primum in aliqua regione is est Sanctissimae religionis status, ut ordinarium episcopale regimen inibi aut constitui, aut restaurari sinat, illico eidem ea conferre beneficia decet, quae ex huiusmodi divinitus stabilita ordinatione suapte natura dimanant. Quocirca Decessor Noster sa. me. Pius IX, quem paucis abhinc diebus omnium desiderio sublatum dolemus vel ab initio sui Pontificatus, cum Missiones in nobilissimo florentissimoque Angliae regno ita profecisse innotuisset, ut regiminis Ecclesiastici forma in eum modum restitui posset, in quo extat penes alias catholicas gentes, suos Anglis Ordinarios Episcopos reddere curavit literis Apostolicis Kal. Octobris Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo quinquagesimo datis, |