Sayfadaki görseller
PDF
ePub

inutiliter honorari, atque eorum opis impetrandae causa sanctorum memorias frustra frequentari, omnino damnandos esse, prout iam pridem eos damnavit, et nunc etiam damnat ecclesia. Imagines porro Christi, deiparae Virginis et aliorum sanctorum in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem 5 impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant 1: sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant, ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus 10 caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, veneremur. Id quod conciliorum, praesertim vero secundae Nicaenae synodi 2 decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum.

Illud vero diligenter doceant episcopi, per historias mysteriorum nostrae redemptionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in arti15 culis fidei commemorandis et assidue recolendis; tum vero ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum, quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subiiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant, excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum, 20 et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit aut senserit: anathema sit. In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint, eos prorsus aboleri sancta synodus vehementer cupit, ita ut nullae falsi dogmatis imagines et rudibus periculosi erroris occasionem praebentes statuantur. Quod si aliquando historias et narrationes sacrae scripturae, cum id indoctae plebi ex25 pediet, exprimi et figurari contigerit, doceatur populus, non propterea divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici vel coloribus aut figuris exprimi possit. Omnis porro superstitio in sanctorum invocatione, reliquiarum veneratione et imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur, ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur, et sanctorum celebrationes 30 ac reliquiarum visitatione homines ad comessationes atque ebrietates non abutantur, quasi festi dies in honorum sanctorum per luxum ac lasciviam agantur. Postremo tanta circa haec diligentia et cura ab episcopis adhibeatur, ut nihil inordinatum aut praepostere et tumultuarie accommodatum, nihil profanum nihilque inhonestum appareat, cum domum Dei deceat sanctitudo. Haec ut fidelius observentur, statuit sancta synodus, nemini 35 licere ullo in loco vel ecclesia, etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab episcopo approbata fuerit; nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente et approbante episcopo, qui, simul atque de iis aliquid compertum habuerit, adhibitis in consilium theologis et aliis piis viris ea faciat, quae veritati et pietati consentanea iudi40 caverit. Quod si aliquis dubius aut difficilis abusus sit exstirpandus, vel omnino aliqua de iis rebus gravior quaestio incidat, episcopus, antequam controversiam dirimat, metropolitani et comprovincialium episcoporum in concilio provinciali sententiam exspectet; ita tamen, ut nihil inconsulto sanctissimo Romano Pontifice novum aut in ecclesia hactenus inusitatum decernatur.

1 Ps 134 18. 2 a. 787 Actio 3. 4. 6; cf. oben 234.

3 Apologie d. Confessio Aug., art. XXI § 34; Symb. Bücher ed. JTMÜLLER 228. 4 Ps 92 5.

472. Tridentinum, Sessio XXV.: Trident. Beschlüsse. 473. Priesterzölibat. 335

472. 31. Tridentinum, Sessio XXV.: Reformdekret: Geltung der Tridentinischen Beschlüsse.

c. 2. Cogit temporum calamitas et invalescentium haeresum malitia, ut nihil sit praetermittendum, quod ad populorum aedificationem et catholicae fidei praesidium videatur posse pertinere. Praecipit igitur sancta synodus patriarchis, primatibus, archi- 5 episcopis, episcopis et omnibus aliis, qui de iure vel consuetudine in concilio provinciali interesse debent, ut in ipsa prima synodo provinciali, post finem praesentis concilii habenda, ea omnia et singula, quae ab hac sancta synodo definita et statuta sunt, palam recipiant; nec non veram obedientiam summo Romano Pontifici spondeant et profiteantur; simulque 10 haereses omnes, a sacris canonibus et generalibus conciliis, praesertimque ab hac eadem synodo damnatas, publice detestentur et anathematizent. Idemque in posterum quicunque in patriarchas, primates, archiepiscopos episcoposque promovendi, in prima synodo provinciali, in qua ipsi interfuerint, omnino observent. Quod si quis ex supradictis omnibus, quod absit, renuerit, episcopi comprovinciales statim summum Romanum Pontificem 15 admonere sub poena divinae indignationis teneantur, interimque ab eiusdem communione abstineant. Ceteri vero omnes, sive in praesenti sive in futurum beneficia ecclesiastica habituri, et qui in synodo dioecesana convenire debent, idem ut supra in ea synodo, quae primo quoque tempore celebrabitur, faciant et observent; alias secundum formam sacrorum canonum puniantur. Ad haec omnes ii, ad quos universitatum et studiorum genera- 20 lium cura, visitatio et reformatio pertinet, diligenter curent, ut ab eisdem universitatibus canones et decreta huius sanctae synodi integre ecipiantur, ad eorumque normam magistri, doctores et alii in eisdem universitatibus ea, quae catholicae fidei sunt, doceant et interpretentur, seque ad hoc institutum initio cuiuslibet anni solemni iuramento obstringant; sed 25 et si aliqua alia in praedictis universitatibus correctione et reformatione digna fuerint, ab eisdem, ad quos spectat, pro religionis et disciplinae ecclesiasticae augmento emendentur et statuantur.

473. 32. Tridentinum, Sessio XXV.: Reformdekret: Priesterzölibat. ATHEINER, Einführung d. erzwungenen Ehelosigkeit II 738 ff., vgl. Lit. oben Nr. 91; 30 PHWOKER, D. kirchl. Finanzwesen d. Päpste, Nördl 1878, 120 ff.

c. 14. Quam turpe ac clericorum nomine, qui se divino cultui addixerunt, sit indignum, in impudicitiae sordibus immundoque concubinatu versari, satis res ipsa communi fidelium omnium offensione summoque clericalis militiae dedecore testatur. Ut igitur ad eam, quam decet, continentiam ac vitae integritatem ministri ecclesiae revocentur, populusque 35 hinc eos magis discat revereri, quo illos vita honestiores cognoverit: prohibet sancta synodus quibuscunque clericis, ne concubinas aut alias mulieres, de quibus possit haberi suspicio, in domo vel extra detinere, aut cum iis ullam consuetudinem habere audeant; alioquin poenis a sacris canonibus vel statutis ecclesiarum impositis puniantur. Quod si a superioribus moniti ab iis se non abstinuerint, 40 tertia parte fructuum, obventionum ac proventuum beneficiorum suorum quorumcunque et pensionum ipso facto sint privati, quae fabricae ecclesiae aut alteri pio loco arbitrio episcopi applicetur. Sin vero in delicto eodem cum eadem vel alia femina perseverantes secundae monitioni adhuc non paruerint, non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones eo ipso amittant, qui praedictis locis applicentur, sed etiam 45 a beneficiorum ipsorum administratione, quoad ordinarius, etiam uti sedis apostolicae delegatus, arbitrabitur, suspendantur, et si ita suspensi nihilominus eas non expellant,

aut cum iis etiam versentur, tunc beneficiis, portionibus, ac officiis et pensionibus quibuscunque ecclesiasticis perpetuo priventur, atque inhabiles ac indigni quibuscunque honoribus, dignitatibus, beneficiis ac officiis in posterum reddantur, donec post manifestam vitae emendationem ab eorum superioribus cum iis ex causa visum fuerit dispensandum. 5 Sed si, postquam eas semel dimiserint, intermissum consortium repetere aut alias huiusmodi scandalosas mulieres sibi adiungere ausi fuerint, praeter praedictas poenas excommunicationis gladio plectantur. Nec quaevis appellatio aut exemptio praedictam executionem impediat aut suspendat, supradictorumque omnium cognitio non ad archidiaconos, nec decanos aut alios inferiores, sed ad episcopos ipsos pertineat, qui sine stre10 pitu et figura iudicii et sola facti veritate inspecta procedere possint. Clerici vero beneficia ecclesiastica aut pensiones non habentes iuxta delicti et contumaciae perseverantiam et qualitatem ab ipso episcopo carceris poena, suspensione ab ordine, ac inhabilitate ad beneficia obtinenda, aliisve modis iuxta sacros canones puniantur. Episcopi quoque, quod absit, si ab huiusmodi crimine non abstinuerint, et a synodo provinciali admoniti 15 se non emendaverint, ipso facto sint suspensi, et, si perseverent, etiam ad sanctissimum Romanum Pontificem ab eadem synodo deferantur, qui pro qualitate culpae, etiam per privationem si opus erit, in eos animadvertat.

20

25

474. 33. Tridentinum, Sessio XXV., Reformdekret: Konzilsbeschlüsse und päpstliche Autorität.

c. 21. Postremo sancta synodus, omnia et singula, sub quibuscunque clausulis et verbis, quae de morum reformatione atque ecclesiastica disciplina tam sub fel. rec. Paulo III. ac Iulio III., quam sub beatissimo Pio IV. Pontificibus maximis in hoc sacro concilio statuta sunt, declarat ita decreta fuisse, ut in his salva semper auctoritas sedis apostolicae et sit, et esse intelligatur.

475. 34. Tridentinum, Sessio XXV.: Decretum de indulgentiis.

Lit. oben Nr. 415.

Cum potestas conferendi indulgentias a Christo ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate1 divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, sacrosancta synodus indulgentiarum usum christiano populo 30 maxime salutarem et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in ecclesia potestatem esse negant. In his tamen concedendis moderationem iuxta veterem et probatam in ecclesia consuetudinem adhiberi cupit, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus vero, qui in his irrepserunt, 35 et quorum occasione insigne hoc indulgentiarum nomen ab haereticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens, praesenti decreto generaliter statuit, pravos quaestus omnes pro his consequendis, unde plurima in christiano populo abusuum causa fluxit, omnino abolendos esse. Ceteros vero, qui ex superstitione, ignorantia, irreverentia aut aliunde quomodocunque provenerunt, cum ob multiplices locorum et 40 provinciarum, apud quas hi committuntur, corruptelas commode nequeant specialiter prohiberi, mandat omnibus episcopis 2, ut diligenter quisque huiusmodi abusus ecclesiae suae colligat, eosque in prima synodo provinciali referat, ut, aliorum quoque episcoporum sententia cognita, statim ad summum Romanum Pontificem deferantur, cuius auctoritate et prudentia quod universali ecclesiae expediet statuatur, ut ita sanctarum indulgentiarum 45 munus pie, sancte et incorrupte omnibus fidelibus dispensetur.

1 cf. Mt 16 19, Io 20 23.

2 cf. Sessio XXI. de ref. c. 9, oben Nr. 461 S. 322.

476.

35. Tridentinum, Sessio XXV.: De indice librorum et catechismo, breviario et missali.

SBÄUMER, G. d. Breviers, Fr 1895, 416 ff.; THALHOFER-EISENHOFER I 90 ff. Sacrosancta synodus in secunda sessione sub sanctissimo domino nostro Pio IV. celebrata, delectis quibusdam patribus commisit, ut de variis censuris ac libris, vel su- 5 spectis vel perniciosis, quid facto opus esset considerarent atque ad ipsam sanctam synodum referrent. Audiens nunc, huic operi ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen ob librorum varietatem et multitudinem possit distincte et commode a sancta synodo diiudicari, praecipit, ut quicquid ab illis praestitum est sanctissimo Romano Pontifici exhibeatur, ut eius iudicio atque auctoritate terminetur et evulgetur. Idemque 10 de catechismo a patribus, quibus illud mandatum fuerat, et de mis sali et breviario fieri mandat.

477. 36. Tridentinum, Sessio XXV.: De recipiendis et observandis decretis concilii. JHBANGEN, Röm. Curie, Mstr 1854, § 49 ff.; HINSCHIUS § 55, I 456 ff.; § 172, III 448;

VERING § 32 II; SCHERER § 86, I 511 ff.

15

Quod si in his (sc. decretis concilii Tridentini) recipiendis aliqua difficultas oriatur, aut aliqua inciderint, quae declarationem, quod non credit, aut definitionem postulant, praeter alia remedia in hoc concilio instituta confidit sancta synodus, beatissimum Romanum Pontificem curaturum, ut vel evocatis ex illis praesertim provinciis, unde difficultas orta fuerit, iis, quos eidem negotio tractando viderit expedire, vel etiam concilii generalis 20 celebratione, si necessarium iudicaverit, vel commodiore quacunque ratione ei visum fuerit, provinciarum necessitatibus pro Dei gloria et ecclesiae tranquillitate consulatur. 478. 37. Tridentinum, Sessio XXV.: De fine concilii et confirmatione petenda a sanctissimo domino nostro.

Illustrissimi domini reverendissimique patres, placetne vobis, ut ad laudem Dei omni- 25 potentis huic sacrae oecumenicae synodo finis imponatur, et omnium et singulorum, quae tam sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III., quam sub sanctissimo domino nostro Pio IV. Romanis Pontificibus in ea decreta et definita sunt, confirmatio nomine sanctae huius synodi per apostolicae sedis legatos et praesidentes a beatissimo Romano pontifice petatur? Responderunt: Placet.

Papst Pius IV. (1559-1565).

30

BENRATH, RE 15, 1904, 436 ff.; FUNK, KL 10, 1897, 52 ff.; PASTOR, Päpste VII, Fr 1920; JSUSTA, Röm. Kurie u. Konzil v. Trient unter Pius IV., W 1904. 1909 cf. Lit. Nr. 438. 479. 1. Pius IV.: Bestätigung der Beschlüsse des tridentinischen Konzils. Bulle,,Benedictus Deus" v. 26. Januar 1564: BR VII 244 ff. HINSCHIUS § 172, III 35 439 ff.; SCHERER § 24, I 176; FRIEDBERG § 97 I.

1. Praesidentibus ipsi synodo sedis apostolicae legatis, nobis adeo concilii libertati faventibus, ut etiam de rebus sedi apostolicae proprie reservatis liberum ipsi concilio arbitrium per literas ad legatos nostros scriptas ultro permiserimus, quae de sacramentis et aliis rebus, quae quidem necessariae visae sint, tractanda, definienda et statuenda 40 restabant, ad confutandas haereses, ad tollendos abusus, et emendandos mores, a sacrosancta synodo summa libertate diligentiaque tractata et accurate ac mature admodum definita, explicata, statuta sunt... 2. Cum autem ipsa sancta synodus pro sua erga sedem apostolicam reverentia, antiquorum etiam conciliorum vestigiis inhaerens, decretorum suorum omnium, quae nostro et praedecessorum nostrorum tempore facta sunt, con- 45 firmationem a nobis petierit, decreto de ea re in publica sessione facto, nos, ex legatorum literis prius, deinde post reditum eorum ex iis, quae synodi nomine 1 Sessio XVIII., 26. Febr. 1562: Decr. de librorum delectu.

Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

22

22

diligenter retulerunt, postulatione ipsius synodi cognita, habita super hac re cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus deliberatione matura, sanctique Spiritus in primis auxilio invocato, cum ea decreta omnia catholica et populo christiano utilia ac salutaria esse cognovissemus, ad Dei omnipotentis laudem de eorundem 5 fratrum nostrorum consilio et assensu in consistorio nostro secreto illa omnia et singula auctoritate apostolica hodie confirmavimus, et ab omnibus Christi fidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus, sicut harum quoque literarum tenore ad clariorem omnium notitiam confirmamus, et suscipi observarique decernimus.. 5. Ad vitandum praeterea perversionem et confusionem, quae oriri posset, 10 si unicuique liceret, prout ei liberet, in decreta concilii commentarios et interpretationes suas edere, apostolica auctoritate inhibemus omnibus, tam ecclesiasticis personis, cuiuscunque sint ordinis, conditionis et gradus, quam laicis, quocunque honore ac potestate praeditis, praelatis quidem sub interdicti ingressus ecclesiae, aliis vero, quicunque fuerint, sub excommunicationis latae sententiae poenis, ne quis sine auctori15 tate nostra audeat ullos commentarios, glossas, adnotationes, scholia, ullumve omnino interpretationis genus super ipsius concilii decretis quocunque modo edere, aut quicquam quocunque nomine, etiam sub praetextu maioris decretorum corroborationis. aut executionis, aliove quaesito colore statuere. 6. Si cui vero in eis aliquid obscurius dic20 tum et statutum fuisse, eamque ob causam interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit, ascendat ad locum, quem Dominus elegit, ad sedem videlicet apostolicam, omnium fidelium magistram, cuius auctoritatem etiam ipsa sancta synodus tam reverenter agnovit. Nos enim difficultates et controversias, si quae ex eis decretis ortae fuerint, nobis declarandas et decidendas, quemadmodum ipsa quoque sancta synodus decre25 vit, reservamus; parati, sicut ea de nobis merito confisa est, omnium provintiarum necessitatibus ea ratione, quae commodior nobis visa fuerit, providere; 7. decernentes nihilominus irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. 8. Ut haec autem ad omnium notitiam perveniant, neve quis excusatione ignorationis uti possit: volumus et mandamus, ut hae literae 30 per aliquos curiae nostrae cursores in basilica Vaticana principis apostolorum et in ecclesia Lateranensi tunc, cum in eis populus, ut missarum solemnibus intersit, congregari solet, palam et clara voce recitentur, et, postquam recitatae fuerint, ad valvas earum ecclesiarum, itemque cancellariae apostolicae, et in loco solito Campi Florae affigan35 tur1; ibique, ut legi et omnibus innotescere possint, aliquantisper relinquantur; cum autem inde amovebuntur, relictis de more ibidem exemplis in alma Urbe ad impressionem tradantur, quo commodius per christianas provincias et regna devulgari possint.

480. 2. Pius IV. Bulle,,Iniunctum nobis" v. 13. Nov. 1564: Professio fidei Tridentinae.

40 BR VII 327 ff. PASTOR VII 295; EKÖLLNER, Symbolik d. röm.-kath. K., Hamb 1844, 141; GCHRFRMOHNIKE, G. d. sog. Professio fidei Trid., Greifsw 1822; HINSCHIUS III 218 ff.; SCHERER II 29 ff.; SÄGMÜLLER I 292; THALHOFER, KL 5, 1888, 682 ff.; HAUCK, RE 16, 1905, 71 ff. Das in dieser Bulle veröffentlichte Glaubensbekenntnis, die sog. Professio fidei Tridentinae, ist mit den durch das Vaticanum veranlaßten Zusätzen, 45 unter der Bezeichnung,,Professio catholicae fidei" dem Text des Codex iuris canonici“ vorangestellt; über die zur Ablegung des Bekenntnisses Verpflichteten: Codex i. c. can. 1406, cf. LEITNER, KR 29; EICHMANN, KR 447.

1 Ueber diese und andere Arten der Veröffentlichung päpstlicher Erlasse: HINSCHIUS III 776 f.; SÄGMÜLLER I 130.

« ÖncekiDevam »