Sayfadaki görseller
PDF
ePub

N°. CLXXI.

(Vol. iii. p. 466.)

Raph. Brandolini Leo, p. 139.

RAPHAEL BRANDOLINUS JUNIOR LIPPUS, JOANNI MED. DIAC. CARD. SANCTA MARIA IN NAVI NUNCUP. S. D.

QUUM nullum majus, atque præclarius indicium defunctorum memoria conferri beneficium possit, quam siquid assumatur, quod eorum laudi sempiternæ consulat, et per eos posteritatem maxime ad virtutem accendat, statui Lippi Germani lucubrationes in unum redactas in lucem proferre, ut ex hac ejus industria, exactaque diligentia, in summa præsertim rei familiaris augustia, et miserabili, quæ mihi cum illo communis est, cæcitate, et quam ipsam rerum, ac temporum vario conflictatio reddit miserabiliorem, illi quidem nomen et gloria quam meretur, mihi saltem hujus lucis aliquid comparetur; quippe quod ille non in fortunis, quas ad usus vitæ necessarias non multum cupivit, vel in corporis venustate, cujus caruit eminentissimo sensu, sed in virtute, ac honestate, et divinarum rerum contemplatione felicitatem omnem esse ponendam existimavit. Ego, etsi ejus in hoc genere laudis assequendi spem mihi effulgere non videam, imitandi tamen, ejusque vestigiis inhærendi studio semper incumbo. Quare cum ejus tres libros de comparatione Popularis, et Regii status in Rempublicam, quos Pannoniæ incœptos, Florentiæ per Dialogos absolverat, nuper evolvissem, tuo Nomini dicandos multis de caussis mihi proposui tum quod eos ille, interveniente Mathiæ Corvini optimi; ac sapientissimi Pannoniorum Regis obitu (cujus maxime hortatu opus aggressus fuerat) Laurentio Medi Parenti tuo, unico seculi nostri virtutum ac literarum omnium præsidio,

summoque

1

summoque non Florentinæ modo Reip. totiusque Regionis Etruscæ, sed universæ Italiæ ornamento, censuerat offerendos ; ut qui, justissimo ac munificentissimo nostræ tempestatis Rege amisso, eum civem deligendum videbat, cui tam præclarum opus merito debebatur, cujusque vel judicii gravitatis, vel ingenii acumini, vel rerum peritiæ posset maxime confidere; tum quod ipse veracissimam prudentiæ, pietatis, munificentiæ, fortitudinis, innocentiæ, cæterarum Parentis virtutum imaginem referens, dignissimus procul dubio videris, qui super jus quoque hæreditarium paternæ laudi, immortalitatique succedas. Quandoquidem tute tibi ab ineunte ætate vitæ formulam præscripsisti, ut sive publice sive privatim in summo rerum discrimine versareris, peropportunum et prope divinum consilium captares, quo Frates, atque propinquos omnes difficillimis temporibus sublevasti; quique sic etiam in te pietatem semper habuisti, ut omnibus præditus virtutibus non immerito judicareris, quibus ea inopes beneficentia es complexus, ut qui tuæ rei familiaris angustiam metiretur, te Parentem quoque Laurentium in eo virtutis genere facile crederet superasse; qui autem ignoraret, illum in te revixisse arbitraretur. At domesticas per exilium calamitates, quæ multiplices, ac prope infinitæ fuere, acerrimos quoque invidorum morsus qua animi celsitudine ac innocentia pertulisti? ea nempe, qua unus ex fortissimis, innocentissimisque nostrorum temporum viris posses jure optimo judicari. Accipe igitur, Pater humanissime, Parentis prius lucubratum, deinde tuo nomini recognitum opus, quod uni tibi, et gratissimo Filio, et unico Familiæ Medicum fulcimento, et viro optimo, et pientissimo Cardinali, et denique paternæ laudis hæredi merito debebatur accipe; accipe, inquam ac una mecum existima, hanc tibi dedicationem optimum revisendæ Patriæ omen, ac certissimum esse. Quod si tibi tandem aliquando, ut ego quidem, et optimus quisque civis maxime sperat, contigerit, et illa per te pristinum decus, ac veterem dignitatem, et tu per illam incredibilem

gloriam,

gloriam, sempiternamque ad posteros memoriam propaga

bis. Vale.

N°. CLXXII.

(Vol. iii. p. 483.)

Coryciana. Ed. Rom. 1524.

BLOSSIUS PALLADIUS ROMANUS. JANO CORYCIO LUCUMBURGEN. A LIBELLIS JUST. V. C. S. P. D.

CORYCIUM SENEM tibi quadantenus cognominem, Jane Coryci, P. Vergilius (ut scis) multis versibus collaudat, facitque eum ad Galesum flumen, sub altis Tarenti turribus, hortorum cultui hærentem, vitamque felicem, atque otiosam ruri degentem. Itaque hac una hortensi industria meruit vetulus cilix divinis carminibus interseri, et vita longævus, longævior fieri carmine, quod illi pro æterno monumento a poeta omnium maximo statutum est. Atque ille quidem hoc summi poetæ munere æternus jam est, suasque arbores, et plantas vivacitate vincit, parique perennitate hujus memoria cum poetæ gloria protenditur, tantum illi felicitatis attulit. P. Vergilium in ejus hortos incidisse. Quid autem te Jane Coryci dicam, hujus senis cognominem, annis æquævum, ab hortorum cultu non abhorrentem? Quem omnes nostri temporis Urbani Poetæ, uno ore concelebrant? Quid hoc an fatum aliquod est, Corycios semper poetis populares. Corycium crocum atque adeo aromata omnia, ad æternitatem olentes? Nisi te etiam illo longe præstantiorem, et ex Parnasso monte, ac Corycio specu, Musarum dono nobis datum crediderim, ac (si poetice magis eloqui licet) ab Coryciis genitum Nymphis, atque educatum, Quod

omnia hujus ævi ingenia in urbe excitaveris, et ad virtutis, laudisque amorem miro ardore succenderis. Nam tu cum ab hinc ferme decennio pro tua pietate aram cum sacello in æde Divi Augustini, Christo Deo, Matrique et Aviæ ejus, Mariæ, et Annæ statuisses, treisque statuas, suam cuique e Lunensi illas marmore erexisses, ad hæc picturam longe inclytam, et priscæ æmulam, addidisses, scalptoremque, et pictorem quam eximios adhibuisses, præterea sacrificio quotidano perpetuo, vasa, vestem, pecuniam legasses. Tum Poetæ urbani omnes, velut oestro perciti, tuamque tum pietatem, tum operis ipsius excellentiam admirati, te certatim extulerunt, tuamque animi magnitudinem, statuarum nitorem, artificum præstantiam, suis carminibus texuerunt. Præclare illi quidem, et ut in divinis rebus, propé divine. Qua sanè in re, nescio an potius ubertatem ingeniorum, copiamve sententiarum, an carminum genera et varietates, laudandas putem, cum in omnibus, quanquam inventione, stylo, metro, diversis, unus tamen ac propè idem decor concentusque eniteat. Alius elegis, alius heroicis, alius lyricis numeris, aut phalæciis agit, æque pulchre omnes. Adde rei ipsius ac materiæ dignitatem, cum non ut prisci coacervatim in licentiosis Lampsaceni jocularibus, sed in Dei ac divorum laudibus canendis, ingenium exercuerint. Ergo ut in plurimis, quorum Pandecta sunt, Jurisconsultis, præter rei ipsius: quam docent, utilitatem, unus prope stylus in tot diversissimis, tum ætate, tum patria, ingeniis elucet, sic in hoc uno libello, præter ipsam rem, quæ (ut non majus dicam) divina est, et de Deo, ac divis contexta, etiam styli elegantia, etiam ingeniorum ubertas, etiam inventionis carminumque varietas, admiranda nobis est. Stupendum est præterea, quosdam in his pene pueros esse, Romanamque pubeculam tam præcox, et frugiferum ingenium divis suis consecrasse. Felix igitur tu, Coryci, non ut Tarentinus incola de suis hortis, sed de tuis statuis, de tua pietate, de divino cultu, de perpetuo sacrificio, de tot poetis, de tot carminibus, de tua perenni

VOL. VI.

M

1

perenni gloria, mansuraque æternitate. Nam quanquam tuæ laudes longe plures ac potius innumeræ sint, tamen sic velim, Coryci, existimes, tuam felicitatem hoc uno libello contineri. Etenim hæ tibi statuæ, præterquam quod carminibus et monumentis tot poetarum perennitatem tibi contulerunt, etiam statuam in cœlo statuerunt, aut certe locum ac sedem pepererunt, in quibus tu resideas sempitermus. Quod si. P. Vergilius in tua, aut tu in illius tempora incidisses, habuisset ille quidem quid de te, præter hortense studium concineret ; prædicasset in homine natione externo, Romanum ingenium, urbanam dexteritatem, litteraria studia, litteratorum commercia, festivam urbanitatem, extemporariam dicendi facultatem, antiquitatis et marmorum vetustorum amorem, tum vero rigidam in jastitia et supplicibus libellis, quibus jam sub sex Pontificibus præsides, severitatem; atque etiam istam tuam caniciem, corpusque teres et vividum, istamque tunicam tenuem atque expeditam in frugi homine, et ab omni ambitione senoto, cum niteris alioqui vestiarium tibi șit, prædicasset. An vero ille illum tuum solennem diem tacere potuisset, quo tu Anno Christi Aviæ sacrum, tanto cultu eth onore, ad tuas primum statuas stato sacrificio, inde ad hortos, pingui et lauto epulo,, atque adeo omnibus bonis, omnibus doctis, indicto, concelebras? Nam,eò bonorum atque eruditorum virorum ea cohors coit, ac diem celebrat, ut in tuis hortis medias Athenas, emporiumque doctrinarum possis videri illo die includere, et musas de Helicone et Parnasso deductas, in Tarpejum et Quirinalem tuis hortis imminentes, transferre.. Ubi alius ad arbores citrias, alius ad hortenses parietes, alius ad puteos, aut signa, quæ illic plurima sunt et speciosa, omnia antiqui operis, et gloriæ plena, hac illac temere et varie, carmina affigunt tuàs statuas,` tuam pietatem, liberalitatemque ejus diei, tam in Deos quam in homines tantam, uno ore concelebrant. Denique nullum in orbe terrarum (ausim hoc dicere) concilium aut convivium est, illo tuo illius diei, nobilius atque illustrius, quum præeuntibus

« ÖncekiDevam »