Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mansisset, tandem die S. Andreæ inde venit ad Monasterium Suburbanum Monialium, dictum S. Gagii, ubi Corpus Christi repositum fuerat, pervenit (sic) ubi Cardinales in Cappis rubeis vestiti eum expectaverunt, et inde sola Stola super Albam paratus recedens descendit ad aliud Monialium Monasterium. Sic enim rogatus a Populo fuerat, ut ibi caperet paramenta, prout sanctæ memoriæ Eugenium (IV.) fecisse dicebant, et sic fecit; nam ibi Pluviale pretiosum novum induit, et ad urbem pervenit sequentibus Cardinalibus, ubi in Porta de more Crucem sibi a Cardinali de Medicis oblatam osculatus est sede ejus ad terram demissa, sic volente ipso, et ibidem incepit Thesaurarius Papæ pecunias in Populo dispergere, quamquam paucas, ut dixerunt. Ego autem ordinaveram, ut tria millia ducatorum dispergerentur in hoc Florentiæ ingressu,. sicut sanctæ memoriæ Julius (II.) in ingressu Bononiæ.

De aliquibus quæsitis super ingressu Papa in Florentiam.

Ceterum antequam Pontifex ingrederetur Civitatem, quæsivi a Sua Sanctitate, super quibus volebam resolvi, sicut est. In qua Ecclesia extra Portam velit induere paramenta, an S. Gagio, vel in Monticellio, et dixit quod in utroque volebat respective indueri propter consolationem Monialium, et propter suam commoditatem; et de hora ingressus dixit, quod de mane, quia sciebat propter ceremonias, et propter turbas, et longas vias esset in nocte vix hospitatus. An placeat habere cc. torcias ante Sacramentum, et fuit contentus; de Baldachino portando non voluit quod aliquis illud ferret, nisi Cives ordine ipsorum, dummodo Priores cum Vexillifero Justitiæ prima vice illud ferant, prout factum fuit: De Cubiculariis, et Scutiferis noviter creatis per Collegia, quæsivi quid vellet, et an ante, et supra antiquos ponerem, et dixit, quod ex istis, ille qui erat, ante

quam

quam assumeretur ad Papatum, præcederet, deinde sequerentur noviter creati, et ultimo loco irent, qui venissent tempore Paschali. De Datario, qui non haberet locum, an placeat facere illum Subdiaconum supernumerarium, etiam cum habitu, et loco; et placuit. An Thesaurarius, qui non est solitus portare Rochetum, pro illa die induat, et cum illo indutus absque Capello projiciat pecunias in Populo. Et an placeat, quod Umbella nova fiat, quia antiqua fuit demissa per oblivionem Romæ, et facta est una Umbella nova, similiter de Capellis ad minus duobus, pluribusve, idest in totum tribus papalibus, quæ antea ferantur, et factum est ita. An placeat, quod Sarcinæ ad minus quinquaginta antecedant pompam, et voluit cc. antecedant, cum omni ornatu, et ordine. De equis nobilibus, quot antecederent, et placuit quod centum optime ornati irent, quod nullæ bombardæ sonarent in ingressu propter stuporem dictorum equorum, et aliorum, ut nullum læderent, et factum est sic. An placeat, quod darem Civibus, et Magistratui ordinem pompæ, quem ipsi servare deberent, et placuit, dummodo nulla vexilla ferentur, sicut in Civitate Ecclesiæ, quia hoc relinquerem arbitrio eoAn parari facerem aliquam collationem in Ecclesia altera, ubi Papa reciperet paramenta, pro ipso Papa, et Cardinalibus, et statuit, quod super hoc consulerentur Cardinales, et satisfaceret eis. Item quia Vexillifer Justitiæ, ut mihi dictum fuit, non intendebat cedere Cardinalibus, nec eis transeuntibus assurgere, an placeret, quod hi in hoc casu a me ipso admonerentur, ut suum errorem cognoscerent, et in hoc Papa misit ad Vexilliferum, qui tres Cives ad Papam destinavit, ut referrent suæ Sanctitati majoritatem, et auctoritatem Dominii Florentini, et Papa eos ad me remisit, qui fuerunt Jacobus Salviatus Cognatus Papæ, Robertus Acciaiolus, et Lanfredinus de Lanfredinis, qui cum multa mili dixissent, præsertim, quod ipsi volebant suum Vexilliferum cum Dominis esse æquales Cardinalibus, ego subridens vanitatem

rum.

c 2

vanitatem hujusmodi, jussi ut remanerent in Palatio suo, quia non solum non æquales ituri essent Cardinalibus, sed nonnisi ut scutiferi eorum, idest pedites ante frenum Pontificis, quod cum mihi credere non vellent, adierunt Papam, et cum nisu exposuerunt censuram meam, quasi ego vanitatem exposuissem eis. Pontifex autem meum judicium approbando dixit, aut non venirent in isto ingressu, aut si venirent, pedito incederent, et Baldachinum portarent, super quo facta est magna collocutio inter ipsos, et tandem acquieverunt in hoc verbo, licet ipsi Vexillifer, et Priores Domini, qui ante venerant ad Portam Civitatis ascenderunt certum pegma, sive taxillum, et ibi sedentes nulli Cardinali exeunti obviam Pontifici assurrexerunt, nec minus Caputium e capite deposuerunt, quod cum ego vidissem, statui, quod nullus Cardinalis transiens elevaret oculos ad palcum, sive taxillum illud, ne contingeret eos videri, aut audire, et sic Vexillifer, et Priores remanserunt in sua vanitate, præter id quod dixi Papæ factum, et Papa misit ad eos ut omnino Cardinalibus assurgerent, et caput denudarent, quod vix acceperunt, tamen acceptarunt; et fecerunt insuper ordinari, quod Vexillifer nullus Claves Civitatis offerret Papæ, sicut alii Magistratus consueverunt, et hoc quia ipsi Florentini Portam ad terram dejecerunt, et patefecerunt in totum. Quo autem ad sacram Processionem ordinavi, quod omnes de Clero Civitatis quantumcumque exempti venirent sub pœnis pecuniariis per me impositis, exceptis Monialibus, licet etiam Papa dedit Monialibus volentibus venire, et videre licentiam veniendi ad loca honesta, ita ut viderent, sed non viderentur, prout multa Collegia Monialium Claustralium venerunt, et aliquæ omnino abstinuerunt, multi etiam Religiosorum Conventus se excusare voluerunt, ne venire cogerentur, sed omnino venerunt, et comparuerunt, non tamen per vias ambulaverunt in processionibus illis, sed feci quod Vicarius Archiepiscopi assignavit singulis Regulis locum suum, in quo unaquæque Regula suum Altare quam festivissime erigeret,

et

et ibidem stantes cantarent, dum equitatus Papalis transiret a principio usque ad finem, quod placuit Papæ, et Cardinalibus, ac etiam Civibus universis; et si qua contentio erat inter aliquos, ut sæpe solet, Vicarius eas concordaret, et factum est de facili. Item ordinavi, quod ante triduum semper campanæ sonarent. Item, quod omnis Clerus indesinenter oraret pro serenitate Coeli, et pro iter agentibus, usquequò Papa reversus fuerit in Urbem. Feci quod cc. Torciæ portarentur ante Sacramentum per Clericos seculares et sub pœnis consignarent illas Sacrista Matricis Ecclesiæ. Feci quod soli Canonici Matricis Ecclesiæ portarent baldachinum Sacramenti per vices, et non alii. Feci, quod Cardinails de Medicis Diaconus esset in Porta cappatus, ut offerret Crucem Papæ osculandam. Item ante valvas Ecclesiæ S. Reparatæ idem Cardinalis affuit cum Thuribulo, et Aspersorio, et super Altari cantavit versiculos et Orationem, et Archidiaconus incensato Pontifice inchoavit Te Deum laudamus, &c. Duo Baldachina fuerunt, unum album ex Damasco cum floribus aureis intertextis pro Sacramento, aliud autem aureum, idest ex panno aureo super Papam cum perticis auratis. Juvenes autem C. pedites in ornatu nobilissimo cum baculis auratis, et totidem equestres similiter exornati præter centum Cives equites, et Doctores, ac nobiles, qui omnes erant equestres in Ecclesia S. Reparatæ, sive S. Mariæ de Flore. Erat in Porta Ecclesiæ usque ad tribunam elevatus Pons, quasi duas cannas, et largus tres, sicut est in Ecclesia S. Johannis Lateranensis, quando fit Coronatio novi Pontificis, et hoc factum est propter populi multitudinem, quæ fuit innumerabilis; arcus erant XII. pulcherrimi, et ditissimi, æqualibus distantiis elevati, et super istis erant cantilenæ diversæ, quas Papa libenter audire videbatur, et inter arcum et arcum, erant variæ structuræ similes illis, quæ videntur in Urbe Roma, videlicet Obeliscus, sicut in Vaticano, Columna sicut in Campo Martio, et hujusmodi usque ad Sanctam Mariam Novellam, ubi Papa prima nocte quievit, qui locus

etiam

etiam magnifice exornatus est, et in ejus Campo erat Equus auratus magnus, sicut ante ædes Lateranenses. Ordinavi quod omnes carcerati liberarentur, sed non omnes liberati sunt, tamen multi, et quod omnes qui ex quacumque funeratione lugubres essent, luctum deponerent. Cardinales fuerunt tres Cappis rubeis, qui numero fuerunt xx. et Prælati in mantellis longis cum latis Capuccis, Papa autem fuit cum Pluviali pretioso amplo, et Thiara pretiosa, quam cum aliquandiu portasset, et gravaretur, deposuit, et illam Thiaram simplicem in via resumpsit, et sic usque ad Ecclesiam S. Reparatæ delatus ista, Perafrenariis suis subcollocantibus, etiam Juvenibus Florentinis ad hoc præparatis, et similiter aliis, qui Baldachinum vicissim ferrent, et deputavi xxx. Cives Florentinos, qui per spatia viarum custodirent, ne ordo per me deputatus Processionis alteraretur, et super his omnibus præfeci Dominum Julianum Prothonotarium de Tornabuonis qui ferulam gestaret, et faceret, sicut Gubernator Urbis Romæ, Processionem servari, prout fecit, et bene successerunt omnia. Ordo autem Processionis talis fuit, videlicet, Cursores, Equites, Sarcinæ Papæ, cc. Valisarii, et Familiæ Cardinalium, Nobiles Florentini Equites, Officiales Cancellariæ, et Cameræ Valisarii Papæ, et Scutiferi Papæ, Equifalerati xx, et Scutiferi Papæ quatuor cum Capellis, Procuratores Ordinum, et Principum, Cubicularii antiqui fuerunt in primo loco, tum illi, qui emerunt (sic) ultimo illi, qui venerunt, Accoliti, Clerici Cameræ, Auditores cum Magistro Palatii, Barones, Oratores, Principes. Inter Oratores fuit dissensio, quia unus Orator Hispaniæ voluit esse post primum Franciæ, cujus tunc erant tres, et sic voluit habere sub se duos Franciæ, sed illi non voluerunt, asserentes hanc disciplinam ab Oratore Hispaniæ alias datam fuisse, cum essent tres Oratores Hispaniæ, et voluerunt esse simul juncti, nec aliquo modo cedere Oratori Regis Angliæ, qui voluit esse post primum, et supra duos Hispanos; sed quia Hispani tunc non voluerunt, propterea nunc

legem,

« ÖncekiDevam »