Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sacerdotia, alii honorifica stipendia, alii ad magna erigenda, auxilia sibi ipsis ex pontifice pollicebantur; qua quidem spe brevi dejecti quamplurimi fuere, præsertim clarissima Ursinorum familia, quæ partim factione freta, quæ illi cum pontifice communis erat, partim necessitudine quæ inter eos magna intercedebat, (erat enim pontifex matre Ursina natus) oppida quædam jure, ut ajunt, ad se pertinentia, ex Columnensibus recuperare se posse, pontificis ope atque auxilio maxime confidebant, ad idque eo magis incedebantur quod Laurentium, pontificis nepotem, cui maternum genus ex Ursinis erat, magnifice prædicantem audiverant, advenisse tempus, quo Columnenses Trajecti ducatum aliaque castella Ursinis restituere cogerentur, isque eos præterea secreto palamque monebat, hortabatur, uti fortunæ beneficio uterentur, rem magnis copiis non indigere, tantum cæpto opus esse; ceterum neque pontificem neque auxilia eis defutura, sive jure sive armis decertaturi essent, idque præ ceteris rebus in animo pontifici esse; neque tunc Laurentius vana jactabat, id enim Pontifex decreverat, cui Ursina factio maxime cordi erat, neque ejus spem consulto fefellit. Jam enim, Fabritium, Prosperumque, Columnensis factionis principes, ob eam causam in jus vocari jusserat: verum Prosper Bononiæ agebat, Fabritius vero magis ad arma quam ad judicia animum intendens, exercitum parabat, quibus se suaque protegeret si vim afferre pontifex conaretur; suis enim atque Hispani Regis copiis confisus, qui ea tempestate regnum Neapolitanum obtinebat, ac Columnensium partes maxime tutabatur, armis cum pontifice decertare potius quam judicia subire paratus erat; nam, pro certo habebat se sub adverso judice causam dicturum. Sed hæc atque alia Pontifieis consilia disturbavit atque pervertit Franciscus Maria, quem ex patrio Urbini Ducatu pontifex expulerat. Is enim ex improviso cum multis armatorum millibus in eum ducatum impetum fecit, eoque confestim recepto, quod oppidani magis ejus quam Florentinorum imperio assueti sese ultro

dediderant,

dediderant, Florentinorum fines aggreditur; quo nuncio pon tifex graviter perculsus, cum id bellum geri prius quam parari persensisset, multa agitare, pecunias undique perquirere, copias parare, Florentinis uti arma sumerent imperare, nuntios quam celerrime Mediolanum ad Gallorum præsidem mittere, atque ab eo auxilium implorare. Et cum hæc non satis procederent, ac ingentem pecuniam frustra effunderet, gravioraque in dies de eo tumultu nuncia afferrentur, statuit milites qui in hostis exercitu cæteris præerant muneribus aggredi, pecunia solicitare; ferebat enim eos parvis admodum stipendiis militare; quæ res prospere cessit, nam multi, magua pecunia accepta, a Francisco Maria defecerunt, qui ubi cum paucis se relictum iri animadvertit, Mantuæ ad Francescum Gonzagam socerum se recepit. Hoc confecto bello, graviora Romæ exorta sunt. Pontifici enim persuasum fuit Alfonsum Petrutium Cardinalem Senensem, quem una cum fratre Senis imperitantem pontifex ex dominatione dejecerat, in ejus necem cum nonnullis cardinalibus conspirasse. Pontifex vero, ut erat ad dissimulanda omnia paratus, Alfonsum Cardinalem benignis litteris, multaque pollicitus ad se aecersit; tunc enim Marini apud Columnenses agebat, neque satis tuto Romæ se esse posse arbitrabatur. Quamobrem cum non satis pontificis fidei confideret, neque mandatis obtemperaret, ille Oratori Hispano ac Cardinali Saulo pro eo verba facientibus jurejurando affirmavit, Alfonso bene omnia eventura, si ad se veniret, seque rebus ejus optime consulturum. Victus imprudens juvenis, Romam, sese hilaris ac spe plenus contulit; vixque jam ad palatium pervenerat, cum a militibus rapitur, atque in arcem trahitur, ibique in carcerem detruditur, et cum eo Bendinellus Saulus cardinalis, cujus sub fide Alfonsus miser ad pontificem venerat, pari calamitate perducitur. Ac paucis post diebus Raphael cardinalis Sancti Georgii, ætate jam gravis, opibusque ac dignitate clarus, capitur, pariterque in carcerem conjicitur. Franciscus vero cardinalis Soderinus, qui cum Pontifice

simultates

simultates gravissimas exercebat, propterea quod inter eos de Florentiæ principatu magna contentio erat, in Campaniam ad Columnenses confugit. Adrianus etiam cardinalis, eadem suspicione perculsus, clam noctu prófugit, ac magnis itineribus extra Romanæ Ecclesiæ ditionem, Venetiam versus contendit hunc Pontifex, postea edictis evocatum, nec imperio parentem, cardinalatus dignitate privavit. Cardinales vero, quos in carcerem conjectos diximus, per judices rerum capitalium de conjuratione, metu tormentorum injecto, interrogari, eorumque responsa conscribi jussit; qui rei majestatis judicati, in caput condemnati fuere ; verum Raphael vitam centum quinquaginta millibus aureorum, Bendinellus vero viginti quinque millibus redemit. Alfonsus autem nunquam amplius visus fuit. Vulgo ferebatur illi gulam in carcere fuisse perfractam. Deinde Pontifex, sive quod non satis cardinalium collegio confideret, sive quod pecunia egeret, quam ingentem superiore bello perfuderat, novum sibi collegium paravit; unum enim supra triginta Cardinales una die creavit. Qua quidem die, cum sub primam noctis horam, senatu dimisso, cardinales novi antiquis permixti domum redirent, ingens horribilisque tempestas repente exorta est, fulmenque, in ipso Cardinalium conspectu, Christum puerum abstulit ex gremio Virginis ad ædem Sanctæ Mariæ transpontem sedentis; idque prodigii loco habitum est.

INDEX.

« ÖncekiDevam »