Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mini nostri Regis in ejus curia, et Provincia residentes, fidem facimus, Alphonsum Carralon, a quo reperitur signata copia præcedens, talem esse Scribam Regium, qualem se facit, atque denominat, fidelem, legalem, totiusque fiduciæ, omnibusque ejus scripturis, et documentis per ipsum publicatis, et qui publicantur, semper adhibitam fuisse, adque adhiberi fidem, tan in judicio, quam extra: Utque de eo constet, ad ejus requisitionem, præsentem facimus, Matriti die XV Júlii MDCCLVIII. Intestimonium veritatis Emanuel de Obregon et Orugna. In testimonium veritatis Petrus Garcia de Ovalle. In testimonium veritatis Franciscus Fernandez Rosa. Cum autem sicut dictus Josephus Comissarius Generalis Nobis subinde exponi fecit, ipse præinsertum Chirographum, quo firmius subsistat, Apostolicæ Confirmationis nostræ patrocinio communiri summopere desideret. Nos ipsum Josephum Commissarium Generalem specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis, sententiis, censuris et pœnis a jure vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus ejus nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinatis, præinsertum Chirographum ab ipso Ferdinando Rege super facultate erigendi dictum Hospitium Sanctæ Rosæ in Collegium, sive seminarium Apostolicum Missionariorum dicti ordinis, ut præfertur, concessum cum omnibus, et singulis in eo contentis, et expressis, auctoritate Apostolica, tenore præsentium, confirmamus, et approbamus, illique inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adjicimus; omnesque, et singulos juris, et facti

defectus, si qui desuper intervenerint, supplemus. Decernentes easdem præsentes litteras semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, plenissime suffragari. Sicque in præmissis per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, eliam causarum Palatii Apostolici Auditores, judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contingerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac quatenus opus sit, dicti ordinis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et litteris Apostoli. cis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, illorum tenores præsentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter, et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die XVIII Augusti MDCCLVIII, Pontificatus nostri anno primo. Pro. D. Card. Passioneo. = Joannes Florius, substitutus. Loco † Sigilli Annuli Piscatoris.

COLEGIO DE LA PROPAGANDA

ᎠᎬ

LOS PADRES MENORES OBSERVANTES DE TARIJA EN LA REPUBLICA DE BOLIVIA.

NOTICIAS HISTORICAS

POR EL PADRE ceferino muSSANI, MINIMO OBSERVANTE, MISIONERO APOSTOLICO.

« ÖncekiDevam »