Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nem ac de novo unionem, annexionem et incorporationem hujusmodi fieri contingerit, omnia et singula per praefatum praedecessorem nostrum in praefatis litteris statuta et ordinata firmiter observentur, sub poenis per eum circa ea adjectis.

8. Non obstantibus revocatione, cassatione et irritatione praedictis, necnon omnibus quae praedecessor praedictus in dictis litteris non obstare voluit, caeterisque contrariis quibuscumque. Nos insuper, si restitutionem, unionem, annexationem et incorporationem hujusmodi de novo per te fieri contigerit, ut praefertur, ex hunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo, quinto kalendas julii, pontificatus nostri anno sexto (27 de junho de 1452).

N.° 7'

NICOLAUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI. AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ex clementi provisione sedis apostolicae, necnon ecclesiasticarum, praesertim pontificali dignitati praedictarum personarum devotione et meritis noscitur provenire, ut Romanus Pontifex, quandoque a praedecessoribus suis Romanis Pontificibus in personarum earundem ac illarum Ecclesiarum favorem commodum et utilitate, gesta, etiam ab eo postea revocata, corroboret et confirmet, necnon ut debitum sortiantur effectum, opem et operam impendit efficaces.

1. Dudum siquidem, per foelicis recordationis Eugenium Papam quartum, praedecessorem nostrum, accepto quod, licet olim dum civitas Ceptensis, per inclytae memoriae Joannem, Portugalliae et Algarbii regem, Altissimo disponente, ab infidelium Sarracenorum, Christiani nominis inimicorum, per quos occupata detinebatur, potestate, armata manu, erepta fuerat, in illa, apostolicae sedis auctoritate, ad laudem ipsius, a quo cuncta bona procedunt, et sanctorum omnium, sub vocabulo Beatissimae Dei Genitricis semper Virginis Mariae, ecclesia pontificali honore adornata, cum altaribus, ac juribus et insigniis cathedralibus, institutis in ea canonicatibus et praebendis, dignitatibus, personatibus, administrationibus, officiis et aliis beneficiis ecclesiasticis, cum cura et sine cura, primaria vice et quotiens illa exinde vacare contingeret, idoneis, quae in ecclesia et super altaribus praedictis missas et alia divina officia perpetuis futuris temporibus celebrarent, personis conferendis, erecta foret; tamen episcopus Ceptensis pro tempore, ac dilecti filü canonici et personae dictae Ecclesiae,

'Archivo nacional, maço vi de bullas, n.o 16; Bullarium patronalus, tom. 1, pag. 28.

pro eo quod dioecesis Ceptensis, pro maxima parte, eisdem subdita dinoscebatur Sarracenis, et ipsa Ecclesia Ceptensis aliàs congrua dote carebat, nullatenus habebant unde sustentari, et alia eis incumbentia onera aliquatenus valerent supportare, minimè resederant nec residebant, et perinde erat quoad effectum, ac si dicta constitutio facta non fuisset, propter quod cultus divinus ibidem negligebatur, in non modicum opprobrium religionis christianae.

2. Dictus praedecessor providè considerans, quod certae partes Pacensis et Tudensis dioecesis, infra dictorum regnorum limites consistentes, per speciales in spiritualibus et temporalibus per dictam sedem deputatos administratores Portugallenses, ex dispositione ipsius sedis, a nonnullis retroactis temporibus rectae et gubernatae fuerant, tuncque regebantur et gubernabantur, ac quod sub suorum episcoporum regiminibus verisimiliter pervenire non deberent, quodque episcopus, canonici et personae praedicti decentius vivere, et commodius eadem onera supportare possent, si dictae partes ab ipsis Pacensibus et Tudensibus Ecclesiis, in regnis Castellae et Legionis constitutae, dimembratae, cum omnibus juribus et pertinentiis suis ad dictas Pacenses et Tudenses Ecclesias pertinentibus, eidem Ceptensi Ecclesiae in perpetuum incorporarentur, annecterentur et unirentur; necessitatibus et indigentiis episcopi, capituli, canonicorum et personarum praedictorum, necnon saluti animarum illorum, qui ipsam civitatem Ceptensem inhabitabant, consulere volens, ex praemissis et certis aliis, quae idem praedecessor pro expressis haberi voluit causis, auctoritate apostolica, ex certa scientia et de apostolicae potestatis plenitudine, partes praefatas in regno Portugalliae existentes, quarum fructus, redditus et proventus, ad dictas Pacences et Tudenses Ecclesias pertinentes, septingentarum librarum turonensium parvarum, secundum communem aestimationem, valorem annuum, ut idem praedecessor acceperat, non excedebant, cum omnibus juribus et pertinentiis supradictis, a Pacensibus et Tudensibus Ecclesiis praefatis penitus et omnino dimembravit, segregavit et separavit, easque pro dioecesi, ac ipsarum fructus,

redditus et proventus praedictos pro dote eidem Ceptensi Ecclesiae deputavit et assignavit; ita quod, cedentibus vel decedentibus tunc existentibus partium praedictarum administratoribus, sive partes illas quomodolibet aliàs dimittentibus, simul aut successivè, liceret episcopo praefato, per se vel alium seu alios, corporalem possessionem partium, ac illarum jurium et pertinentiarum praedictorum, auctoritate propria, liberè apprehendere, ipsasque partes in spiritualibus et temporalibus regere et gubernare, ac ab eis fructus, redditus et proventus percipere et levare, ac in suos et dictae Ceptensis Ecclesiae usus, juxta modum et formam subscriptos, convertere et perpetuo retinere, Pacensis et Tudensis episcoporum praedictorum ac cujusvis alterius licentia aut consensu super hoc minimè requisitis, statuens et decernens, ex tunc in antea, perpetuis futuris temporibus dictas partes cum praefatis suis juribus et pertinentiis, sicuti ad Pacensem et Tudensem pertinuerant, ad Ceptenses Ecclesiae praedictas pleno jure pertinere.

3. Et in ipsa Ceptensi Ecclesia, pro missis et aliis divinis officiis diurnis pariter et nocturnis, undecim canonicorum, qui in sacerdotio esse deberent constituti, et in simul capitulum facerent, ac quorum unus decanus, qui in illa et extra illam, post episcopum, primum locum obtineret, et capitulo praeesset, necnon alius cantor, qui specialius respicere teneretur chorum, et alius sachrista, qui custodire haberet vestimenta et paramenta atque alia sacro usui deputata, ipsius Ceptensis Ecclesiae et animarum curam omnium in eadem civitate habitantium gereret, existerent, et quatuor aliorum beneficiatorum dumtaxat numerum esse; ac de fructibus, redditibus et proventibus, juribus, obventionibus et emolumentis partium praedictarum singulis ex undecim canonicis triginta, et singulis ex aliis beneficiatis septem cum dimidio florenos auri de camera, singulis annis, cessanti omni excusatione, absque ulla difficultate solvendos ministrari, ac residuum eorundem episcopo praefato remanere; necnon fructus, redditus, proventus, jura, obventiones et emolumenta, ex quibuscumque aliis, quam ab ipsis partibus ad eandem Ceptensem Ecclesiam quo

vis modo spectantibus, rebus et bonis pro tempore provenientia, pro una episcopo et pro alia medietatibus illorum undecim canonicis et quatuor beneficiatis praefatis cedere, de medietate quoque undecim canonicis et quatuor aliis beneficiatis cedentes hujusmodi singulos ex ipsis canonicis singulas aequales, ac dictos alios quatuor beneficiatos tantam, quantam unus canonicorum eorundem perciperet, portiones percipere; ac undecim canonicatuum et praebendarum qui aliis, quam actu in sacerdotio constitutis personis, conferri nequirent, et quatuor aliorum beneficiatorum Ecclesiae Ceptensis hujusmodi collationem, provisionem, praesentationem seu quamvis alium dispositionem quotienscumque illae fiendae occurrerent, salvis in omnibus reservationibus et dispositionibus apostolicis, necnon partium, ac rerum et bonorum praedictorum regimen et administrationem, ad solum episcopum praefatum pertinere debere, ac irritum et inane, nulliusque roboris vel momenti quicquid contra tenorem et effectum praemissorum, a quoquam apostolica vel alia quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, circa numerum canonicorum et personarum praedictorum, ac regimen et administrationem rerum et bonorum praefatae Ceptensis Ecclesiae dispositum et ordinatum foret, aut disponi et ordinari, seu aliàs contingeret attentari.

4. Voluit autem praedictus praedecessor quod, si episcopus pro tempore, post habitam plenam et integram possessionem partium praedictarum, a solutione partis, ut praemittitur, decanum, canonicos et beneficiatos praefatos contingentis cessaret, sententiam excommunicationis ipso facto incurreret; quodque si eam animo indurato per tres menses sustineret, videlicet non solvendo a parte ipsum contingente, foret ipso facto privatus, prout in dicti praedecessoris litteris super inde confectis plenius continetur.

5. Postmodum vero, cum nos qui, dicto praedecessore, sicuti Domino placuit, sublato de medio, divina favente clementia, ad apicem summi apostolatus assumpti fuimus, rationabilibus suadentibus causis, omnes uniones, annexiones et incorporationes de quibusvis cathedralibus, necnon aliis Ecclesiis, monasteriis, dignitatibus, personatibus, officiis ac be

« ÖncekiDevam »