Sayfadaki görseller
PDF
ePub

redditus et proventus praedictos pro dote eidem Ceptensi Ecclesiae deputavit et assignavit; ita quod, cedentibus vel decedentibus tunc existentibus partium praedictarum administratoribus, sive partes illas quomodolibet aliàs dimittentibus, simul aut successivè, liceret episcopo praefato, per se vel alium seu alios, corporalem possessionem partium, ac illarum jurium et pertinentiarum praedictorum, auctoritate propria, liberè apprehendere, ipsasque partes in spiritualibus et temporalibus regere et gubernare, ac ab eis fructus, redditus et proventus percipere et levare, ac in suos et dictae Ceptensis Ecclesiae usus, juxta modum et formam subscriptos, convertere et perpetuo retinere, Pacensis et Tudensis episcoporum praedictorum ac cujusvis alterius licentia aut consensu super hoc minimè requisitis, statuens et decernens, ex tunc in antea, perpetuis futuris temporibus dictas partes cum praefatis suis juribus et pertinentiis, sicuti ad Pacensem et Tudensem pertinuerant, ad Ceptenses Ecclesiae praedictas pleno jure pertinere.

3. Et in ipsa Ceptensi Ecclesia, pro missis et aliis divinis officiis diurnis pariter et nocturnis, undecim canonicorum, qui in sacerdotio esse deberent constituti, et in simul capitulum facerent, ac quorum unus decanus, qui in illa et extra illam, post episcopum, primum locum obtineret, et capitulo praeesset, necnon alius cantor, qui specialius respicere teneretur chorum, et alius sachrista, qui custodire haberet vestimenta et paramenta atque alia sacro usui deputata, ipsius Ceptensis Ecclesiae et animarum curam omnium in eadem civitate habitantium gereret, existerent, et quatuor aliorum beneficiatorum dumtaxat numerum esse; ac de fructibus, redditibus et proventibus, juribus, obventionibus et emolumentis partium praedictarum singulis ex undecim canonicis triginta, et singulis ex aliis beneficiatis septem cum dimidio florenos auri de camera, singulis annis, cessanti omni excusatione, absque ulla difficultate solvendos ministrari, ac residuum eorundem episcopo praefato remanere; necnon fructus, redditus, proventus, jura, obventiones et emolumenta, ex quibuscumque aliis, quam ab ipsis partibus ad eandem Ceptensem Ecclesiam quovis modo spectantibus, rebus et bonis pro tempore provenientia, pro una episcopo et pro alia medietatibus illorum undecim canonicis et quatuor beneficiatis praefatis cedere, de medietate quoque undecim canonicis et quatuor aliis beneficiatis cedentes hujusmodi singulos ex ipsis canonicis singulas aequales, ac dictos alios quatuor beneficiatos tantam, quantam unus canonicorum eorundem perciperet, portiones percipere; ac undecim canonicatuum et praebendarum qui aliis, quam actu in sacerdotio constitutis personis, conferri nequirent, et quatuor aliorum beneficiatorum Ecclesiae Ceptensis hujusmodi collationem, provisionem, praesentationem seu quamvis alium dispositionem quotienscumque illae fiendae occurrerent, salvis in omnibus reservationibus et dispositionibus apostolicis, necnon partium, ac rerum et bonorum praedictorum regimen et administrationem, ad solum episcopum praefatum pertinere debere, ac irritum et inane, nulliusque roboris vel momenti quicquid contra tenorem et effectum praemissorum, a quoquam apostolica vel alia quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, circa numerum canonicorum et personarum praedictorum, ac regimen et administrationem rerum et bonorum praefatae Ceptensis Ecclesiae dispositum et ordinatum forel, aut disponi et ordinari, seu aliàs contingeret attentari.

4. Voluit autem praedictus praedecessor quod, si episcopus pro tempore, post habitam plenam et integram possessionem partium praedictarum, a solutione partis, ut praemittitur, decanum, canonicos et beneficiatos praefatos contingentis cessaret, sententiam excommunicationis ipso facto incurreret; quodque si eam animo indurato per tres menses sustineret, videlicet non solvendo a parte ipsum contingente, foret ipso facto privatus, prout in dicti praedecessoris litteris super inde confectis plenius continetur.

5. Postmodum vero, cum nos qui, dicto praedecessore, sicuti Domino placuit, sublato de medio, divina favente clementia, ad apicem summi apostolatus assumpti fuimus, rationabilibus suadentibus causis, omnes uniones, annexiones et incorporationes de quibusvis cathedralibus, necnon aliis Ecclesiis, monasteriis, dignitatibus, personatibus, officiis ac be

7

neficiis ecclesiasticis, qualiacumque forent, invicem vel aliis ecclesiis, monasteriis, mensis, dignitatibus, personatibus, officiis, beneficiis et locis, quomodolibet apostolica vel alia quavis auctoritate factas, propter quas illi, quorum interesset, sic unitorum possessionem pacificam tunc non tenebant, revocavissemus, cassavissemus et irritavissemus, nulliusque decrevissemus existere firmitatis.

6. Et sicut exhibita nobis nuper, pro parte charissimi in Christo filii nostri Alphonsi, Portugalliae et Algarbii regnorum praedictorum regis illustris, petitio continebat, dictus episcopus unam dictarum partium, videlicet Pacensis, tunc, per obitum quondam Petri Gundisalvi, illius administratoris, extra Romanam curiam defuncti, vacantem seu illius possessionem dictarum litterarum vigore assecutus, illam ex tunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet de praesenti, fructus, redditus et proventus percipiens ex eadem; ac dilectus filius, magister Fernandus Alvari de Almeida, clericus, notarius noster, assererens quod interim de dicta parte, ut praemittitur, vacante sibi per nos seu auctoritate litterarum nostrarum provisum fuit, omni juri sibi in dicta parte vel ad eam quomodolibet competenti, coram dilecto filio Philippo Alfonsi, notario publico, et nonnullis testibus fidedignis, extra dictam curiam, spontè et liberè cessit seu renunciavit, prout in instrumento publico, manu dicti Philippi notarii signato, plenius continetur.

7. Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, dietus rex dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem praedictas, ac omnia alia et singula in dictis litteris contenta, ipsasque litteras ac quaecumque inde secuta, pro eorum subsistentia firmiori, nostro munimine roborari desideret:

8. Nos, pium et laudabile desiderium regis hujusmodi in Domino plurimum commendantes, ac cessionem seu renuntiationem praedictam, de qua nobis per dicti instrumenti exbibitionem plena fides facta extitit, auctoritate apostolica, harum serie admittentes, ipsius regis asserentis, quod fructus, redditus et proventus Ecclesiae Ceptensis centum librarum turonensium similium, secundum aestimationem praedictam, valorem annuum non excedunt, in hac parte supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica, et ex certa scientia, tenore praesentium, dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem, et contenta in praedictis praedecessoris litteris et inde secuta praefata approbamus et confirmamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem, ac illa valere, plenamque roboris firmitatem obtinere in omnibus et per omnia, perinde ac si revocatio, cassatio et irritatio unionum praedictae per nos factae nullatenus fuissent.

9. Et nihilominus, pro potioris cautelae suffragio, dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem eosdem, ac omnia alia et singula in dictis litteris contenta in omnibus et per omnia aliàs, juxta ipsarum litterarum tenorem, continentiam atque formam, auctoritate et scientia similibus, concedimus per praesentes.

10. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon statutis et consuetudinibus Pacensis, Tudensis et Ceptensis Ecclesiarum praedictarum, juramento, confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis; quibus omnibus et singulis, illorum tenores de verbo ad verbum praesentibus pro expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, quod ad praemissa expressè derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae admissionis, approbationis, confirmationis, communitionis, supplectionis, concessionis et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo, nonas augusti, pontificatus nostri anno sexto (5 de agosto de 1452).

N.° 8°

EUGENIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI. AD FOTORAN REI MEMORIAN

Etsi cunctos christifideles apostolicae sedis clementia gratiis et favoribus prosequitur, circa tamen eorum, qui barbaris infidelibus oppositi, continuos pro fide christiana agones subeunt, favores et commoda eo benignius et gralius debet assurgere, quo majoribus illi quam caeteri fideles periculis sunt expositi:

1. llinc est quod, cum civitas Septae in Africa, tertia mundi parte, sola nunc sit quae Christi Domini nomen confiteatur, et pro eo, sub dominio et juribus charissimi in Christo filii nostri regis Portugalliae illustris, adversus tantam barbariem perpetuis bellorum periculis faligetur, ipsam civitatem, cum omnibus incolis, habitatoribus et bonis quibuscumque, et cum omnibus territoriis, districtibus, juribus, jurisdictionibus et pertinentiis universis, tam praesentibus quam futuris, quandiu fidei christianae cultum servabit, christianis dominiis subjecta erit, motu proprio et ex certa scientia, sub Beati Petri, et sedis praedictae ac nostra protectione, tutela, securitate et defensione suscipimus, districtius inhibendo omnibus et singulis, etiam si regali aut alia quacumque alia praefulgeant dignitate, sub poena excommunicationis, quam ipso facto contrafacientes incurrant, ne praedictos civitatem, incolas et habitatores, eorumque bona, jurisdictiones et pertinentias, ut praefertur, sub nostra tutela et securitate positos, inquietare, molestare et offendere, aut eis aliquam novitatem vel aliud incommodum quoquo modo inferre praesumant, quin potius eosdem pro viribus ad omnem eorum requisitionem protegant et defendant, ita pro nostra et dictae sedis reverentia erga praedictos civitatem, incolas et habitatores se habentes, ut de ipsorum obe

Archivo nacional, maco xxvi, n.o 11; Bullarium patronalus, tomo ,

pag. 210.

« ÖncekiDevam »