Sayfadaki görseller
PDF
ePub

neficiis ecclesiasticis, qualiacumque forent, invicem vel aliis ecclesiis, monasteriis, mensis, dignitatibus, personatibus, officiis, beneficiis et locis, quomodolibet apostolica vel alia quavis auctoritate factas, propter quas illi, quorum interesset, sic unitorum possessionem pacificam tunc non tenebant, revocavissemus, cassavissemus et irritavissemus, nulliusque decrevissemus existere firmitatis.

6. Et sicut exhibita nobis nuper, pro parte charissimi in Christo filii nostri Alphonsi, Portugalliae et Algarbii regnorum praedictorum regis illustris, petitio continebat, dictus episcopus unam dictarum partium, videlicet Pacensis, tunc, per obitum quondam Petri Gundisalvi, illius administratoris, extra Romanam curiam defuncti, vacantem seu illius possessionem dictarum litterarum vigore assecutus, illam ex tunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet de praesenti, fructus, redditus et proventus percipiens ex eadem; ac dilectus filius, magister Fernandus Alvari de Almeida, clericus, notarius noster, assererens quod interim de dicta parte, ut praemittitur, vacante sibi per nos seu auctoritate litterarum nostrarum provisum fuit, omni juri sibi in dicta parte vel ad eam quomodolibet competenti, coram dilecto filio Philippo Alfonsi, notario publico, et nonnullis testibus fidedignis, extra dictam curiam, spontè et liberè cessit seu renunciavit, prout in instrumento publico, manu dicti Philippi notarii signato, plenius continetur.

7. Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, dictus rex dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem praedictas, ac omnia alia et singula in dictis litteris contenta, ipsasque litteras ac quaecumque inde secuta, pro eorum subsistentia firmiori, nostro munimine roborari desideret:

8. Nos, pium et laudabile desiderium regis hujusmodi in Domino plurimum commendantes, ac cessionem seu renuntiationem praedictam, de qua nobis per dicti instrumenti exhibitionem plena fides facta extitit, auctoritate apostolica, harum serie admittentes, ipsius regis asserentis, quod fructus, redditus et proventus Ecclesiae Ceptensis centum librarum turonensium similium, secundum aestimationem praedictam,

valorem annuum non excedunt, in hac parte supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica, et ex certa scientia, tenore praesentium, dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem, et contenta in praedictis praedecessoris litteris et inde secuta praefata approbamus et confirmamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem, ac illa valere, plenamque roboris firmitatem obtinere in omnibus et per omnia, perinde ac si revocatio, cassatio et irritatio unionum praedictae per nos factae nullatenus fuissent.

9. Et nihilominus, pro potioris cautelae suffragio, dimembrationem, separationem, segregationem, deputationem et assignationem eosdem, ac omnia alia et singula in dictis litteris contenta in omnibus et per omnia aliàs, juxta ipsarum litterarum tenorem, continentiam atque formam, auctoritate et scientia similibus, concedimus per praesentes.

10. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon statutis et consuetudinibus Pacensis, Tudensis et Ceptensis Ecclesiarum praedictarum, juramento, confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis; quibus omnibus et singulis, illorum tenores de verbo ad verbum praesentibus pro expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, quod ad praemissa expressè derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae admissionis, approbationis, confirmationis, communitionis, supplectionis, concessionis et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo, nonas augusti, pontificatus nostri anno sexto (5 de agosto de 1452).

N.° 81

EUGENIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI. AD FUTURAM REI MEMORIAM

Etsi cunctos christifideles apostolicae sedis clementia gratiis et favoribus prosequitur, circa tamen eorum, qui barbaris infidelibus oppositi, continuos pro fide christiana agones subeunt, favores et commoda eo benignius et gratius debet assurgere, quo majoribus illi quam caeteri fideles periculis sunt expositi:

1. Hinc est quod, cum civitas Septae in Africa, tertia mundi parte, sola nunc sit quae Christi Domini nomen confiteatur, et pro eo, sub dominio et juribus charissimi in Christo filii nostri regis Portugalliae illustris, adversus tantam barbariem perpetuis bellorum periculis fatigetur, ipsam civitatem, cum omnibus incolis, habitatoribus et bonis quibuscumque, et cum omnibus territoriis, districtibus, juribus, jurisdictionibus et pertinentiis universis, tam praesentibus quam futuris, quandiu fidei christianac cultum servabit, christianis dominiis subjecta erit, motu proprio et ex certa scientia, sub Beati Petri, et sedis praedictae ac nostra protectione, tutela, securitate et defensione suscipimus, districtius inhibendo omnibus et singulis, etiam si regali aut alia quacumque alia praefulgeant dignitate, sub poena excommunicationis, quam ipso facto contrafacientes incurrant, ne praedictos civitatem, incolas et habitatores, eorumque bona, jurisdictiones et pertinentias, ut praefertur, sub nostra tutela et securitate positos, inquietare, molestare et offendere, aut eis aliquam novitatem vel aliud incommodum quoquo modo inferre praesumant, quin potius eosdem pro viribus ad omnem eorum requisitionem protegant et defendant, ita pro nostra et dictae sedis reverentia erga praedictos civitatem, incolas et habitatores se habentes, ut de ipsorum obe

'Archivo nacional, maço xxvi, n.o 11; Bullarium patronatus, tomo п, pag. 210.

dientia, devotione et reverentia debeant a nobis merito commendari.

2. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae susceptionis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Florentiae, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, quarto kalendas januarii, pontificatus nostri anno duodecimo (29 de dezembro de 1442).

[blocks in formation]

In eminenti specula militantis Ecclesiae Romanus Pontifex, B. Petri, coelestis regni clavigeri, successor et vicarius Jesu Christi, habens super orbis Ecclesias et monasteria universa aliaque loca religiosa plenitudinem potestatis, privilegiis, more pastoris, suae providentiae oculis universum orbem terrarum, et nationum in illo degentium, qualitates paterna consideratione discutiens et examinans diligenter, ex injuncto sibi apostolatus officio, singulorum salutem appetens et exquirens, quaedam ex locis hujusmodi pro reductione infidelium ad ovile Dominicum, ad fastigia ecclesiasticae dignitatis attolit, et tanquam munificus dispensator donis spiritualibus, ac allectivis muneribus erga devotos suos suum aperit apostolicae largitatis thesaurum, praesertim versus ea loca, in quibus in agro militantis Ecclesiae novellae plantationes in odorem suavitatis, et exaltationem christianae fidei fructus in ubertate succedit, catholici populi profectus acquiritur, animarum salus procuratur, et divini cultus quaeritur augmentum: unde quaedam ex illis interdum pro incremento fidei orthodoxae attolit per erectionis ministerium, ac titulo decoris et gradus amplioris illustrat, prout, personarum et temporum qualitate pensata, id conspicit in Domino salubriter expedire.

1. Nuper siquidem, pro parte dilecti nobilis viri Petri, charissimi in Christi filii nostri Joannis, Portugalliae et Algarbii regis illustris, secundo geniti, ducis Colimbriensis, nobis fuit expositum, quod cum idem rex, suorum praesidiis et potentia suffultus, terraque marique contra infidelium nationes, suis regnis conterminas, bella movens, novissimè civitatem Ceptae,

'Bullarium patronatus, tomo I, pag. 12.

« ÖncekiDevam »