Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quae per ipsos infideles tenebatur, multa potentia expugnaverit atque devicerit, in qua, sicut accepimus, quodam eremitorium in honorem et sub vocabulo S. Jacobi fundatum existit, ac cupiat idem dux, sicut asserit, pro defensione et augmento catholicae fidei ac reductione infidelium et aberrantium circumadjacentium populorum, ipsum eremitorium in monasterium et conventum fratrum ordinis minorum erigi, et monasterii titulo decorari, in quo guardianus et fratres dicti ordinis professores, pro tempore virtutum Domino famulantes, ad divinae Majestatis obsequium, quandoque per praedicationis ministerium, quandoque ob singularem et laudabilem vitam suam trahant alios per exemplum; pro parte dicti ducis nobis fuit humiliter supplicatum, ut dictum eremitorium in monasterium erigere, ac in illo degentibus pro tempore, de opportuno remedio providere, de benignitate apostolica dignare

mur.

2. Nos igitur, attendentes ex praemissis maximum fidei catholicae profectum verosimiliter proventurum, ac debita illius gravitate discussis, matura prius cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. cardinalibus super hoc deliberatione praehabita, ac de ipsorum fratrum consilio et assensu, ac apostolicae potestatis plenitudine, ad laudem et honorem omnipotentis Dei Patris, et Filii et Spiritus Sancti, ac B. Jacobi, sub cujus vocabulo dictum eremitorium est constructum, beatorumque apostolorum Petri et Pauli, ac B. Francisci, totiusque coelestis curiae gloriam ac exaltationem militantis Ecclesiae, ipsorumque divini cultus et fidei incrementum, fideliumque salutem, praefatum eremitorium in monasterium fratrum ordinis praefati, auctoritate apostolica, tenore praesentium erigimus, ac monasterium fratrum ejusdem ordinis, dignitatis et honoris titulo decoramus et etiam insignimus, ipsumque eremitorium monasterium dicti ordinis in memoriam indelebilem eorum, quae in hac parte geruntur, perpetuis futuris temporibus volumus ab omnibus appellari: statuentes eadem auctoritate, et etiam decernentes, quod tam prior et guardianus, quam caeteri fratres dicti ordinis, qui in dicto monasterio pro tempore residebunt, omnibus et singulis privilegiis, immunitatibus, exemptionibus,

libertatibus, gratiis et indultis eidem ordini per sedem apostolicam concessis hactenus, et in posterum concedendis, et quibus ministri, priores, et guardiani ac fratres ejusdem ordinis professores ubilibet constituti, de consuetudine vel de jure gaudent et gaudebunt quomodolibet in futurum, uti valeant et etiam gaudere.

3. Sancimus etiam, quod nullus ipsius prius eremitorii rector vel administrator illius possessiones auferre aut ablatas retinere seu minuere; aut ipsos guardianum et fratres, qui ibi pro tempore residebunt, aliquibus molestiis fatigare, seu temerè perturbare pracsumant; sed omnia eis integra et illibata serventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, sedis praefatae reverentia in omnibus salva. Nos enim ex nunc irritum decernimus, &c.

4. Nulli ergo omnino hominum, &c., nostrae erectionis, decorationis, insignitionis, statuti, voluntatis, sanctionis et constitutionis infringere, &c.

Datum Florentiae, rv nonas junii, pontificatus nostri anno tertio (2 de junho de 1420).

N. 101

MARTINUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI. AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Dilectis filis guardiano et fratribus ordinis minorum, de observantia nuncupatorum, in civitate Ceptensi constitutis

Sacrae religionis observantia, &c.

1. Cum itaque, sicut exhibita nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, dilectus filius, nobilis vir Petrus, dux Colimbriensis, charissimi in Christo filii nostri Joannis, Portugalliae et Algarbii regis illustri, secundo genitus, quamdam domum in civitate Ceptensi pro usu et habitatione unius guardiani et fratrum ordinis minorum, de observantia nuncupati, in illa pro tempore Domino deservire volentium, in qua ad praesens in humilitatis spiritu virtutum Domino laudabilem impenditis, famulatum, de bonis sibi a Deo collatis noviter fundavit atque erexit, vosque propterea proponatis inibi, juxta praefati ordinis instituta regularia, de apostolicae sedis licentia de caetero commorari.

2. Nos pium vestrum in hac parte propositum, condignis in Domino laudibus extollentes, vestrisque et ejusdem ducis supplicationibus inclinati, ut tam vos quam guardianus, et reliqui fratres in domo praefata, omnibus et singulis privilegiis fratribus aliis domus de Syon Hierosolymitanae dicti ordinis concessis, et quibus fratres ipsius domus de Syon utuntur et gaudent, uti et gaudere, liberè et licitè valeatis, devotioni vestrae indulgemus.

3. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si

'Bullarium patronalus, tomo I, pag. 18.

quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, IV idus junii, pontificatus nostri anno Iv (10 de junho de 1421).

N.° 11'

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Dilecto filio Nunio, electo Tingensi, salutem et apostolicam benedictionem

Sincerae devotionis affectus, quem ad nos et Romanam geris Ecclesiam, non indignè meretur ut votis tuis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus.

1. Nuper siquidem Ecclesiae Tingensi, tunc pastore carenti, de persona tua, nobis et fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de fratrum eorumdem consilio, duximus auctoritate apostolica providendum, praeficiendo te illi in episcopum ac pastorem: ac voluimus quod quamprimum litteras super provisione et praefectione hujusmodi expeditas haberes, ad praefatam Ecclesiam accederes et resideres personaliter apud illam: quodque extra tuas civitatem et dioecesim Tingensem pontificalia exercere nequires, prout in dictis litteris plenius continetur.

2. Cum autem, sicut postmodum accepimus, tu ad Ecclesiam praefatam, quae in Africa consistit, et ab infidelibus occupata est, tutè nequeas accedere, et apud cam personaliter residere, nos, volentes te praemissorum intuitu favoribus prosequi gratiosis, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, tibi quod ad Ecclesiam praedictam accedere, seu apud illam personaliter residere minimè tenearis.

3. Quodque postquam munus consecrationis susceperis, extra civitatem et dioecesim praedictas, in quacumque alia civitate vel dioecesi totiens quotiens per illius diocesanum ad id fueris requisitus, et de speciali illius licentia, omnia pontificalia exercere liberè ac licitè valeas, auctoritate apostolica, te

Archivo nacional, caixa 8.a da collecção especial; Bullarium patronaus, tomo II, pag. 211.

« ÖncekiDevam »