Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum serie absolventes et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de Azamor, et Almedinae ac Titi, Maguazan loca dictae civitati circumadjacentia, cum omnibus juribus et pertinentiis suis, praedictae Ecclesiae pro dioecesi, auctoritate praefata, tenore praesentium perpetuo assignamus, appropriamus et concedimus.

3. Non obstantibus constitutionibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

4. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, assignationis, appropriationis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, quartodecimo kalendas julii, pontificatus nostri anno septimo (18 de junho de 1499).

N.° 15

CLEMENS PAPA VII

Charissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem

Contulimus nuper dilecto filio Stephano Ribeiro de Almeida, dilecti filii et secundum carnem nepotis nostri Hippolyti, Sanctae Praxedis diaconi cardinalis, de Medicis nuncupati, servitiis insistendo, familiari continuo commensali nostro, prioratum saecularis et collegiatae ecclesiae Sancti Spiritus oppidi civitatis nuncupati de Azamor, Zaphiensis dioecesis, tunc per obitum bonae memoriae Gundisalvi, olim episcopi Calamensis, extra Romanam curiam defuncti, vacantem, ad quem tua majestas, sicut accepimus eundem Stephanum praesentaverat, prout ex aliis nostris litteris sub plumbo expeditis plenius eidem tuae majestati constabit. Hortamur igitur serenitatem tuam in Domino, ut dicti Stephani, qui tuae majestatis fidelissimus subditus est, procuratoribus in executione dictarum et assequenda ejusdem prioratus professione opportunos favores praeberi facere velis, juxta dictarum sub plumbo litterarum tenorem et continentiam.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die xxIII aprilis MDXXXII, pontificatus nostri anno nono (24 de abril de 1532)

· Bullarium palronalus, tomo I, pag. 139.

N.° 16'

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUN DEI

Charissimo in Christo filio de inni, Portugalliae et Algarbiorum segi illustri,

salutem et apostolicam benedictionem

Gratiae divinae praemium et humanae laudis praeconium acquiritur, si per saeculares principes, Ecclesiarum praelatis, praesertim pontificali dignitate praeditis, opportuni favoris praesidium et honor debitus impendatur.

1. Hodie siquidem Ecclesiae Saphiensi, tunc per obitum bonae memoriae Joannis, olim episcopi Saphiensis, extra Romanam curiam defuncti, pastoris solatio destitutae, de persona dilecti filii Gundisalvi, electi Saphiensis, nobis et fratribus nostris, ob suorum exigentiam meritorum, accepta, de fratrum eorundem consilio, apostolica auctoritate, providimus, ipsumque illi in episcopum praefecimus et pastorem, curam et administrationem ipsius Ecclesiae sibi in spiritualibus et temporalibus plenariè committendo, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur.

2. Cum itaque, fili charissime, sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi, ac eos verbis et operibus pro Regis aeterni gloria venerari, majestatem tuam regiam rogamus et hortamur attentè, quatenus eundem Gundisalvum electum et Ecclesiam praedictam, suae curae commissam, habens pro nostra et dictae sedis reverentia propensius commendatos, in ampliandis et conservandis juribus suis, sic eos benigni favoris auxilio prosequaris, quod ipse Gundisalvus electus, tuae celsitudinis fultus praesidio, in commisso sibi curae pastoralis officio possit, Deo propitio, prosperari, ac tibi exinde perennis

[ocr errors][merged small]

vitae praemium, et a nobis condigna proveniat actio gratiarum.

Datum Romae apud Sanctum Marcum, anno incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo trigesimo septimo, nono kalendas septembris, pontificatus nostri anno tertio (24 de agosto de 1537).

N.° 17'

INSTRUCCION Y PLANTA que se ha de observar por el padre

prefecto ó vice-prefecio y los onze religiosos, que juntamente con el han de assistir en la mission apostolica en los dominios sugetos á el rey de Mequinez, para distribuir y aplicar las limosnas, que el rey nuestro señor se ha servido consignar á dicha mission para los efectos, que se expressan

SI

RELIGIOSOS QUE PRECISSAMENTE HAN DE ASSISTIR EN LA MISSION

Han de assistir perpetuamente para el exercicio de la dicha mission doze religiosos incluso el prefecto o vice-prefecto de ella, los quales han de ser de los descalços de nuestro padre San Francisco, de la provincia de San Diego en Andaluzia, en cuyo numero se han de comprehender los sacerdotes y legos, que fueren precissos, pero con atencion á lo que importa, el que aya mas sacerdotes para subministrar los soccorros espirituales, de que tanto se necessita en aquellas partes, y que los legos sean los que unicamente se necessiten, assi para cuydar de la ropa de los hospitales y assistencia en ellos, como para lo demas que aya menester la dicha mission.

[ocr errors][merged small]

Aviendose de hazer el nombramiento de estos doze religiosos (como hasta aora se ha hecho) por el prelado, á quien toque en la provincia, y observandose lo que para elegirlos y nombrarlos estuviere dispuesto, segun sus ordenes e institu

'El Puerto, Mission historial de Marruecos, pag. 717.

« ÖncekiDevam »