Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dinalibus habuimus diligentem, demum ad te, in theologia licentiatum et in jure canonico baccalaureum, de legitimo matrimonio ex catholicis honestisque parentibus in dioecesi Bracharensi procreatum, in quinquagesimo septimo tuae aetatis anno, et a pluribus annis in sacro presbiteratus ordine constitutum, quem praefatus Joannes rex nobis ad hoc per suas litteras praesentavit, ac de cujus religionis zelo, vitae munditia, morum honestate, spiritualium providentia et temporalium circumspectione, aliisque multiplicum virtutum donis, fidedigna apud nos testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis, quibus omnibus debita meditatione pensatis, praefatae Ecclesiae Tingensi de persona tua, nobis et eisdem fratribus nostris, ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de fratrum ipsorum consilio, apostolica auctoritate, providemus, teque illi in episcopum praeficimus et pastorem, curam et administrationem ipsius Ecclesiae Tingensis tibi in spiritualibus et temporalibus plenariè committendo, in Illo qui dat gratias et elargitur premia, confidentes quod, dirigente Domino actus tuos, praefata Ecclesia Tingensis, sub tuo foelici regimine, regetur utiliter et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa.

2. Jugum igitur Domini, tuis impositum humeris, prompta devotione suscipiens, curam et administrationem praefatas sie exercere studeas sollicitè, fideliter et prudenter, quod Ecclesia ipsa Tingensis gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque, praeter aeternae retributionis praemium, nostram et sedis apostolicae benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis.

3. Nos enim tibi, ut apud regalem ecclesiam de Villa Viçosa nuncupatam, sedi apostolicae immediatè subjectam, residere, ibique pontificalia exercere liberè et licitè possis et valeas, motu proprio, non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex nostra mera liberalitate, apostolica auctoritate, de specialis dono gratiae harum serie indulgemus.

4. Volumus autem ut, antequam regimini et administrationi dictae Ecclesiae Tingensis te in aliquo immisceas, in ma

nibus dilecti filii patriarchalis Ecclesiae Lisbonensis principalis decani seu alterius personae, in dignitate ecclesiastica constitutae et in illis partibus degentis, fidei catholicae professionem, juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus introclusam, emittere, et sic a te emissae professionis formam, ad sedem apostolicam, infra legitima tempora, transmittere omnino tenearis, cui per alias nostras litteras mandamus ut ipse a te professionem hujusmodi recipiat.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo secundo, sexto kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio (26 de novembro de 1742).

N.° 14'

ALEXANDER EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI. AD PERPETUAM REI MEMORIAM

In apostolicae dignitatis fastigio constitutus, Romanus Pontifex, circa Ecclesiarum omnium, praesertim cathedralium, statum diligenter attendit, idque sollicitè cogitat; et quantum sibi ex alto conceditur, intensius curat, ut Ecclesiis ipsis eisque praesidentibus pastoribus honor et venustas acrescat, ac, prout decens est, dioeceses debitè assignentur, prout earundem Ecclesiarum statui et animarum saluti conspicit in Domino salubriter expedire.

1. Sanè pro parte venerabilis fratris nostri Joannis, episcopi Zaphiensis, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod cum tempore quo Ecclesia Zaphiensis, in partibus Africae constituta, in cathedralem Ecclesiam erecta fuit, civitas Zaphiensis, cum omnibus locis circumadjacentibus ab infidelibus occuparetur, prout adhuc occupatur, eidem Ecclesiae dioecesi hactenus non fuit. Verum quia contigere posset quod, concedente Domino, dicta civitas, cum locis praedictis a christianis recuperaretur, si praedictae Ecclesiae loca hujusmodi pro dioecesi assignarentur, profecto id in ipsius Ecclesiae decorem et amplitudinem cederet, ac ex hoc animarum saluti, incolarum dictarum locorum consuleretur; quare pro parte ipsius Joannis episcopi nobis fuit humiliter supplicatum, ut in praemissis opportunè providere, de benignitate apostolica dignaremur.

2. Nos igitur eundem Joannem episcopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, ha

[blocks in formation]

rum serie absolventes et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de Azamor, et Almedinae ac Titi, Maguazan loca dictae civitati circumadjacentia, cum omnibus juribus et pertinentiis suis, praedictae Ecclesiae pro dioecesi, auctoritate praefata, tenore praesentium perpetuo assignamus, appropriamus et concedimus.

3. Non obstantibus constitutionibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

4. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, assignationis, appropriationis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursu

rum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, quartodecimo kalendas julii, pontificatus nostri anno septimo (18 de junho de 1499).

N. 15 1

CLEMENS PAPA VII

Charissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem

Contulimus nuper dilecto filio Stephano Ribeiro de Almeida, dilecti filii et secundum carnem nepotis nostri Hippolyti, Sanctae Praxedis diaconi cardinalis, de Medicis nuncupati, servitiis insistendo, familiari continuo commensali nostro, prioratum saecularis et collegiatae ecclesiae Sancti Spiritus oppidi civitatis nuncupati de Azamor, Zaphiensis dioecesis, tunc per obitum bonae memoriae Gundisalvi, olim episcopi Calamensis, extra Romanam curiam defuncti, vacantem, ad quem tua majestas, sicut accepimus eundem Stephanum praesentaverat, prout ex aliis nostris litteris sub plumbo expeditis plenius eidem tuae majestati constabit. Hortamur igitur serenitatem tuam in Domino, ut dicti Stephani, qui tuae majestatis fidelissimus subditus est, procuratoribus in executione dictarum et assequenda ejusdem prioratus professione opportunos favores praeberi facere velis, juxta dictarum sub plumbo litterarum tenorem et continentiam.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die XXIIII aprilis MDXXXII, pontificatus nostri anno nono (24 de abril de 1532).

'Bullarium patronatus, tomo 1, pag. 139.

« ÖncekiDevam »