Sayfadaki görseller
PDF
ePub

das et construendas, eidem militiae, auctoritate apostolica, subjicimus, tenore praesentium ; ac quod de caetero in perpetuum praefatus vicarius de Thomar, in eisdem erectis et erigendis Ecclesiis, ac provinciis, terris et locis recuperatis et recuperandis, ac acquirendis hujusmodi, omnimodam jurisdictionem ecclesiasticam et spiritualem exercere possit et debeat, ipsaeque Ecclesiae eidem militiae applicatae sint, et esse censeantur, juxta tenorem litterarum praedecessorum hujusmodi, eisdem auctoritate et tenore statuimus et ordinamus; et nihilominus tibi et successoribus tuis, Portugalliae et Algarbiorum regibus, pro tempore existentibus, jus patronatus, et praesentandi personas idoneas ad quaecumque Ecclesias et beneficia ecclesiastica, cujuscumque qualitatis fuerint, in eisdem provinciis, terris et locis, ut praefertur, ab eisdem infidelibus a biennio citra acquisitis et recuperatis erecta, et etiam in illis, ac acquirendis et recuperandis in posterum erigenda, quoties illa vacare contigerit, auctoritate et tenore praemissis, reservamus atque concedimus.

4. Quocirca, venerabilibus fratribus nostris Visensi et Egitaniensi episcopis, ac dilecto filio officiali Ulixbonensi per apostolica scripta mandamus, qualenus ipsi, vel duo, aut unus eorum per se vel alium seu alias majestati tuae et tuis successoribus praefatis in praemissis, efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant, auctoritate nostra, et te et successores praefatos, subjectione, statuto et ordinatione, necnon reservatione et concessione praedictis pacificè frui et gaudere; non permittentes te et successores tuos praefatos, seu vestrum aliquem per quoscumque desuper quomodolibet indebitè molestari, perturbari aut inquietari, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo.

5. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon quibuscumque unionibus, annexionibus et incorporationibus de quibusvis Ecclesiis, etiam cathedralibus et metropolitanis, et locis in eisdem partibus infidelium, etiam in dictis Marrochitarum regno et civitate, et aliis quibuscumque consistentibus, quibusvis Ecclesiis, etiam cathedralibus et metropolitanis, monasteriis, et illorum mensis ac personis

[ocr errors]

cujuscumque qualitatis, status, gradus, ordinis vel conditionis existentibus, ac cathedralium etiam metropolitanarum Ecclesiarum earundem provisionibus eisdem personis, etiam per quoscumque Romanos Pontifices, praedecessores nostros, ac nos, et sedem eandem, etiam ad instantiam regum, reginarum, ducum, principum et praelatorum ecclesiasticorum, ac etiam S. R. E. cardinalium, et ex quibusvis causis, etiam ratione obsequiorum nobis et Romanae Ecclesiae ac sedi praefatae, etiam pro fide catholica impensorum, perpetuo vel ad tempus, et sub quibusvis verborum formis, absque expresso consensu tuo, hactenus factis et concessis, confirmatis et innovatis, ac in posterum faciendis et concedendis, quae omnia et singula, etiamsi de nominibus, cognominibus, dignitatibus et titulis ecclesiarum et personarum, quibus et causis propter quas illa concessa sint vel fuerint, mentio specialis, specifica et expressa, ac de verbo ad verbum, non autem per generales clausulas id importantes habenda, aut aliqua alia exquisita forma servanda foret, eorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illorum omnium vim et effectum omnino suspendimus et suspensa esse decernimus, illisque specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque, aut si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.

6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae subjectionis, statuti, ordinationis, reservationis, concessionis, mandati, suspensionis, decreti et derogationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno incarnationis Dominicae 1514, septimo idus junii, pontificatus nostri anno secundo (9 de junho de 1514).

N. 20

LEO PAPA X

Charissime in Christo fili, salutem et apostolicam benedictionem

Dudum pro parte tua nobis exposito, quod aliàs, postquam praedecessores tui, Portugalliae et Algarbiorum reges, plures provincias, terras, civitates et loca, in ultramarinis partibus per infideles occupata, pro exaltatione catholicae fidei, suae ditioni subjugaverant, nonnulli Romani Pontifices, praedecessores nostri, omnes et singulas Ecclesias, in locis et terris a promontoriis sive capitibus de Bojador et de Nam usque ad Indos partium ultramarinarum, ab eisdem infidelibus recuperatis dumtaxat, aedificandas et construendas, ac omnem jurisdictionem spiritualem earundem Ecclesiarum aedificandarum militiae Jesu Christi regni tui concesserant et applicaverant, ac voluerant, quod ex tunc in antea prior major dictae militiae, pro tempore existens, jurisdictionem spiritualem in eisdem Ecclesiis aedificandis haberet, prout in ipsorum praedecessorum nostrorum litteris desuper confectis plenius dicebatur contineri.

1. Quodque tu, ut bonus et intrepidus Redemptoris nostri Jesu Christi athleta, pro ejusdem fidei catholicae exaltatione, circa recuperationem aliarum terrarum et provinciarum per crucis Christi inimicos occupatarum, non absque grandi impensa, nullis parcendo laboribus, semper intendebas, et, Domino concedente, propensius intendere proponebas; si omnes et singulae Ecclesiae in quibuscumque Africae et aliis provinciis, terris et locis ultramarinis, ab eisdem infidelibus per te recuperatis, ac in civitate et regno Marrochitarum, et aliis civitatibus, et locis et terris quibuscumque, quae tu red era

· Bullarium palronalus, tomo I, pag. 113.

veras et acquisiveras, ac recuperare et acquirere intendebas, erectae et aedificatae, et in posterum acquirendis et recuperandis erigendae seu aedificandae, eidem militiae, juxta tenorem litterarum praedictarum, subjicerentur. Quodque de caetero perpetuis futuris temporibus praefatus prior, in eisdem erectis et erigendis, ac provinciis et terris recuperatis et recuperandis, hujusmodi omnimodam jurisdictionem ecclesiasticam et spiritualem exercere posset et deberet, ipsaeque Ecclesiae eidem militiae applicatae censerentur ; ac tibi et successoribus tuis, Portugalliae et Algarbiorum regibus, qui pro tempore forent, jus patronatus, et praesentandi personas idoneas ad quaecumque ecclesias et beneficia ecclesiastica, cujuscumque qualitatis forent, in regno Marrochitarum, ac aliis locis et civitatibus, terris et provinciis quibuscumque, a dictis infidelibus recuperatis, ut praefertur, a biennio citra fundatis, et in posterum, etiam in civitate et regno Marrochitarum, et aliis locis ac provinciis, ab ipsis infidelibus dumtaxat per te acquirendis et recuperandis, canonicè erigenda, quotiens illa ex tunc perpetuis futuris temporibus vacare contingerit, reservaretur et concederetur.

2. Nos, votis tuis in ea parte favorabiliter annuentes, tuisque supplicationibus inclinati, omnes et singulas Ecclesias, in quibuscumque Africae et aliis provinciis et terris ultramarinis, ab eisdem infidelibus dumtaxat per te a biennio citra recuperatis, erectas et constructas, et in posterum, etiam in civitate et regno Marrochitarum, ac aliis locis et provinciis, ab ipsis infidelibus dumtaxat per te recuperandis et acquirendis, erigendas et construendas, eidem militiae subjicimus; ac quod de caetero in perpetuum vicarius de Thomar, in eisdem erectis et erigendis Ecclesiis, ac provinciis et terris recuperatis et recuperandis, ac acquirendis hujusmodi, omnimodam jurisdictionem ecclesiasticam et spiritualem exercere posset et deberet, ipsaeque Ecclesiae eidem militiae applicatae essent et esse censerentur, juxta tenorem litterarum praedictarum hujusmodi, statuimus et ordinamus.

3. Et nihilominus tibi et successoribus tuis praefatis, jus patronatus, et praesentandi personas idoneas ad quaecumque

[ocr errors]

Ecclesias et beneficia ecclesiastica in eisdem regno, provinciis, terris, ac locis et civitatibus, ut praefertur, acquisitis et recuperatis a biennio citra erectas eatenus, et in posterum, etiam in civitate et regno Marrochitarum, ac aliis locis et provinciis, ab ipsis infidelibus dumtaxat per te acquirendis et recuperandis, erigenda, cujuscumque qualitatis forent, quotiens illa vacare contingeret, per alias nostras sub plumbo litteras, prout in illis plenius continetur, reservavimus et concessimus, certis desuper executoribus deputatis.

4. Cum autem, sicut exponi nobis nuper fecisti, a nonnullis nimium curiosis haesitetur, an Ecclesia seu episcopatus Marrochitarum ex eo quod nescitur a quo tempore citra ereclus fuerit, sub praedictis litteris comprehendatur, propterea nobis humiliter supplicari fecisti, ut in praemissis, de opportuno declarationis remedio providere, de benignitate apostolica dignaremur.

5. Nos igitur, hujusmodi supplicationibus inclinati, praedictam Marrochitarum Ecclesiam, etiam si illa ante biennium hujusmodi, vel aliàs erecta, aut ei de alicujus persona provisum vel illa alicui cathedrali vel metropolitani Ecclesiae perpetuo, vel ad tempus unita fuerit, sub praedictis nostris litteris comprehendi debere; tu et successores tui, reges Portugalliae et Algarbiorum, pro tempore existentes, personam idoneam nobis et Romano Pontifice, pro tempore existenti, praesentare alteri et nominare possitis et valeatis; necnon irritum et inane, si secus super iis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, auctoritate apostolica, decernimus per praesentes.

6. Non obstantibus omnibus, quae in dictis litteris voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibusque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die ultima martii MDXVI, pontificatus nostri anno quarto (31 de março de 1516).

« ÖncekiDevam »