Sayfadaki görseller
PDF
ePub

examine proprii ingenii, et progressus specimen dare debebunt respondentes cuilibet quaestioni de rerum omnium sacrarum scientiae, quae theologici cursus quadriennio tradita fuit. Pro alio autem examine conscribere debebunt absque librorum ope, et intra sex horarum spatium latinam dissertationem super sacrorum studiorum quaestione, quae ex tempore, et sortito juvenibus erit proponenda, atque inter illas eligenda, quae in toto theologico cursu traditae sunt, prout in praedicta regula edenda clarius explicabitur.

In legalibus Facultatibus.

Cum jurisprudentiae curriculum praefinito triennii spatio sit conficiendum, tum baccalaureatus gradus primo anno illis erit conferendus, qui post examen rite habitum eo gradu digni judicentur.

Secundo autem anno licentia illis item tribuatur, qui post accuratum examen idonei reperti fuerint ad hunc gradum obtinendum.

Doctoris laurea in legalibus facultatibus concedatur illis tantum adolescentibus clericis, qui postquam integrum earumdem facultatum cursum diligentissime perfecerint, ac prolytae et baccalaurei renunciati fuerint, eorum ingenii, et scientiae periculum fecerint duplex subeuntes examen, verbo scilicet et scriptura. Primo examine respondere debebunt ad eas omnes canonici, civilis et criminalis juris quaestiones, quae in legali cursu per tres annos explicatae fuerunt. Pro altero autem examine intra praefinitum sex horarum spatium absque ulla librorum ope latinam dissertationem scribere debent super quaestione juris vel canonici, vel civilis vel criminalis, quae quidem quaestio ex improviso, et sortito juvenibus est proponenda, atque ex illis eligenda, quae in toto legali cursu fuerunt explicatae.

Cum in philosophicis, theologicis et legalibus facultatibus memorati tres gradus erunt conferendi, cardinalis vicarius praeter decuriales doctores Seminarii Romani eligat tres alios externos peculiaris cujusque facultatis professores, qui omnes una simul secretis suffragiis eorum sententiam de hujusmodi experimentis, ac dissertationibus ferant, et judicent qui esse debeant juveant juvenes iisdem gradibus decorandi.

Baccalaureatus et licentia in philosophicis, theologicis, ac legalibus disciplinis absque ulla pompa privatim quoque conferri possunt.

Laureae vero publicae deferantur in Aula aedium S. Apollinaris cum consuetu apparatu.

Qui laurea, vel licentia, vel baccalaureatu donantur, in qualibet vice emittant fidei professionem juxta formam a fel. rec. Pio IV praedecessore nostro praescriptam.

Omnia diplomata cardinalis vicarii, et studiorum praefecti subscriptione muniantur.

De Bibliotheca et Conclavi ad physica Experimenta. Feriis autumnalibus exceptis, bibliotheca tribus cujusque hebdomadae diebus semper patebit ab hora octava cum dimidio usque ad undecimam

horam cum dimidio ante meridiem. Praecipua autem edetur regula, qua isti tres praefinientur dies, quorum unus semper esse debet dies vacationis scholarum, ut bibliotheca majori alumnorum utilitati inserviat.

In eadem regula statuentur ea quae aditum ad bibliothecam, et alia

quovis modo ad ipsam spectantia respiciunt..

Norma quoque tradetur quoad conclave ad physica experimenta.

Ordinationes peculiares.

Praefectus studiorum quarto quoque mense rectores utriusque Seminarii Romani et Pii accurate certiores faciat de cujusque proprii seminarii alumni progressu in pietate et litteris.

Omnes etiam professores id ipsum agere semper debent, cum ipsi ab iisdem rectoribus de alumnorum progressu interrogentur.

Rectoribus utriusque Seminarii Romani, et Pii fas omnino erit, pro eorum arbitrio, ad scholas libere adire, ibique professorum lectionibus adsistere et discipulos interrogare.

In praedictis nostris litteris praescripsimus, ut singuli alumni in Pium Seminarium admittendi studiorum initium a philosophia ducant. Quam praescriptionem integram inviolatamque perpetuo servari volumus.

Omnes Pi Seminarii alumni sciant se obligare ad integrum cum philosophiae tum theologiae cursum sedulo conficiendum.

Alumni iidem minime obligentur ad legales facultates excolendas, sed nemo eorum a seminario decedere poterit, quin institutionibus juris canonici, civilis et criminalis operam dederit.

De Religionis et Pietatis officiis.

Cardinalis vicarius pro eximia sua religione, prudentia et zelo omnia pietatis officia a singulis romani seminarii externis discipulis implenda praescribet. Atque in primis advigilabit, ut omnibus festis ex praecepto diebus congregatio habeatur, ad quam omnes exteri discipuli convenire debent; ut ipsi christiana doctrina diligentissime erudiantur, et ad poenitentiae, atque Eucharistiae Sacramenta frequenter accedant; ut omnibus scholarum diebus unum saltem agatur sacrum, cui iidem exteri discipuli intersint; ut quotannis extremo quadragesimae tempore spiritualia ab ipsis fiant exercitia. Ejusdem cardinalis erit singula quaequae statuere et praecipere, ut in adolescentium animis sanctissima nostra religio, ejusque salutaris doctrina penitus defigatur, ac Dei timor magis in dies augeatur.

Alumni autem utriusque seminarii sedulam assiduamque operam navare debent in omnibus et singulis religionis et pietatis exercitationibus, quae praescriptae sunt in peculiaribus cujusque seminarii regulis.

De Anno scholastico et Vacationibus.

In omnibus romani seminarii scholis ad S. Apolinaris initium docendi fiat nonis novembris, etiamsi hic dies incidat in diem jovis; feriae autum

nales incipiant VI idus septembris pro scholis philosophicis, theologicis et legalibus, nam pro aliis omnibus scholis initium ducent XII kalendas octobris. Omnibus anni scholastici diebus docebitur, exceptis diebus dominicis,

et aliis cultui divino ex praecepto dicatis, quibus scholae vacabunt.

Ite vacabunt die jovis, cum tamen quinta lectio necessario sit adimenda.

Vacent pariter die anniversario coronationis Summi Pontificis.

In kalendario autem cardinalis vicarii jussu quotannis publice affigendo praefinientur alii dies, quibus scholae vacabunt.

In scholis philosophiae, sacrae theologiae, et jurisprudentiae docebitur illo horarum spatio, quod a nobis est constitutum.

In rhetoricae et inferiorum classium scholis docebitur per duas integras horas cum dimidio tam ante quam post meridiem.

Hanc studiorum rationem a nobis praescriptam perpetuo servari jubemus. Haec volumus, praecipimus, statuimus, atque mandamus, decernentes has praesentes litteras, et in eis contenta quaecumque semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective et inviolabiliter observari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. cardinales etiam de latere legatos, et apostolicae sedis nuncios, et quosvis alios quacumque dignitate et potestate fungentes, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari et definiri debere; ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus, quoties opus fuerit, apostolicis rec. me. Leonis XII praedecessoris nostri litteris quinto kalendas septembris anno 1824 sub plumbo datis, quarum initium,,Quod divina sapientia" aliisque praedictis ejusdem Leonis XII decessoris nostri apostolicis litteris annulo piscatoris obsignatis ac die 9 aprilis eodem anno ,,1824" editis, quae incipiunt,,Recolentes" nec non de jure quaesito non tollendo, aliisque nostris et cancellariae apostolicae regulis, et aliis quibusque constitutionibus et ordinationibus apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, etiam speciali et individua mentione ac derogatione dignis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum dumtaxat latissime, plenissime ac specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo piscatoris die III octobris anno MDCCCLIII pontificatus nostri anno octavo. A. Card. Lambruschini.

Das Brixner Diocesan - Blatt (Stück III.) enthält, nach vorgängiger Mittheilung des lateinischen Textes der Constitution Benedicts XIV. Pia Mater vom 5. April 1747 über die Ertheilung des päpstlichen Segens und vollkommenen Ablasses an Sterbende, 1) das dem hochwürdigsten Fürstbischof Vincenz von Brixen in dieser Beziehung verliehene päpstliche Indult vom 16. Dezember 1856 und 2) eine Consistorialverordnung vom 17. April 1857 über die Delegation der Diocesan-Priester zur Ertheilung der Apostolischen Benediction mit dem vollkommenen Ablass für Sterbende.

Wir heben aus dem Indult das Wesentliche heraus und theilen für unsere ausser der Diöcese wohnenden Leser die Consistorialverordnung dem Wortlaute nach mit:

*

Cum itaque, sicut accepimus, Tu, qui in Episcopum Ecclesiae Brixinensis electus existis, Benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria in articulo mortis impertiendam aegrotis istis Civitatis et Dioecesis Brixinensis concedere posse plurimum desideres, Nos Animarum Christifidelium tuae curae commissarum saluti paterna charitae consulere cupientes, Tibi, ut postquam munus Consecrationis susceperis, et donec regimini dictae Ecclesiae praefueris, et quoties in dictis Civitate et Dioecesi tuis aliquem utriusque sexus Christifidelem in mortis articulo constitutum esse contigerit, si vere poenitens et confessus, ac S. Communione refectus, vel, quatenus id facere nequiverit, saltem contritus, nomen Jesu ore, si potuerit, sin minus corde devote invocaverit, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienti atque alacri animo susceperit, toties per Te ipsum, seu per unum, aut plures Presbyteros probitate morum praeditos saeculares, seu cujusvis Ordinis et Instituti Regulares a Te ad tui libitum semel, vel pluries, et quandocumque opus fuerit, delegandos, eligendos, et deputandos; et quoad Moniales illarum Confessarium ordinarium, Apostolicam Benedictionem Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine, cum plenaria omnium peccatorum suorum Indulgentia et remissione impertiri libere valeas, facultatem auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus, tribuimus, et impertimur. In contrarium facientibus non obtantibus quibuscumque. Volumus autem, ut tam Tu, quam delegati et eligendi pro impertienda Benedictione et plenaria Indulgentia in articulo mortis hujusmodi constitutis applicanda, formulam a fel. rec. Benedicto Papa XIV. Praedecessore Nostro in suis Litteris sub Plumbo Nonis Aprilis Anno MDCCXVII. expeditis praescripta, quam Tibi tradi mandamus, omnino adhibeatis. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI. Decembris MDCCCLVI. Pontificatus Nostri Anno Undecimo.

Pro I. Card. Macchi.

Jo. B. Brancaleoni.

Delegation der Diocesan-Priester zur Ertheilung der Apostolischen Benediction mit dem vollkommenen Ablasse für die Sterbenden.

[ocr errors]

An die hochwürdige Diücesan-Geistlichkeit!

Unser Hochwürdigster Herr Ordinarius Vincenz haben Kraft des vorstehenden Apostolischen Indultes allen Seelsorgspriestern der Diöcese, welche die Vollmacht zur Ertheilung der päpstlichen Benediction mit dem vollkommenen Ablasse für die Sterbenden bereits erhalten haben, diese Vollmacht gnädigst bestätiget, und zugleich nicht nur alle Seelsorgspriester der Diöcese, welchen die erforderliche Delegation etwa noch nicht ertheilt worden ist, und zwar hinsichtlich der Regular-Seelsorgspriester, in so ferne diese nicht schon durch ein ihrem Orden ertheiltes Indult des Apostolischen Stuhles hiezu berechtiget sind, sondern auch überhaupt alle in der Diöcese befindlichen, wenn auch mit der Seelsorge nicht betrauten Priester, diese aber nur für jene äussersten Nothfälle, in welchen sie nach den allgemeinen canonischen Bestimmungen die Cura gültig ausüben dürfen 1), zur Ertheilung der apostolischen Benediction und des Sterbablasses zu delegiren geruht.

Die Hochwürdige Diöcesan-Geistlichkeit wird hiemit im Auftrage des Hochwürdigsten Herrn Ordinarius in die Kenntniss gesetzt und dringend ermahnt, dieses kostbare Heilsmittel der heiligen Kirche den Gläubigen, mit Ausnahme der Excommunicirten, der Unbussfertigen und der öffentlichen Sünder, denen auch die Spendung der hh. Sterbsacramente verweigert werden müsste, bei bevorstehendem Tode mit gewissenhafter Beobachtung der in der Constitutio Benedicti XIV. und im Apostolischen Indulte vom 16. Des. 1856, welche oben unter 8. und 9. mitgetheilt werden, enthaltenen Vorschriften zuzuwenden, und dieselben auf die Bedingungen, unter welchen sie dieser Gnade theilhaftig werden, darunter insbesondere auf das von Papst Benedict XIV. mit vorzüglichem Nachdrucke auferlegte gute Werk der ergebenen und freiwilligen Annahme des Todes als Strafe für die Sünden, so wie auf die nothwendige Anrufung des heiligsten Namens Jesu sorg

1) Concil. Trid. sess. XIV. c. 7. de poenitentia. Zu Gunsten der Sterbenden (in artlculo mortis) gibt die Kirche allen Priestern die Jurisdiction zum Losprechen von den Sünden und Censuren selbst in wie immer reservirten Fällen, und hebt jedes canonische Hinderniss bei denselben auf, so dass sie in Ermanglung des Pfarrers oder eines anderen zur Seelsorge approbirten Priesters, diese Gewalt wirksam ausüben können, selbst wenn sie degradirt, ausdrücklich und namentlich excommunicirt, irregulär, Häretiker oder Apostaten wären. Denn das Concilium von Trient macht keine Ausnahme. Dies gilt auch nach der gemeinen Meinung der Canonisten bei nur wahrscheinlicher Todesgefahr. Blascus, de poenitent. Diss. II. append. Ferraris verb. Absolutio Art. I. No. 49.

« ÖncekiDevam »