Sayfadaki görseller
PDF
ePub

immortalis memoriæ præsul ftatim, ut manus operi admovit, id consilii ceperat, anno proxime imminente facerdotii fui iubilæo, expleturus. Pietatis ergo officium erat, ut, qui vestris fuffragiis in dignitatem fuccedere compulsus fum, ultimæ Eius voluntati, quasi testamento relictæ ac consignatæ obtemperem: gratitudinis vero, ut Antistitis de congregatione nostra innumeris nominibus quam optime meriti, memoriam in animis vestris nunquam delendam perennemque reddere fatagam; id haud facilius, ut mihi quidem videbatur, effecturus, quam si ultima Patris optimi ad cœlum properantis verba oculis vestris obiicerem, vulnere nondum obducto, quod transitus omnium cordibus inflixit. Deinde ipsum gravissimum munus, quod in humeros meos devolvistis, eiusmodi est, ut digne a me administrari non posse existimaverim, nisi primas curas eo converterem, ut quantum vos diligam, quantumve fingulos vestrum Christo lucrifacere cupiam, publico ex testimonio intelligeretis. Eum enim in fcopum fublimem fingula libri dogmata collineare, instituta fedula lectione facile percipietis, quamquam piissimus Author, ut erat modestissimus atque ab omni ostentatione

alienus, ftylo plumbeo in scheda feparata fcripserit, se animo potius aliorum, qui in Studio magis versati funt, diligentiam ftimulandi, præsens opus elucubrasse, quod ego tandem fenex, modeste pergit, cum iam Deus figna mortis appropinquantis apoplectico insultu leviori quidem mihi dedisset, excolere cœpi, cæteris ftudiis et occupationibus fepositis, quibus per totam fere vitam fùm dis

tractus.

Piissimus itaque Pater noster, quum deinceps filiorum animos se verbis excitare ad facratiora ftudia haud posse prævideret, fcriptis id agere atque adeo monitis perennibus constituit; probe gnarus, non 'aliud æque litterarum genus repurgandis, excolendis ac elevandis hominum mentibus magis esse aptum, atque continuam facræ fcripturæ lectionem meditationemque: quam unam fere veterum monachorum, ascetarumque fuisse occupationem perbene nostis, qui dum pura fimplicique mente ad eam accesserunt, tantum inde tulere fructum, ut non modo cum morum fanctitate tum fcientiæ laude in Ecclesia Dei tanquam luminaria magna inclaruerint, fed plurimi etiam in hierarcharum ádlecti ordinem hæresum confutatione ac

morum reformatione vineam Domini egregie colere atque ampliare quiverint. Quod dum ftudium medio præsertim ævc languescere cœpit, mirum non est, scolasticas tricas, fpinosas quæstiones, vanasque altercationes unacum disciplinæ relaxatione fuisse invectas, iis fimillimas, a quibus ut fibi caveat Titus, gentium Apostolus monuit. Tit. III. 9.

Id vero ad nos propius, hoc præsertim tempore attinet, utpote in partem folicitudinis pastoralis vocatos, atque ad curam animarum gerendam destinatos: A quo gravissimo officio quum pauci nostrum eximantur, necessum prorsus est, ut finguli in facrarum litterarum ftudio dies noctesque fese exerceant, atque ita falvatoris nostri, non propria dogmata, non se ipsos, fed Jesum Christum et hunc crucifixum ovibus fibi commissis prædicare discant, quas tamdiu, ut cum Paulo loquamur, parturire tenentur, donec Christus formetur in eis: Nam omnis fcriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus fit bomo Dei, ad omne opus II. Timoth. III. 16. 17.

bonum instructus. Quod præsertim

de Evangelio paucis enuntiat S. Paulus: Non erubesco, inquiens, Evangelium, Virtus enim Dei est ad falutem omni credenti. Rom. I. 16.

Jam vero Confratres Venerandissimi! oculos animosque vestros in præsentium temporum communem calamitatem atque fumma pericula convertite, e quibus non folum Ecclesiæ, fed reipublicæ etiam extrema quævis imminent. Ea namque, pro dolor! vivimus tempora, de quibus Princeps Apostolorum, venient, inquit, in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes, ubi est promissio aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia fic perseverant ab initio creaturæ, II. Pet. III. 3. 4. Quæ in cœtum pseudophilosophorum aperte quadrant, quos inde a duobus iam fæculis, iusto irati Numinis iudicio, orcus evomuit, lue fua pestifera omnem ætatem ac fexum utrumque inficientes; a qua D. Paulum Colossenses his præmonuisse arbitror: Videte, ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam. Coloss. II. 8.

Parum fibi præstitisse viderentur huius furfuris homines, si hæresim tantum

habent enim amoenam quamdam, Deo dignam, mortalibusque non adsequendam fimplicitatem coniunctam, quæ alliciat. Spes fructus amplissimi Vos erigat, quem nec ærugo nec tinea corrumpet. Simile nimirum est Verbum Dei grano finapis, quod quamvis minimum, in arborem tamen temporum decursu excrescit, atque ramis exporrectis vago volucrum cætui asylum præbet. Contemnatur licet, derideaturque, fieri fane non potest, quin fructus demum uberrimos ferat, tam Ecclesiæ, quam reipublicæ falubres, præcipue in cordibus teneræ iuventutis fatum,

Cessabunt mala, quibus premimur, quæque irreligiosa et effrænis fentiendi, fcribendique libido in mundum invexit, redibit pax aurea et morum probitas, fuum cuique tribuetur, iam ipsis fummis principibus in id intentis, ut religioni debitus exhibeatur honor, ac hierarcharum iura postliminio revocentur.

Verum quum neque qui plantat, fit aliquid, neque qui rigat, fed qui incrementum dat Deus, I. Cor. XIV. 7.; atque omne datum optimum, et omne donum perfectum

« ÖncekiDevam »