Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ritis probaturum. Interim vero divitem. in misericordia Deum humiliter enixeque oramus, ut in abundantia divinae suae gratiae tibi semper propitius adesse velit, quo omnes ministerii tui partes sedulo implere et maiorem Dei eiusque sanctae Ecclesiae gloriam et animorum salutem magis in dies procurare queas. Ac superni huius praesidii auspicem et praecipuae paternae nostrae in te caritatis pignus apostolicam benedictionem toto cordis affectu tibi ipsi, ven. frater, cunctisque clericis laicisque fidelibus tuae curae commissis, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscat., die xxII. aprilis MDCCCLXI., pontificatus nostri anno xv.

VIII.

Agens cum Patriarcha Melchitarum de plurimis schismaticis fidem catholicam amplectentibus, ei significat quae iusserit et aget ut conversi subsidio aliquo inventur, et congrue respondeatur Episcoporum litteris ad se missis; praecipit insuper, ut ab Episcopo Macario rationem petat pecuniae in Europa collectae, utpote quae expendenda sit in Ecclesiae graecae et redeuntium ad fidem utilitatem (1).

Venerabili fratri Clementi, Patriarchae Antiochensi Melchitarum,

PIUS PP. IX.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Inter gravissimas, quibus undique premimur, acerbitates, summa certe consolatione affecti fuimus ubi tuas legimus literas, die XVII. proximi mensis iulii datas. Namque eisdem, ven. frater, significas plurimos ex variis istis regionibus, divina adspirante gratia, eiuratis funestissimi schismatis erroribus, ad catholicae Ecclesiae sinum rediisse, quos inter extitit dilectus filius sacerdos Ioannes Resk, qui egregiis, velut testaris, ingenii dotibus ornatus, suo exemplo plures ad catholicam veritatem profitendam reduxit. Itaque in humilitate cordis nostri maximas

(1) Ex Reg. Epist. ad principes etc. an. XVII.

clementissimo misericordiarum et luminum Patri egimus gratias, atque ab ipso enixis precibus iugiter efflagitamus, ut divinae suae gratiae lumine omnium misere errantium mentes propitius illustrare velit, quo ipsi de schismate emergant et ad catholicae Ecclesiae gremium reverti properent atque festinent. Iam vero ad te pervenisse arbitramur nostram epistolam, venerabili fratri Gregorio Kuba Episcopo Emesensi iam inde a die XII. proximi mensis iunii scriptam, quam tibi misimus, ut illam ad eumdem venerabilem fratrem perferendam curares. Nunc autem scias velimus, ven. frater, nos iam in mandatis dedisse nostrae Congregationi Fidei Propagandae negotiis ecclesiarum ritus orientalis praepositae, ut aliquod subsidium mittat pro iis qui ad catholicam unitatem redierunt. Neque omittemus operi propagationis Fidei significare, nostris in votis omnino esse, ut eorumdem indigentiis aliqua pecuniae summa occurrat. Optamus autem, ut venerabilibus fratribus Gregorio Kuba Episcopo Emesensi, Basilio Episcopo Mariannensi (Zahale) et Meletio Episcopo Haeliopolitano manifestes, nos accepisse epistolam ab ipsis subscriptam et ad nos, die vIII. elapsi mensis iunii, datam, eamque tradidisse nostrae commemoratae Congregationi, ut, rebus omnibus accurate perpensis et ad nos relatis, congruum det responsum. Nunc vero cum sciamus, venerabilem fratrem Macarium Episcopum multam pecuniae vim in Europa collegisse, idcirco volumus, ut idem tibi rationem reddat, cum eadem pecunia in istarum GraecoMelchitarum ecclesiarum utilitatem sit omnino eroganda. Aequum autem vel maxime est, ut aliqua eiusdem pecuniae pars in eorum auxilio impendatur, qui istic ad catholicae Ecclesiae gremium redeunt. Perge vero, ven. frater, maiore usque alacritate et vigilantia omnes tui muneris partes strenue implere ac maiorem Dei gloriam et animarum salutem procurare. Tibi autem persuade, nihil nobis gratius esse posse, quam ut ea praestemus, quae in maiorem istorum fidelium utilitatem cedere posse noverimus. Interim vero a Deo 0. M. humiliter enixeque exposcimus, ut uberrima divinae suae gratiae dona super te propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves

tuae curae commissas copiose descendant. Atque horum auspicem et praecipuae nostrae etc. apostolicam benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscat., die XVIII. aug. MDCCCLXII., pontificatus nostri anno XVII.

IX.

Congaudet praefecto apostolico missionum Quan-tong, Quan-si et Hai-non, qui retulerat primum iecisse lapidem novi extruendi templi cum magna etiam infidelium frequentia, eique et missionariis animos adiicit ad fidem propagandam et fideles confirmandos (1).

Venerabili fratri Zephyrino, Episcopo Cybistrano, praefecto apost. Quan-tong, Quan-si et Hai-non,

Canton Chinae.

PIUS PP. IX.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Ex tuis observantissimis et amantissimis litteris, anniversario die redeunte, quo episcopalem consecrationem a nobis. accepisti, datis, non mediocri certe animi nostri consolatione intelleximus, te, ven. frater, solemnibus caeremoniis sacrum auspicalem posuisse lapidem aedificando istic templo ad honorem Omnipotentis Dei Salutaris nostri et ad invocandum ac laudandum nomen sanctum eius. Ac perlibenter quoque novimus, ad huiusmodi sacram caeremoniam maxima frequentia confluxisse non solum fideles istic degentes, verum etiam acatholicos et infideles ac ipsum pro-regem. Equidem, ven. frater, vehementer gaudemus istic aedificari domum Dei, ac futurum confidimus ut, ipso beneiuvante, quamprimum absolvatur templum idem, cuius fundamenta a te iacta fuerunt. Tibi autem de hac re summopere ex animo gratulamur, quae luculenter ostendit eximiam tuam religionem, pietatem ac sacerdotalem zelum in maiore Dei gloria promovenda. Perge, ven. frater, una cum tuis missionariis alacriore usque studio

(1) Ex Reg. Epist. ad principes etc. an. XVIII.

omnes tibi a nobis commissi muneris partes explere, ac nullis curis, consiliis laboribusque parcere unquam velis, ut fideles in sanctissimae nostrae religionis professione quotidie magis stabiles et immoti permaneant et alacriori usque pede incedant per semitas Domini, et miseri errantes ac sedentes in tenebris et umbra mortis, discussa mentis caligine ac depulsis erroribus, lumen catholicae fidei et religionis adspiciant et ad unicum Christi ovile confugiant. Nos quidem in humilitate cordis nostri divitem in misericordia Deum oramus et obsecramus, ut uberrima divinae suae gratiae dona super te et istos tuos missionarios propitius semper effundat ac tuis et eorum laboribus benedicat, quo istic omnes ad Deum vivum et verum et unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum convertantur et sanctam matrem catholicam Ecclesiam agnoscant. Atque horum auspicem et studiosissimae nostrae in te voluntatis pignus, apost. bened. peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XII. maii MDCCCLXIV., pontificatus nostri anno XVIII.

X.

Reprobat scholarum ordinationes, quibus iuventutis institutionem ab Ecclesiae vigilantia amovent.

Venerabili fratri Hermanno,

Archiepiscopo Friburgensi in Brisgovia,

PIUS PP. IX.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Quum non sine maxima animi nostri aegritudine ex pluribus nunciis accepimus, in magno isto Badensi ducatu de novo popularium scholarum regimine parari ordinationes, quae variis modis christianam iuventutis institutionem et educationem in magnum adducunt discrimen, proptereaquod illas a salutari catholicae Ecclesiae magisterio ac vigilantia quotidie magis amovent, nihil dubitavimus, quin

tu, venerabilis frater, pro eximio tuo in animarum salute curanda studio ac properspecta tua in Ecclesiae libertate eiusque iuribus tuendis, constantia fortiter iis omnibus obsisteres, quae vel minimum animarum saluti damnum afferre, vel quovis modo episcopalis tui ministerii liberam auctoritatem coarctare possent. Quod autem pro certo habebamus, id luculenter confirmarunt tuae litterae super hoc tanti momenti negotio ad nos datae et commentarius eisdem adiectus. Ac vehementer laetamur, cum videamus, te, venerabilis frater, licet aetate gravem, pro Ecclesia strenue pugnare eadem illa fortitudine, qua in episcopalis tui ministerii decursu summopere praestitisti, ac nostras et huius Sanctae Sedis laudes merito optimoque iure tibi comparasti. Equidem inter maximas, quibus affligimur, acerbitates, summa utimur consolatione, noscentes quomodo dives in misericordia Deus sacrorum Antistites eo maiore divinae suae gratiae auxilio roboret ad Christi Iesu gregem tuendum, quo graviora in ipsum gregem luctuosissimis hisce temporibus damna inimicorum hominum opera irruunt et invadunt.

§ 2. Nemo certe ignorare potest, tristissimam ac deplorandam conditionem, in quam hodierna societas magis in dies prolabitur, derivare ex tot funestissimis. machinationibus, quae adhibentur, ut a publicis institutionibus ac domesticis familiis quotidie magis sanctissima Christi fides, religio eiusque salutaris doctrinal amoveatur et saluberrima eius vis coangustetur ac praepediatur. Quae perniciosissimae machinationes ex tot pravis doctrinis necessario originem habent, quas hac miserrima nostra aetate, cum maximo christianae civilisque reipublicae damno, undique maiorem in modum invalescere et caput altius extollere vehementer dolemus. Et sane cum veritates a Deo revelatae impudenter denegentur vel humanae rationis examini subiiciantur, evenit, ut illa naturalium rerum plane tollatur subiectio, quae supernaturali ordini omnino debetur, utque homines ab aeterno suo fine arceantur eorumque cogitationes actionesque ad materialium fugaciumque huius mundi rerum limites redigantur. Et quoniam Ecclesia, quae columna et firmamentum veritatis a divino suo Auctore fuit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem eiusque deposi

tum sibi traditum integrum inviolatumque custodiat, ac homines eorumque consortia et actiones ad morum honestatem vitaeque integritatem iuxta revelatae doctrinae normam dirigat et fingat, idcirco pravarum doctrinarum fautores et propagatores omnia conantur, ut ecclesiasticam potestatem sua erga humanam societatem auctoritate spolient. Quamobrem nihil intentatum nihilque inexpertum relinquunt, ut omnem Ecclesiae potestatem eiusque salutarem vim, quam ipsa Ecclesia ex divina sua institutione semper exercuit et in humanae societatis instituta exercere debet, vel magis in dies coarctent, vel ab eisdem institutis arceant, et ipsa instituta pleno civilis politicaeque auctoritatis arbitrio subiiciant ad imperantium placita et ad volubilium aetatis opinionum ratio

nem.

§ 3. Nihil vero mirum, si huiusmodi funestissimi sane conatus in publicam iuventutis institutionem educationemque in primis comparentur, nihilque dubitandum, quin humana societas gravissimis repleatur et vexetur damnis, ubi a publica et privata iuventutis institutione, qua rei cum sacrae tum publicae felicitas tantopere continetur, fuerit moderatrix Ecclesiae auctoritas eiusque salutifera vis amota. Hoc enim modo humana societas vero illo christiano spiritu sensim privatur, qui unus potest et publici ordinis tranquillitatisque fundamenta stabiliter servare ac verum utilemque civitatis progressum efficere ac moderari, et ea omnia hominibus praebere subsidia, quae ad ultimum suum post mortalis huiusce vitae stationem finem assequendum, scilicet ad aeternam salutem obtinendam, sunt necessaria. Et sane institutio, quae non solum rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines spectat, verum etiam a veritatibus a Deo revelatis decedit, in erroris mendaciique spiritum prolabatur oportet, et educatio, quae sine christianae doctrinae morumque disciplinae auxilio teneras adolescentium mentes eorumque cerea in vitium flecti corda informat, non potest non parere progeniem, quae, pravis cupiditatibus propriisque rationibus tantum permota et impulsa, maximas tum privatis familiis tum reipublicae affert calamitates.

§ 4. At vero, cum huiusmodi perniciosissima docendi ratio, seiuncta a catholica fide et ab Ecclesiae potestate, maximo sit

hominibus et societati damno, dum agitur de litteris severioribusque disciplinis tradendis ac de educatione curanda in scholis publicisque institutis, quae honestioribus societatis classibus sunt destinata, ecquis non videt, multo graviora mala et damna ex hac methodo derivare, si eadem in populares inducatur scholas? Etenim in hisce potissimum scholis omnes cuiusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctissimae nostrae religionis mysteriis ac praeceptionibus sedulo sunt erudiendi et ad pietatem morumque honestatem et ad religionem civilemque vivendi rationem accurate formandi. Atque in eisdem scholis religiosa praesertim doctrina ita primarium in institutione et educatione locum habere ac dominari debet, ut aliarum rerum cognitiones, quibus iuventus ibi imbuitur, veluti adventiciae appareant. Quapropter iuventus maximis exponitur periculis, nisi eius in memoratis scholis institutio arctissimo cum religiosa doctrina vinculo consocietur. Cum igitur populares scholae ad populum religiose formandum eiusque pietatem et christianam morum disciplinam fovendam sint praesertim statutae, idcirco omnem Ecclesiae curam, sollicitudinem et vigilantiam prae ceteris educationis institutis sibi merito atque optimo iure semper vindicarunt. Ac propterea consilia conatusque arcendi a popularibus scholis Ecclesiae potestatem proficiscuntur ex animo eidem Ecclesiae summopere adverso, atque ex studio extinguendi in populis divinum sanctissimae fidei nostrae lumen. Quocirca Ecclesia, quae easdem fundavit scholas, summa cura studioque eas semper est prosequuta, illasque veluti potiorem ecclesiasticae suae auctoritatis ac regiminis partem consideravit, et quaecumque earum ab Ecclesia seiunctio maximum eidem Ecclesiae ipsisque scholis affert detrimentum. Ii autem omnes, qui perperam contendunt, Ecclesiam debere salutarem suam moderatricem vim erga populares scholas deponere aut intermittere, iidem nihil aliud profecto vellent, quam ut Ecclesia contra divini sui Auctoris mandata ageret, et gravissimo officio curandi omnium hominum salutem sibi divinitus commisso, deesset. Certe quidem ubi in quibusque locis regionbusque perniciosissimum huiusmodi vel susciperetur, vel ad exitum perduceretur consilium expellendi a scholis Ecclesiae

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. VII.

auctoritatem et iuventus misere exponeretur damno circa fidem, tunc Ecclesia non solum deberet intentissimo studio omnia conari nullisque curis unquam parcere, ut eadem iuventus necessariam christianam institutionem, educationem habeat, verum etiam cogeretur, omnes fideles monere eisque declarare, eiusmodi scholas catholicae Ecclesiae adversas haud posse in conscientia frequentari.

§ 5. Tibi autem, venerabilis frater, summopere gratulamur, quod catholicae Ecclesiae doctrinae, quoad iuventutis institutionem educationemque firmiter inhaerens, tuo commentario omnibus opinionibus ordinationibusque sapienter et constanter obstitisti, quae ab isto magno Badarum ducatu propositae fuere circa popularium scholarum reformationem, quaeque maximam christianae educationi perniciem afferunt et veneranda Ecclesiae in tanto negotio iura omnino destruunt. Ac persuasissimum nobis est, te nihil unquam inexpertum esse relicturum, ut eiusdem Ecclesiae iura impavide defendas, utque ab adolescentium institutione et educatione diligentissime removeas quidquid fidei firmitatem vel leviter turbare, labefactare aut religiosam eorumdem conscientiam corrumpere morumque honestatem contaminare possit, quae unice a fide nostra sanctissima producitur, alitur et augetur. Summa vero afficimur consolatione, cum istius tuae dioecesis clerus suae vocationis et officii probe memor una tecum suam omnem in Ecclesiae eiusque catholici populi iuribus tutandis operam impendat. Nec minori gaudio perfundimur, proptereaquod iste fidelis populus optime sentiens de catholica suae prolis educatione, nihil antiquius habeat, quam ut eadem proles omnino instituatur in scholis, quae a catholica dirigantur Ecclesia. Iam vero levantes oculos nostros ad Dominum Deum Nostrum, ab ipso humiliter enixeque exposcimus, ut in abundantia divinae suae gratiae tibi, venerabilis frater, et isti clero populoque fideli semper propitius adesse velit, quo omnes, caelesti ope roborati, pro Ecclesiae suae sanctae causa sub tuo ductu strenue dimicare pergant. Atque superni huius praesidii auspicem, et peculiaris, qua te in Domino complectimur, benevolentiae pignus, apostolicam benedictionem ex intimo corde profectam, tibi ipsi, venerabilis frater, cunctisque clericis laicisque fi

33

delibus, tuae vigilantiae concreditis, per- Nunc autem animo reputantes utilius amanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xiv. iulii MDCCCLXIV., pontificatus nostri anno XIX.

XI.

Gratulatur quod Bulgarorum natio Rom. Ecclesiae unitatem cupiat.

Dilecto filio Raphaeli Popow presbytero administratori apostolico ecclesiae Bulgarorum unitae,

PIUS PP. IX.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Magnam animo nostro consolationem affert singulare studium, quo Bulgarorum natio erga catholicam fidem exardescit et ad pristinam cum Romana Ecclesia unitatem reverti satagit, a qua maiores sui misere desciverant. Quod potissimum studium ut, quantum cum Domino possumus, foveamus, nihil intentatum relinquimus quod spirituali eiusdem nationis consolationi et emolumento esse possit. Eo sane consilio selectos nationis illius oratores hic in alma urbe nostra humanissime excepimus et Iosephum Sokolski presbyterum, quem ecclesiae isti Bulgarorum unitae Apostolicum Vicarium constitueramus, nostris ipsis manibus Episcopum consecravimus. Ubi vero propter improvisam atque diuturnam huius Antistitis absentiam catholicos Bulgaros veluti gregem sine Pastore haerere intelleximus, primo eorumdem curam tum civilem tum spiritualem, probatissimis sive eiusdem sive alius nationis sacerdotibus, ad Bulgarorum tamen ritum traductis, committendam censuimus: deinde compertum habentes Bulgaris ipsis fore gratissimum, si a proprii ritus atque nationis Praesule regerentur, te dilecte fili in administratorem apostolicum iis praefecimus, facta tibi praeterea per apostolicas litteras, quas die xxvIII., martii huius vertentis anni ad te dedimus, facultate, ut pontificalia eisdem modo atque forma, quibus orientales Archimandritae uti consueverunt, exercere posses.

[ocr errors][ocr errors]

multo Bulgarorum genti fore, si, quo et sacras Bulgarorum ordinationes nec non reliqua episcopalis ordinis munia recepto apud eos ritu peragere valeas et nova auctus dignitate non solum nationi tuae, verum etiam exteris maiori sis in honore et reverentia, episcopali quoque charactere decorareris, omnibus rei momentis cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, Congregationis Fidei Propagandae pro negotiis ritus orientalis expediendis sedulo perpensis, de eorumdem venn. fratrum consilio, te, dilecte fili, ad episcopalem dignitatem evehere constituimus. Quae cum ita sint, ab quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia te absolventes et absolutum fore censentes, te hisce literis Episcopum de apostolicae nostrae potestatis plenitudine eligimus, facimus, renunciamus, tibique omnia et singula iura et facultates tribuimus, quae episcopalis ordinis propriae sunt. Porro praecipimus atque mandamus, ut episcopalis consecrationis munus, emissa catholicae fidei professione iuxta formam ab Urbano VIII. praedecessore nostro rec. me. praefinitam, a tribus Episcopis ritus orientalis, gratiam et communionem habentibus cum hac S. Sede Apostolica, suscipere tenearis, utque in tuo administratoris apostolici munere obeundo, a Vicario Apostolico patriarchali constantinopolitano dependentia firma iugiter maneat. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non, quatenus opus sit, dictae ecclesiae Bulgarorum unitae etiam iuramento firmatis, ceterisque contrariis quibuscumque (1).

Datum in Arce Gandulphi, sub annulo Piscatoris, die IV. augusti MDCCCLXV., pontificatus nostri anno xx.

XII.

Respondit Episcopis Angliae laetantibus, quod per supremam Inquisitionem declaraverit ad Ecclesiam non pertinere qui primatum R. Pontificis non profitentur et quod primum iecerit lapidem ad templum S. Thomae in Urbe a rui

(1) Decretum Congr. Cum gens Bulgarorum diei xvI. martii h. a. vide in secunda parte.

« ÖncekiDevam »