Sayfadaki görseller
PDF
ePub

præmissorum omnium et singulorum effectum latissime et plenissime, ac specialiter et expresse, ex certa scientia, motuque et potestatis plenitudine paribus derogamus, et derogatum esse volumus, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus etiam, ut ipsarum præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ suppressionis, exstinctionis, erectionis, constitutionis, concessionis, impertitionis facultatum, subjectionis, commissionis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo primo, tertio Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.

A. Card. Prod.

Visa de Curia. J. MANASSEI.

Loco Plumbi.

R. Card. BRASCHIUS DE HONESTIS.

F. LAVIZZARIUS.

Hinc est quod nos obtemperantes mandatis sanctissimi Domini nostri, ac utentes facultatibus a Sanctitate sua nobis specialiter delegatis, prævia suppressione, exstinctione et respective dismembratione a Sanctitate sua, ut supra, factis et salvis omnibus, et singulis dispositionibus, et ordinationibus in præfatis litteris Apostolicis contentis, præsertim quod ad eas metropolitanas et cathedrales Ecclesias, quarum diœcesum partes extra fines actualis territorii Gallicanæ Reipublicæ existunt, necnon earum Ecclesiarum suorumque capitulorum jura, privilegia et jurisdictionem, itemque quod ad Episcopos, qui extra ejusdem territorii limites reperiantur, quique antea veteribus Gallicanis Archiepiscopis tanquam eorum suffraganei subdebantur, de quibus omnibus deinde Sanctitas sua Apostolica auctoritate statuet, atque decernet quidquid magis opportunum judicabit, præsentis Decreti nostri tenore ad ea omnia procedimus, quæ a Sanctitate sua in iisdem Apostolicis litteris supplenda perficiendaque nobis committuntur, ut nova decem archiepiscopalium, et quinquaginta episcopalium Ecclesiarum in regionibus, quæ nunc temporali dominationi Reipublicæ Gallicanæ subjacent, erectio a Sanctitate sua, ut supra facta numeris omnibus absolvatur, justis gubernii votis, cum quo collatis consiliis omnia, quæ ad re

stituendam in Galliis catholicam religionem pertinent, acta sunt, respondeatur, Conventio denique inter eamdem Sanctitatem suam, guberniumque ipsum inita suum sortiatur effectum.

Ac primum, quoniam a Sanctitate sua omne onus in nos transfusum est, circuitum, novosque fines singularum diœcesum decernendi et clare atque distincte ea omnia quæ ad eosdem pertinent, explicandi, illud juxta receptam et constantissime servatam ab Apostolica Sede praxim et consuetudinem in hanc rem esset a nobis præstandum, ut singulorum locorum ac parœciarum, ex quibus unaquæque coalescere debet diœcesis, diligens hoc loco enumeratio perficeretur, ne ullo unquam tempore de ipsis limitibus, et super exercitio spiritualis jurisdictionis a singulis antistitibus exercendæ, exoriri dubium possit, utque propterea omnis inter conterminos Episcopos controversiæ præcidatur occasio; nunc tamen neque parociarum mentio fieri potest, cum nova earum erectio, et divisio peragi debeat ab Archiepiscopis et Episcopis in sua respective diœcesi, postquam canonice fuerint instituti, juxta facultatem a sanctissimo Domino nostro iisdem tributam in supradictis Apostolicis litteris incipientibus Ecclesia Christi, neque temporis angustia patiuntur ut loca singillatim enumeremus omnia, ex quibus singularum diœcesum territorium constare debebit. Ne igitur tantis Gallicanarum Ecclesiarum necessitatibus diutius opem et auxilium differamus, utque celerius et ejusdem Sanctitatis suæ votis, et repetitis Gallicani gubernii postulationibus et Catholicorum omnium precibus ac desideriis satisfaciamus, eam, tot utilitatibus propositis, inire cogimur rationem, qua rem omnem explicare, retentis aliquo pacto Sedis Apostolicæ regulis et consuetudinibus, expeditissime possimus.

:

Ratio autem, quam in circuitu novisque diœcesum finibus decernendis sequimur, hæc est: Quoniam scilicet singularum diœcesum novæ circumscriptionis territorium complecti debebit unam, aut plures ex provinciis, sive regionibus Gallicanis, idcirco earum provinciarum, seu regionum appellationem interea sequemur in designandis locorum spatiis intra quæ cujuslibet metropolitanæ et cathedralis Ecclesiæ, eorumque antistitum jurisdictio sese continere debebit. Hunc vero actum novorum antistitum auxilio et adjuncta parœciarum omnium et locorum in unaquaque diœcesi contentorum descriptione tunc plenius, exactiusque perficiemus, cum ii, secundum ea quæ ab iisdem diligenter postulabimus, quidquid ad idem opus numeris omnibus absolvendum necessarium erit, nobis suppeditabunt.

Ut autem una et brevitati, et perspicuitati inserviamus, singulis metropolitanis et cathedralibus, ut supra, erectis, propriam metropolitanam et cathedralem respective Ecclesiam, titulosque sanctorum Patronorum, sub quorum invocatione appellandæ erunt, præfigemus, nominaque provinciarum, seu regionum adjungemus, quarum integram extensionem, præter ipsam civitatem, in qua metropolitana, vel cathedralis erecta est, pro diœcesi singulis supradictis Ecclesiis intendimus assignare.

Itaque ad majorem omnipotentis Dei gloriam, beatissimæ Virginis Mariæ, quam inclyta Gallicana natio ut Patronam præcipue veneratur, sanctorumque,

quos singulæ dioceses in Patronos pariter habebunt, honorem, itemque ad catholicæ religionis conservationem et incrementum, utentes facultatibus nobis, ut supra, tributis, metropolitanarum et cathedralium Ecclesiarum titulos, novarumque Gallicanarum diœcesum limites in subjecto Elencho describimus, atque assignamus, eumdem tenentes ordinem, quem Sanctitas sua in designandis novis metropolitanis cum suis suffraganeis Ecclesiis secuta est :

(Vide Elenchum adjunctum.)

ELEN

Ecclesiarum metropolitanarum et cathedralium, cum nominibus sanctoru metropolitana et cathedrali templum majus erit appellandum; itemqu quæque diœcesis pro suo territorio, ejusque limitibus habebit.

[blocks in formation]

HUS

ularium Patronorum, sub quorum invocatione in unaquaque Ecclesia mina provinciarum seu regionum quarum extensionem et circuitum una

[blocks in formation]

2

IETROPOLITANA MECHLINIENSIS. S. Romualdi, Episcopi et confessoris. .

Suffraganeæ: Tornacensis

Gandavensis
Namurcensis.
Leodiensis
Aquisgranensis.
Trevirensis.
Moguntina.

...

B. Mariæ Virginis..

S. Bavouis, Episcopi et confessoris.

S. Albani martyris.

S. Lamberti, Episcopi et martyris.

B. Mariæ Virginis..

S. Petri Apostoli.

S. Martini, Episcopi et confessoris.

1212211

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »