Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DEFENSIO VERAE

SEMPERQUE IN ECCLESIA

receptae doctrinae de Christi Domini incarnatione, Adversus Mennonem Simonis, Anabaptistarum Doctorem.

ITA equidem initio mecum statueram simul atque scripta tua accepissem, mi Menno, ut tibi continuo et paucis responderem: sperans fore, ut quae inter nos est doctrinae controversia brevi, ac simplici locorum utrinque collatione dirimeretur, praesertim cum nobis spem ipsemet certissimam fecisses, te, si verbi Divini autoritate urgereris, in nostram sententiam facile esse concessurum. Neque hic movebar tuis illis de me, collegis meis, universaque adeo Ecclesia nostra prae iudiciis, ne dicam calumniis, quibus tuam ad me Epistolam, nescio quo consilio, certe praeter meritum omne nostrum explevisti: cogitabam enim, atque aliis idem etiam (A iia) persuadebam, ferenda haec nobis omnia aliquandiu esse, si quomodo saltem te et tuos per nostram istiusmodi patientiam ad doctrinae consensum inducere Scripturae autoritate potuissemus, id quod nos alioqui ante omnia in votis habebamus. Ceterum ubi intellexissem, nos, non solum contemni prorsus abs te, sed ita praeterea traduci etiam passim, ut videri posses in nostro illo colloquio, ad quod nos te amice sane, ut fratrem, ob spem concordiae, impetrata etiam Principis autoritate invitaveramus, nihil propemodum aliud quaesiisse, quam ut elevata modis omnibus nominis nostri existimatione, gratiam tibi apud tuos, novamque autoritatem quandam comparares, mutavi protinus, ne quid dissimulem, consilium meum, neque mihi ad te amplius quidquam omnino scribendum esse putavi; ne si quid ad te liberius paulo scripsissem, id tu et aliter forte quam nos vellemus accepisses, et ad novam rursus etiam detorsisses nostri proscindendi occasionem, atque ita demum fieret, ut quod nos componendi potissimum dissidii studio instituis

(A ii)semus, id illi magis ac magis excitando causam adhuc praeberet: a quo nos interim modis plane omnibus (quod in nobis quidem est) abhorremus. Continere me itaque omnino a scribendo volebam, ut si nihil aliud efficerem, serendi certe maioris inter nos dissidii occasiones omnes (nostra saltem ex parte) amputarem. Sed et hic adeo mihi non successit meum consilium, ut multo etiam infoelicius cesserit, quam si tibi initio mox respondissem. Tui enim insolentiores silentio hoc meo facti (quos ego tamen mitiores omnino futuros esse sperabam) triumphos tibi iam nescio quos ante ipsum etiam congressum decernunt, nobisque iactabundi insultant, quasi quod ad tua respondeamus, nihil omnino habere possimus. Tu vero non solum nomen iam meum traducis, qui tamen male de te meritus nunquam mihi esse videor: sed ministerium quoque Ecclesiarum nostrarum, atque ipsas etiam Ecclesias, gravissime et praeter culpam omuem infamas. Doces nos seductores esse, qui nostras Ecclesias nescio qua tyrannide in fide atque observatione (A iiia) eorum retineamus, quae verbo Dei approbare haudquaquam possimus: vocas nos idololatriae Ministros ac Doctores, propterea quod infantes nostros baptizemus et baptizandos esse doceamus. Coetum item nostrum ita conspuis, ut nihil praetermittas, quod ad proscindendum illum omni conviciorum genere quoquomodo pertineat. Breviter, spolias nos omneis Ecclesiae titulo, et pro eiectis prorsus, ac deploratis habes, quod doctrinam tuam (quam refutare non queamus scilicet) non interim tamen recipiamus. Haec vero, neque abs te expectassemus unquam, de quo nobis multo quidem meliora pollicebamur: et posteaquam illa iam sparsisti, graviora sane esse iudicamus, quam ut ad ea silere amplius, vel possimus omnino, vel etiam debeamus. Sunt enim eiusmodi, ut sine gravi impietatis nota ab homine Christiano ferri dissimularique non possint. Proinde facere amplius non potui, quin silentium hoc meum iam tandem abrumperem: ut et Ecclesiarum nostrarum dignitati pro debito officioque meo non deessem, et doctrinam (A iii) item nostram a maledictis tuis Verbi Divini autoritate vindicarem: quam tu clamoribus quidem facile apud tuos incessere potes, caeterum Scripturae autoritate (etiamsi illam perpetuo iactes) impugnare vere numquam potes. Vitam meam accusare malim ipsemet, quam excusare apud Deum praesertim, certus mihi non defuturam esse illius misericordiam, cui interim gratias ago, quod me ab his, quae mihi notam aliquam in eius Ecclesia inurere possent, clementer immunem hactenus servarit, prolapsurum alioqui in omne scelerum genus, nisi ipse servasset. Quare hic tibi aliud nihil respondebo, quam quod Socrates cuidam se proscindenti respondisse fertur, nisi quod ego gratuitae Dei misericordiae id acceptum refero, quod ille Philosophiae tribuebat. Et libenter fateor

me omnium hominum deploratissimum fuisse futurum, si non me bonitas et vere Paterna Dei misericordia tutaretur ac servaret. Sed quod ad Doctrinam nostram Ecclesiarumque nostrarum dignitatem attinet, eam sane me ita defensurum per Dei gratiam confido, ut (A iiii) om-nes intelligant, nullam te causam habuisse, cur in nostras Ecclesias earumque Doctrinam ac ministerium tam atrociter invehereris. Respondebo tibi igitur, serius quidem quam par est, fateor, sed non sine causa, ut iam dictum est. Et sat cito alioqui si sat bene, quod aiunt. Bene autem respondisse me existimabo, non si maledicto pro maledictis regeram, neque item si te tuosque cuiusquam invidiae exponam: sed si me Christi Domini gloriam (pro mea tenuitate) promovisse quoquomodo videam, atque gradum etiam qualemcunque fecisse ad componendum Doctrinae hoc dissidium, quo ita scinditur Christi Ecclesia, cuius equidem maiorem multo, quam nostri ipsorum rationem habere (si sumus Christiani) debemus. Neque tibi persuadeas velim, nos tuis tuorumve conviciis ita commotos esse, ut non meminisse interim velimus patientiae et mansuetudinis Christianae. Equidem gratius fecisses ac forte rectius etiam, si quorum culpa nulla tenemur, ab iis tibi etiam temperasses: sed etsi tibi hic tu una cum tuis nimium indulgere voluisti, nos (A iiii) tamen nihil horum omnium (quatenus id modo fiat sine Doctrinae ministeriique nostri indignitate) meminisse prorsus volumus: parati vel iustam nominis nostri jacturam facere, nedum ut iniquam patienter ac modeste ferre nolimus, tantum ut inducta Doctrinae concordia, unanimi consensu omnes Christi demum gloriam propagemus. Quin et haec privatim scribere ad te maluissem, et facturus id eram omnino, si id Ecclesiarum nostrarum dignitas, tam atrociter abs te laesa, permisisset. Sed tu ipse me plane ut tecum publice cogar agere coëgisti. Si enim privatim ad nos tua (quemadmodum te id facturum receperas) transmisisses, privatim tibi vicissim respondere etiam potuissemus. Nunc ita inter tuos sparsisti ea omnia, priusquam omnino ad nos pervenissent: et postea etiam Ecclesiae nostrae Doctrinam, ministerium, et omnem prorsus existimationem ita traduxisti, ut publicam omnino vicissim adversus te defensionem flagitare videantur. Iam et tui in causa sunt etiam, ut me publice tecum agere oporteat: qui nescio quo (A va) consilio (abs te enim profectum esse non suspicamur) rumorem constantissimum per Phrisiam occiduam et magnam Hollandiae partem sparserunt, permissam tibi hic et tuis, in nostris Ecclesiis tua omnia docendi libertatem, nobis deVictis scilicet, et nihil habentibus, quod tibi opponeremus. Id porro cum non ad nos tantum, sed ad Magistratum quoque nostrum, ac totam denique Patriam hanc pertineat: non potest etiam nisi publica defensione refutari. Quare veniam mihi dabis, si per te et tuos ad

actus, publice tecum agam: multo sane libentius privatim acturus, si licuisset. Vehementer autem optarim, ita me tecum posse agere, ut neque tu, neque tui, modestiam merito desiderare in me possitis: utque omnes intelligant me nihil aliud quaerere, quam ut consensus Doctrinae inter nos, iuxta Verbum Dei, induci possit, ad Christi gloriam, cui nos soli hic servire oportet. Id porro hac potissimum ratione fieri posse puto, si, non regestis ullis in te tuosque conviciis, ad Doctrinae ipsam mox controversiam descen-(A vb)damus, ac doctrinae nostrae pariter ac tuae summam, primum in controversis capitibus, deinde vero illius testimonia, postremo autem testimoniorum interpretationes et pondus conferamus. Sic enim facile apparebit úter nostrum solidiore fundamento nitatur. Et si Doctrinam nostram verbi Divini autoritate comprobaverimus, res ipsa docebit nos praeter omnem causam illius nomine traductos abs te esse, nostramque omnium innocentiam approbabit. Priusquam tamen rem ipsam aggrediamur, id abs te petimus: ne gravatim feras, si circa locorum scripturae explicationem ad Graecos potissimum fontes, quos sane non temere Spiritus sanctus omnis propemodum Apostolicae doctrinae Archetypon esse voluit, recurramus: praesertim in investiganda vocum significatione, ex qua sane colligi locorum sententias oportet. Quo pacto enim scias veram loci sententiam, si propriam non habeas verborum illius significationem: ex quibus equidem non intellectis multos passim errores natos esse videmus (A via). Sic quidam Petrum caput ex saxo fecerunt. Sic et alii spiritualem cultum apud Paulum moderatum corporis exercitium esse putarunt, sive castigationem, et quae innumera recenseri hic possent. Deinde quoties loci pugnare inter sese videbuntur, ut discrimen habeamus inter locos, qui proprie tractant aliquid, et qui aliud agentes eiusdem rei etiam obiter meminerunt; utque maius sit locorum pondus, qui proprie aliquid tractant, aliique ad illos referantur. Postremo si par esse pondus locorum pugnantium videatur, ut illorum conciliatio ex mutua plurium locorum collatione petatur: eiusmodique illis interpretatio adhibeatur, quam Scripturis familiarem esse constet, a peregrinis vero, et quarum in Scripturis usus non sit ullus, interpretationibus abstineamus. Haec etsi mihi postea quoque (ubi id commodum fuerit) repetenda adhuc erunt, praefari hic tamen paucis volui, ut si illa urgeri suis postea locis, videas, ne veluti re nova offendaris. Nihil autem iniqui me hic petere arbitror, quod mihi negari abs te possit: siquidem solam verbi Divini au-(A vib)toritatem (quemadmodum te facturum esse credo) sequi velis. Et si has leges recipis, tu ipse comperies te in approbandis tuis dogmatis parum solido fundamento niti, etiamsi tibi invictus ipse videaris. Erant autem tria potissimum Religionis nostrae capita, de quibus inter nos non potuit convenire: de

Christi Domini incarnatione, de Baptismo et de Ecclesiastica ad verbi ministerium vocatione. De his itaque tecum agemus, nostramque tibi doctrinam, quantum Dominus permiserit, invicta verbi illius autoritate approbabimus. Sed quoniam et per valetudinem mcam parun alioqui firmam, et per negotiorum item molem absolvere id mihi nunc totum non licuit; atque alio demum vocatus certus esse etiam non possem, quando mihi rursus ad coeptum opus redeundum esset; et non deessent praeterea, qui hoc a me flagitarent, ut quae de Christi Domini incarnatione collegi, ne amplius premerem, etiamsi reliqua nondum absolvissem; propterea quod per nostrum silentium tui plurimos in tuis dogmatis confirment, dum nos (si quid mo-(A viia)do haberemus) tibi iamdudum hauddubie responsuros fuisse iactitant, et certissimam tibi (dum nos silemus) victoriam decernunt: facile id mihi passus sum persuaderi, ut, repositis in aliud tempus reliquis illis capitibus, nempe de Baptismo, et Ecclesiastica vocatione, nostram tibi doctrinam de Christi Domini incarnatione approbemus. Baptismi vero et vocationis Ecclesiasticae causam in aliud tempus suspendamus. Age igitur ad rem ipsam iam tandem accedamus, et quae de incarnatione Christi inter nos controversia sit, exponamus.

Omnis nostra controversia circa originem carnis Christi versatur, iuxta quam homo esse voluit, cum sit unus atque idem (iuxta divinitatis suae existentiam) cum Patre et Spiritu sancto, Deus laudandus in saecula, Amen. Non igitur hic quaeritur, An Christus Dominus sit ille Patris Dei unice dilectus, illique suboúcios Filius; hoc enim extra controversiam omnes, uno ore cum Petro Apostolo profitemur. Sed de natura atque origine carnis suae quaestio (A vii) est, ut certam humanitatis quoque suae rationem habeamus: quemadmodum vere Deum esse novimus, dum illum Patri buy esse fatemur. Quare et tu extra causam adferre videris illa, in tua adversus nos Epistola, quae ad probandam Verbi aeterni in Divinis naturam, Patrisque Dei omnia per illud creantis, gubernantis, ac restituentis providentiam, quae tamen tu ita urges, quasi nos ea apud te impugnassemus, tuque illa adversum nos tuenda suscepisses. De hoc sane nulla unquam apud nos dubitatio erat: imo vero id nobis in causa etiam fuit, ut doctrinam tuam de Christi Domini incarnatione non reciperemus, quemadmodum postea dicemus, tantumque abest ut ea impugnemus, ut in adiumentum quoque illa causae nostrae, veluti per te iam concessa, accipiamus. Caeterum ut intra certos fines nostra concludatur disputatio, id solum hic agendum nobis est,' ut de origine ac natura carnis Christi disseramus, quae vero huc non pertinent, (A viiia) non temere etiam admisceamus. Hic igitur nos docemus Christum Dominum carnem e matris suae substantia sumpsisse, ut, quemadmodum eiusdem est cum Patre suo substantiae ante saecula

« ÖncekiDevam »