Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PRAEFATIO.

SUNT tres fere anni, ex quo Lasci biographiam cum operum ipsius editione curare me velle in specimine Academico scribebam. Iam suaviter subinde tarditatem accusare coeperunt amici, nimis lente trahi opus quod susceperam haud ambigue per occasionem conquesti. Et sane dandum iis est, mihi, non ipsis vertendum esse, si iam iam in incili Lascum haerere suspicati sint. Celerius ruit tempus et aequalium mens cum ipso, quam ut nuda, simplex omnique apparatu destituta aliquot libellorum recognitio tantum sibi merito temporis spatium praeripiat. Quid levius, quid tam nullius fere negotii videtur, quid ocius denique ultro ad metam properat, quam bona parte expressa iam typis divulgataque opuscula denuo praelo submittere, eorum typographica obiter corrigere revisaque emendare specimina et brevi adsperso praefamine, uno duobusve voluminibus comprehensa, nitidiore forma in lucem ea edere! Sentio me excusatione egere, et pro virili ita causam tuebor, ut, quorum reprehensio cum benevolentia coniuncta sit, i saltem a culpa me eximant. Nimirum vixdum manus ad laborem adhibuissem essemque primi Lasci opusculi editionem aggressus, quum longe aliae occupationes in ipso fere limine me necopinato ab instituto prorsus avocarent: offerebatur namque sacrum ministerium apud Reformatos, qui Bisdae sunt, Gelriae haud infimi pagi. Sat sciunt qui ipsi has rerum vicissitudines vitaeque rationis subierint mutationes, quem in modum omnem seriem laborum perturbent animique sensum, in longe diversum eum rapientes, concutiant et commoveant, longamque diem eos quoque ob omni serio studio contineant, quibus tantalea alioqui inest sitis laboris.

JOANNIS A LASCO

OPERA

ACCEDIT VITAE AUCTORIS ENARRATIO.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »