Sayfadaki görseller
PDF
ePub

permeandus mihi fuit! quam inextricabiles latebrosaeque resolvendae ambagines, priusquam hospes tamdiu deprecatus exoptatissime tandem domum intrabat. Taceo tempus, quod tantum litterarum commercium quotidie fere absumit, taceo taedium, quod creat! Sed finge te ad finem editionis libelli, quem postremum typis mandari curasti. Sequentem ordiri cupis. Ast longe remotus abest. Dudum antea, ut ad tempus adesset, eum enixe precatus es, sed moras nexit et iterum iterumque appellari cupit. Sistis gradum petitionemque repetis; etiam paullisper cunctaris; parvi adhuc temporis addis moram, - quid faciendum sit diu haeres incertus; tandem ut unquam obtemperet vereri primum, ne veniat desperare mox incipis, et ne omne collabatur aedificium tuum, locum ei designatum alii libello concedas necesse est. Quam grave hoc iam sit incommodum, unde iusta argumenti distributio ubique fere confundatur et perplexa passim nascatur libellorum quos edis series, quis non intel- . ligit? At tandem se offert et necopinato limen subit; verum post unam alteramve hebdomadem sibi viam resolvendam esse statim post salutationem tibi dicit, nec posse se diutius domi tuae commorari. Propere igitur imaginem ipsius scripto delineare conaris et ecce! opusculi iterum quod in manu erat diu interrumpitur editio. Dabo huius rei exemplum, luculentum satis ut opinor, ne ludere verbis et fictas opiniones me praetexere quis existimet. Legeram in parvo Epistolarum Melanchthonis syllabo, quem FABER initio huius aevi publici iuris fecerat, eum Regiomontii Prussiae, in archivis secretis Regiis manu scriptum dudumque conclamatum Lasci opusculum de doctrina Eccl. Fris. Orient. suis conspexisse oculis. Cl. DE WAL, qui Leidae ius profitetur, tunc auctor mihi fuit ut suo nomine hoc opusculum mihi procurandum commendarem Clo. IACOBSON, qui Regiomontii similem quam ille apud nostrates provinciam tenet. Peramice me vere honestus ille vir excipit et suavi admodum epistola, se in archivis regiis circumspecturum esse mihi pollicetur. Fuit hoc mense Augusti anni 1862. Prima die anni sequentis iterum mihi officiosissime scribit et perquisitionis suae messem accurate descriptam mihi indicat. Dicit se quidem quatuordecim et quot excurrit Lasci ineditas epistolas reperisse, sed ne vestigium sese obtulisse eius opusculi, quod Faber se vidisse asseveret; se tamen

[ocr errors]

in posterum quoque causae meae memorem fore, et una cum collega suo, Cl. ERDMANN, theol. professore, pretiosum libellum venaturum esse; si exemplar epistolarum, quas detegisset, habere cuperem, suo nomine bonas in ea re gratias Cli. Erdmann implorarem; quod igitur feci. Semiennium tandem post (11 Aug. '63) responsum accipio, quo cum benevolentiae suae protestatione mihi suadebat Erdmannius, ne in scripto litteras Lasci peterem. Se brevi illas editurum esse in opere, quod sub manu haberet, de vi quam Prutenica Reformatio in Ecclesiam Polonicam effecisset: sic sine ullo negotio me quaesitas epistolas in promptu habiturum; praesertim cum leges de emissione codicum scriptorum e tabulario Regio latae admodum difficiles essent et severae. Si nihilominus tamen propositi tenacior in consilio persisterem, ad autoritatem virorum tabulario Regio praefectorum mihi esse decurrendum. Itaque mense Augusti petitionem dedi ad virum doct. MECKELBURG, ut meis sumptibus sua gratia scedulas illas quatuordecim descriptas curare vellet. Ille autem respondere, se absque iussu et autoritate ministri Regii rogatum mihi largiri nullo modo posse. Ego Berolini rem meam agere, gratia Cl. DE VRIES apud principes viros Ranke, Mörner et Pertz, dum illam viseret urbem, officiosissime commendatus. Tandem praefectus Arch. Regiom. se iussu ministri regii, quod rogavissem, libentissime mihi procuraturum esse rescribit. Promissis stetit, et sic denique factum est, ut per tot ambages et irremeabiles circumflexiones ad diem 30 Martii a. 1864 epistolas illas elegantissime planeque nitide exscriptas Regiomontio acciperem.

Quoties autem de Epitome doctr. Eccl. Phr. Orient. mentionem, ne obduceretur oblivione, inieceram, toties mihi ab eo respondebatur, nihil eiusmodi e scriniis suis protrahi potuisse, nisi scedulam adulteratam satis atque corrosam in qua nihil praeter titulum opusculi, cum anni quo scriberetur indicio, legendum erat. Quis quaeso post tot tantosque irritos plane conatus non mecum Epitomen illam conclamavisset! Sed ecce! ad ipsum mane d. 15 Aug. 1864 tabellarius epistolam Regiomontio datam mihi adfert, qua aestimatissimus et modis omnibus de me meritus ille Arch. Reg. praefectus me certiorem reddit, praeter omnem spem atque exspectationem desideratam diu arden

tibusque evocatam precibus illam Epitomen, dum thecae tabularii reviderentur ad omnium stupefactionem antrum, quo hucusque furtim sese absconderat, subito reliquisse et quasi de mortuis resurrexisse ad vitam, aliis quibusdam insuper ineditis hucusque Lascianiis concomitatam. Sine mora rem ulterius percontor et feliciter adinventi thesauri accurate descriptum exemplar mihi postulo. Uno mense post (Sept. 1864) blanda utpote eximii viri urbanitate certior fio, ad ferme trecenta folia totius codicis ambitum accedere, neque sibi igitur, quod dolebat, neque scribis suis ad describendum tam copiosum volumen otium a labore superesse, Nihil itaque restare, si utcunque codicis exemplum habere cuperem, quam ut mea manu eum Regiomontii in ipsis bibliothecae aedibus exscriberem. Etenim ut ipse libellus summi magistratus autoritate in patriam mihi mitteretur, pendulam admodum aut potius nullam esse spem. Alioqui tabularium quotidie per duas et quod excurrit horas patere foreque mihi ergo duos ut minimum menses in illam Prussiae remotam satis urbem devertendum. Quod quum muneris suscepti ratio prorsus vetaret, optio mihi facienda erat, vellemne Lasci opera absque Epitoma illa in lucem edere, an vero gratiam et favorem talium mihi virorum, in quibus ea residet dignitas quae ne in politicis quidem facile spernitur, ita conciliare possem, ut sui nominis autoritatem in meam gratiam apud summum Prussiae magistratum interponere vellent. Nihil opus est addere, quale ceperim consilium, et potius faustam praedicare malo fortunam quae usquequaque tentabundi conamina tam egregie secundavit. Peramanter vir cons. BODEL NYENHUIS me commendavit viro et cons. et vere illustri GROEN VAN PRINSTERER, qui demum Berolini rem meam qua est benevolentia et urbanitate strenue egit, tum apud Comitem A ZUYLEN A NYEVELT, qui apud Regem Prussiae nostri Regis legatione tunc temporis fungebatur, tum apud virum plur. vener. KÖGEL, concionatorem in Prussia regium. Praeterea vir cons. CREMERS, qui patriae res extraneas sub Rege curat, perquam benigne petitionem ad se datam accepit, ut Regis nomine atque augustis Illius auspiciis codex ille apud magistratum Prussiae in meum usum sollicitaretur. Quid plura! coniunctis viribus id tandem viri illi spectatissimi, quorum

mitis benignitas haud facile dignis efferretur laudibus, apud Comitem a BISMARCK-SCHÖNHAUSEN auctoritate sua interposita effecerunt, ut pretiosissimus libellus Regiomontio mihi mittere tabularii praefectus iuberetur; cuius demum cura LASCI EPITOME DOCTRINAE domum intravit ad diem Paschatis anni huius aevi sexagesimi quinti, i. e. annos tres post eam epistolam datam, quam primam hac de re Regiomontium miseram. Unius tantum libelli historiam narravi, et quanquam in reliquis mihi procurandis opusculis minus plerumque lubrica via ad scopum pervenire mihi contigit, adeo ut ex ungue leonem definiens trucius atque horridius effingeres monstrum, quam reapse me oppressit et quassavit, nullus tamen dubito, me ab omnis procrastinationis atque desidiae culpâ prorsus liberatum iri coram prudenti iudici qui re accuratius perpensa aequi bonique consulere velit. Longus sum video et nimis fortasse excusandi me studio indulsi; sed longa historia est et quae per haud ita contemnendum vitae spatium me perpetuo tam acriter excruciavit et exagitavit assidue, ut finem fere nesciat innocentiam meam strenue tuendi probandique desiderium. Quod tamen pervelim ne quis maligne aut subirate in eorum, quos honoris causa appellavi, contumeliam dictum esse putet. Pluris, sit Deo gratia! beneficia, quae aliorum in me confert benevolentia, aestimare didicit cor meum, quam ut tam vilis tamque abiecta excusandi ratio unquam placere mihi posset.

Et hoc iam amici et qui cum iis tardum editionis successum aegre tulerint, dictum sibi habeant. Est autem aliis quoque respondendum idque gravius, qui non absque nausea forsan omne meum editionis argumentum fastidiose satis improbant, oleum ac operam me perdidisse clamantes memoriam renovando reformatorculi tam ignoti tamque obscuri, ut nomen eius spatiosissima vix exhibeant historiae compendia, scripta certe nemo desideret. Si qui sint inter hos, qui propterea aeternae oblivioni Lascum nostrum vovere mallent, ne ipsi viderentur ad nomen usque ignoravisse hominem, quem tamen eventus grata memoria nostra haud uno nomine dignum plane fuisse docebit, hi satis ipsi intelligent, spero, me nihil morari posse eorum a stultitia profectam obtrectationem et mea vice fastidire malesanum eorum inscitiae suffugium. Quod ridiculum est suaviter ridere

potes, frustra vero refutare conaberis. Quis enim hoc quaeso non saepius expertus est, praeiudicatam opinionem furca licet expuleris, tamen usque recurrere. Qui ita iudicent, hi igitur hebetudine sua gaudeant et pace mea pergant magnum virum spernere. Sunt tamen et alii quibuscum serie disceptandum mihi erit, et quorum iudicium plurimi facio ipse. Suum Lasco honorem illi numquam detrectabunt. Ingeniosa animi solertia et subtili, quo splendent, acumine iudicii prudentius in mundi theathro dispicere didicerunt, quam ut unquam vilibus apploderent, aut gravi vultu aspernarentur quicquid praeclarum et honestum oculis spectandum praebeatur. Lascum etiam diu iam aspexerunt, neque infimae notae hominem eum fuisse satis sibi habent conspectum. Quare laudant eum atque diligunt et suum in sacrorum instauratione pondus ultro ipsi deferunt, et tuerentur, si quis maligne eius memoriam carpere sibi sumeret. Cur vel sic tamen institutum nostrum improbent, rogas? Dicunt sc. Lasci memoriam iam exstare, et apud omnes, qui studio historiae ecclesiasticae oblectantur, bene satis nomen ipsius audire! Longe alia nostro tempore investiganda perscrutanda inque lucem protrahenda esse, quae mira hucusque negligentia consopita iacent. Esse quidem principes quosdam omniumque veluti oculis expositos et vere illustres viros, quorum vitae decursus totius quo vixerunt temporis imaginem refert. Horum vitae descriptionem plus semel reficiendiam instaurandamque esse, ét quoniam in iis contemplandis suo quaeque modo gaudet aetas, ét quia hinc lividiae livore suffundi, illinc caeca admiratione deaurari solet eorum memoria. Inter istiusmodi vero praeclaros plane et spectatissimos viros Lascum a nemine recenseri neque iure locum tenere posse. Certo, etiamsi dari posset, in eius vitae enarratione talia ad diluciditatem desiderari, quae accuratiore perscrutatione indigerent, tamen inconsultum prorsus et temerarium admodum institutum esse, novam eius operum recensionem curare velle. Quasi stupenda copia librorum, quos praeter auctorem legit nemo, indies supervacaneis libellis coacervandis agglomerari assidue deberet! Habet quidem suas illecebras, anecdota eruere detectaque aliis legenda exhibere; sed in eo praesertim discrimine homo vere doctus cernitur, quod quum minorum gentium dii omnia quaelibet promiscue

« ÖncekiDevam »