Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ex ERASMI ALBERI ) adversus Carlostadianos libello exscriptum et certis quibusdam articulis digestum. Videtur scripto hoc compendium in Polonia divulgatum esse et Lasci autoritati summopere offecisse, utpote quod ex adversarii testimonio doctrinam eius referens, seorsim ea tantummodo exhiberet, quae minus caute hic illic in scribendo obiter monuerat potius quam censuerat noster: permulta etiam contineret, quae e medio contextu vicinis omissis desumpta longe alium praebebant sensum, quam circumiecta iis tribuendum esse flagitarent: haud unam denique ei obtruderet sententiam, cuius Lascus numquam exstitisset patronus, sed vero saepissime adversarium sese ostendisset acerbissimum. Paucis hoc ipse à Lasco sic narrat in Epistola ad Comitem à Tarnow data: Sparsi sunt ante unum aut alterum mensem atque ad me #demum etiam allati Articuli quidam de me meaque doctrina " per Hosium ex Erasmo Albero, ut titulus habet, exscripti et huc tandem in Poloniam ad traducendum nomen meum transmissi." ) Tum Alberi articulis tum Hosii libello de expresso verbo Dei", quod sub Hosii nomine utrumque opus in Polonia ferebatur, una responsione occurrere nostro placuit, ediditque eam a. 1559 sub hoc titulo:

Brevis ac compendiaria responsio ad Collectos certos quosdam ex Erasmo Albero per Stanislaum Hosium, titulo Varmiensem Episcopum, articulos de doctrina Ioannis à Lasco: atque huc demum in Poloniam transmissos, simulque et ad libellum ipsius nuper editum de oppresso verius quam expresso verbo Dei. Per ipsummet Ioannem à Lasco. Percutiat te Dominus, paries dealbate! Act. 23. S. a. 1. et typogr. 8o. [1559].

Dedicata est Comiti à Tarnow, et centum viginti tribus pagellis in recto et in verso constat. Miserat eius exemplar noster ad Elisabetham, Angliae reginam, his verbis: " Mitto " Maiestati Tuae meam Responsionem adversus calumnias [H]osii, titulo Varmiensis Episcopi." ") Data est haec epistola m. Septembri a. 1559, quare ipsam quoque huius libelli

1) ERASMUS ALBERUS superintendens Brandenburgensis fuit et obiit a. 1553. *) I. à LASCO, Opera, Vol. I. p. 393.

") Ibidem, Vol. II. p. 765.

editionem ad hunc annum revocavi. Namque terminum a quo Hosii libelli publicatio constituit medium annum 1558, tere minum ad quem mensem Septembrem a. 1559 fuisse Lasci ad Elisabetham epistola ostendit. Quum igitur ad Elisabetham sic scribat, ut de libello nuperrime edito se loqui haud obscure indigitet, nullus dubitem ad medium annum 1559 huius libelli editionem definire. Respondit Lasci responsioni Hosius libello, cui titulus de oppresso verbo Dei", quem anno 1584 diu post Hosii mortem excudendum curavit RESCIUS 1).

Nusquam locorum in Lasci biographiis sive operum sylla bis ulla huius adversus Hosium Responsionis mentio facta erat, et quum epistola etiam ad Elisabetham, de qua diximus, nondum reperta esset, omne eius vestigium nos quoque haud dubie fugisset, nisi vir doctissimus EDWARDUS a Muralto, qui Imperiali Bibliothecae Petropolitanae praeest, officiosissime mihi et egregia qua est humanitate eius titulum accurate exscriptum indicavisset: cuius promptae parataeque semper benevolentiae cum grati animi testificatione id quoque acceptum refero, quod unicum huius libelli editum exemplar, quod Bibliotheca Petropolitana possidet, mihi per tres continuos menses concreditum fuit. Nusquam praeterea eius exemplar detegere potui et in Hosii quoque biographia, quam Eichhornius edidit, haec eius cum Lasco disceptatio ne verbo quidem commemoratur. Hosii operum editionis egregia liberalitate mihi copiam fecerunt Professores Seminarii Catholicorum Warmundani, quo officio me admodum et plus quam dici po test sibi devinxerunt humanissimi viri, quorum exemplum utinam utrinque semper imitaretur!!

29. RESPONSIO ADVERSUS WESTPHALUM (ed. m. Martio a. 1560).

[LASCI Opera, Vol. I. p.: 271-344.]

Legimus in Epistola Lasci a. 1554 ad Hardenbergium data: Accepi Farraginem Westphali, mendaciis et ca

...

4) Legitur, HosII Opera, ed. laud. Tom. II. p. 1-61. Cf. Epistolam dedicatoriam RESCII. Ib. Tom. II. p. vIII.

#lumniis plenam, brevique ad illam respondebo per Dei gra#tiam et quidquid huius erit ad te transmittam, priusquam " evulgatur," ) et in Epistola ad Bullingerum eiusdem anni: "Emisit (sc. Westphalus) praeterea etiam farraginem inter#pretationum super verbis coenae collectam ex scriptis Car"lostadii, Zwinglii, Oecolampadii, Petri Martyri, Vestrae » Confessionis adversus Lutherum, Buceri, Bullingeri, Calvini et ex meo quoque ad extremum libello, sed huic ego cogito n respondere." 2) Respicit Lascus hisce verbis Westphali Farraginem confusanearum et inter se dissidentium opinionum de Coena Domini, ex Sacramentariorum libris congestam, quae Magdeburgi exiit a. 1552. Itaque huic opusculo respondere se voluisse diserte testatur, et quaedam reapse ab eo contra Westphalum adumbrata fuisse haec praeterea eius verba nos docent: Coeperam in Westphalum adornare quaedam, sed " me domestica hic tempestas quaedam interea excepit praeter " omnem meam exspectationem." 3) Huius scripti nihil us quam tamen exiit et nullo pacto igitur haec eius verba ad eius Responsionem adv. Westphalum referri possunt.

Anno porro sequenti (1555) in Epistola ad Sigismundum, quem libro Forma ac ratio praemisit noster, etsi Timannum praesertim aggrederetur, quaedam tamen de Westphalo quoque monuit eiusque procacitatem obiter perstrinxit. Haec in eum illico retorsit Westphalus ediditque adversus eum libellum, cui titulus: J. WESTPHALI iusta defensio adversus insignia mendacia Ioannis à Lasco, quae in epistola ad Poloniae regem contra Saxonicas Ecclesias sparsit ). Maligne praeterea atque furtim Francofurtanae, Lutheranismo addictae, Ecclesiae Pastores et per eos Senatum huius urbis adversus peregrinorum Ecclesias instigaverat. Hinc factum ut quasi in se scriptam Peregrinorum apologiam acciperet Westphalus, quam sub Purgationis titulo Lascus a. 1556 ediderat. Statim igitur ad respondendum paratus erat pugnacissimi ingenii intrepidusque

1) I. à LASCO, Opera, Vol. II. p. 696.

*) Ibidem, Vol. II. p. 698. Cf. p. 700. $) Ibidem, Vol. II. p. 708.

4) Exiit Argentorati ex officina Blasii Fabricii a. 1557 (a. 1556 scripta, ut patet ex Epist. praemonitoria).

digladiator et a. 1557 rabidam utique et dentatam epistolam in Purgationis auctorem edidit sub hoc titulo:

Responsio Ioachimi Westphali ad scriptum Io. à Lasco, in quo Augustanam Confessionem in Anglianismum transformat. Addita est haec responsio eius epistolae, qua breviter respondet ad convicia Ioannis Calvini. Ursellis 1557 1).

Est haec demum Westphali lucubratiuncula, cui Lascus Responsionem suam sub hoc titulo opposuit:

Responsio ad virulentam, calumniisque ac mendaciis consarci natam hominis furiosi Ioachimi Westphali Epistolam quandam, qua Purgationem Ecclesiarum Peregrinarum Francofurti conuellere conatur, per Ioannem à Lasco, eius ipsius Purgationis autorem, sic ut Paragraphi Paragraphis e regione respondeant: quo magis faciliusque appareat, utrinam causam aequiorem habeant in hac controversia, de Augustana Confessione. Accessit rerum, quae praecipue toto libello tractantur, index. Basileae per Ioannem Oporinum. Ad calcem additur: Basileae ex officina Ioannis Oporini, Anno salutis humanae MDLX mense Martio.

Post Lasci obitum igitur in lucem haec responsio edita est, quod etiam in caussa esse videtur, cur index rerum, quem titulus promittat, vel sic tamen in fine libelli desideretur. Ostendit enim pagellarum ordo, titulum, dum Lascus etiamnum viveret, omnium primum typis excusum esse. Exemplar huius responsionis pretiosissimum Bibliotheca possidet Argentina, cuius officiosissime mihi copiam fecit Vir Clar. REUSS, qui hoc quoque nomine optime de me meritus est et studiis meis peregregie consuluit.

30. DIVERSA.

Verbo tantum moneo, quaedam minoris momenti scripta in editione nostra Epistolarum syllabo inserta esse, etsi epistolae formam potius quam indolem referrent, aut etiam hoc quoque nomine in Epistolarum serie locum sortiri proprie non de

1) Cf. A. GREVE, Memoria Ioachimi Westphali, Superintendentis Hamburgensis, instaurata. Hamb. apud Bohn. Lipsiae apud Breitkopf 1749. p. 63, 140-158, praesertim p. 154 et 155.

buissent. Huius generis sunt: 1o. Iuramenti formula 1), 2o. Supplicatio ad Regem Daniae 2), 3o. Responsio ad Regem Daniae 3), 4o. Series ac progressus Colloquii cum Brentio *), cuius novam eamque meliorem dedimus recensionem, 50. Consilium ad Ecclesiam Vesaliensem ) et 6o. denique Responsio ad Ministros Ecclesiae Prutenicae ), quam e manu scripto codice edidimus. Quae tamen quum neque Dogmaticis, neque Liturgicis scriptis adiici possent et pauciora essent, quam ut peculiaris is assignaretur classis, Epistolarum syllabo ea non tam inepte, ut videtur, inserta editio nostra exhibet.

31. VERSIO BELGICA NOVI TESTAMENTI (ed. 1556).

Gellius Ctematius a. 1556 belgicam novi testamenti versionem edidit sub hoc titulo:

Het Nieuwe Testament dat is; Het Nieuwe Verbond onses Heeren Iesu Christi. Na der Griekscher waerheyt in Nederlandsche sprake grondlick end trouwlick ouerghezett. Coloss. 3. c. 16. Het word Christi wone in u rycklick in allerley wyszheit. Embden by Gellius Clematius, 3 Novemb. a. 1556. In duodecimo").

Ad fidem graecae editionis, quam Robertus Stephanus a. 1550 Parisiis excudit, belgice novum hocce testamentum vertit Utenhovius, cuius primarius collaborator fuit Godfridus Wingius. Ut tamen ipse in praefatione sua diserte testatur interpres, haud uno nomine Lasco etiam indebuit, qui una cum Deleno, aliis, versionis specimina plus uno loco expolivit atque correxit, et numquam non doctrinae suae copiam praeluxit interpretibus ).

1) I. à Lasco, Opera, Vol. II. p. 547.

2) Ibidem, p. 680.

3) Ibidem, p. 684.

4) Ibidem, p. 724. 5) Ibidem, p. 703.

6) Ibidem, p. 705.

7) IS. LE LONG, Boekzael des Nederduytschen Bijbels, p. 709.

Ibidem, p. 710.

« ÖncekiDevam »