Sayfadaki görseller
PDF
ePub

memoratos eos reperias. Esse denique inter opuscula ipsius alia quorum versiones, alia quorum secundariae tantum editiones innotuissent, primariae vero et suo sermone loquentes per petuo sese subduxissent conspectui et conquisitioni. Plura ad dere possem, sed ut libere dicam, de eo convincendo plane desperarem, cui hisce non persuadetur argumentis, Lasci operum et summam esse exemplarium penuriam et incredibilem fere caritatem.

Vel sic tamen apum prae formicarum exemplum mihi in edendis Lasci operibus sequendum fuisse merito quis contendere sibi videri posset. Ad nigri agminis instar quaesiti tenacem, me eum esse iocabitur, de quo canit poeta:

Ore trahit, quodcunque potest atque addit acervo
Quem struit.

Formicis ingeniosius longe et gracilius apum esse examen, quae per omnes quidem volitant campos, nec tamen nisi rorem madentem ore legunt et liquentia mella favis stipant. Non frugi legum sed mellifer potius imitandum nobis esse genus: itaque me quoque exquisito florilegio, quam omnium quae supersunt editione, magis de orbe litterato fuisse, meritum! Lubens fateor, me quoque dudum tale consilium volvisse animo. Arridebat, quae praeclara, quae optima nitidaque plane in eius scriptis insunt, tenui compingere libello, reiectis quae ab aliis saepius et melius dicta esse censerem. Fortiter tamen quin consilio huic indulgerem, obstitit opusculorum, quae praesto erant, natura atque indoles. Quis verbi causa non intelligit, in operibus symbolicis et liturgicis edendis mancam prorsus et crassam talem recognitionis rationem fuisse? et tamen dimidium totius molis ea sola iam complent. Quae priore volumine collegi, diversam quidem indolem referunt et istiusmodi exquisitioni magis fuissent adaptata; sed ne in hisce quidem consilium quod subierat, probari potuit. Certo nec tu ipse, ut hoc sumam, diu haesisses anceps in opusculis supra iam commemoratis, quae centum et quod excurrit florenis, si quando veneant, steterunt. Non interrupto tenore integerrima Lasci verba legere harum cupediarum amatores suo iure flagitant. Idem prorsus valet de Epitome illa doctr. Phr. Or., quam nunc primum e pulvere eruimus. Neque aliter censendum de eius adv. Hosium libello, cuius

ne titulus quidem substrepuerat ad hunc usque diem. Quod si igitur haec omnia intemerata a capite ad calcem in editione mea, sine delectu promenda erant, nonnisi tam exigua libellorum pars destillari quodammodo sugique et exprimi potuisset, ut centum vix pagellis extenuatum fuisset utrumque volumen. Restabant epistolae ipsius, quibus eo facilius bona parte supersedere me posse primo obtutu opinabar, quo tritius sit GERDESII antiquarium scrinium, ubi data opera conquisitarum undique harum syllabum inseruit indefessus ille reformationis historiae explorator. Ast gnavum operarium non utique subtilem veterum esse iudicem in eius quoque exemplo egregie cernitur. Studiosior quam ingeniosior" de eo quoque valet. Caret ea Gerdesius arguta sagacitate et divinandi sollertia qua ubique locorum vetustis membraneis succurrendum est. Obiter cum pace tua unum quod pagellis suis dedit exemplar percurramus, et immerito me magni viri memoriam carpsisse, nemini veniet in mentem.

In Serinii sui voluminis tertii parte prima, p. 119 et sequen⚫ tibus, copiosam satis et prolixam Lasci cum lectore communicat epistolam, quam Balicziae d. 28 Dec. ao. 1556 ad Sigismundum, Poloniae regem, dedit noster (Leg. ed. nostr. II, 738). Desumserat eam Gerdesius ex pretiosissimo et perraro STAN. LUBIENIECII libello, Hist. Ref. Pol. narrante. In libro eius operis II. c. IV. p. 79 eandem prorsus epistolam exaratam reperies: videbis etiam descripsisse eam Lubieniecium e BUDZIN Chron. c. 16, et hilarem praeterea historiolam huius epistolae in transitu adspersisse. Imo forte fortuna" sic narrat litterae hae a Rege in scamno positae, cum in terram decidissent, "a cane regio laceratae, a Fabiano cubiculi Regii familiari "cani ereptae et collectis frustis Myscovio traditae, a mini#stro eius Budzinio apte conglutinatae et descriptae fuere." Praemonere haec et LUBIEN. et GERDES., ut opinor, iam debuissent, perquam circumspecte in hac epistola edenda explo randum esse, an forte in frustorum conglutinatione quaedam evanuissent litterae, sive hic illic lacunae superesset vestigium, cui nondum satis mederi potuisset Budzinius. Age, quid in hac parte Gerdesius praestiterit, paucis expendamus! In priore epistolae parte haec legerat in LUBIEN. edit. p. 51: Scripsi ego ipse

apologeticam doctrinae nostrae confessionem

[ocr errors][merged small]

Calvino lectam edendam curavi, et quoniam sub prelo adhuc haeret exemplum illius manu descriptum (ut haberi nunc ita repente potuit) tuae maiestati in me quidem erat, praetermittere voluisse." Quid haec verba significent: Tuae maiestati in me quidem erat, praetermittere voluisse" ne Oedipus quidem intelligat. Voces sunt, omni plausibili sensu sic destitutae ut qui sanam mentem lectioni adhibere solet, non impingere iis plane non possit. Revera coecum esse debet, ni manifestam lacunam in hoc contextu aperte satis latere deprehendat. Conieci equidem inserendum esse: Tuae maiestati [offero, ut palam sit me nullum observantiae meae Tuae Maiestati debitae indicium, quantum] in me quidem erat praetermittere voluisse" quod aliorum iudicio permitto. Erunt fortasse, qui me male imperiteque medendo auxisse morbum querentur, vel desultoriam arguent levitatem, qua satis temerarie contextum restituere conatus sim. Accipio, Gerdesium ex iis fore, si etiamnum Groninganam scolam sua ornaret eruditione, nec meam ineptam, si videtur, impudentiam ipsi obtrudere in animo est. Hoc autem non capio, cur non punctillis saltem quibusdam interponendis obiter lacunam se observasse indicaverit vir clarissimus? quini in notulis, deesse aliquid ad sententiae rectam intelligentiam uno saltem verbo monuerit? cur ei visum sit Lubieniecii meras ineptias in sua editione nobis recoquere et vitiosissimum vitiose describere locum? Et tamen vera me dicere ipsa huius loci apud Gerdesium inspectio docebit. Vel sic tamen in hoc vitio punctilla typographi errore omissa, per negligentiam amissas notulas, praetexere quis defuncti viri laudis curiosior posset. Quid vero dicendum, si n'auropop eum deprehendimus in vitio typographico, quod olim iam a Lubieniecii typographis fuerat commissum? Et passim tamen talia in Gerdesii textu occurrunt, cuius rei obiter unum alterumve exemplum expromere mihi liceat. Legitur in eadem illa, de qua iam diximus, epistola, LUBIEN. ed. p. 84, haec verba: Sed videat Lippo#mannus ME, dun se haeriticorum iudicem esse somniat, - ipsemet aeternis gehennae cruciatibus tradatur." Ecquis tironum tam crassa mente est, quin in legendo statim errorem

typographicum corrigat, NE pro ridicula illa vocula ME rescribendo? Et tamen eum in modum hac vocula delectatus esse videtur Gerdesius, ut intactam eam sedulo in sua editione nobis asservaverit. In vicinis typis mandare voluit LuBIEN. p. 85: # .... Christi Domini vocem, quam te UNAM alio» qui supra alias omnes audire oporteat." Placuit tamen iis, qui typos disposuerunt, uni parcere litterae et UNA pro unam in exemplaribus exhibere. Evolvas nunc quaeso GERDESII textum, et in p. 742 purum putum illud UNA denuo typis expressum reperies. Longius esset, singulatim omnia recensere; ceteroquin nihil negotii esset continuam istiusmodi vitiorum seriem ex epistolis Lasci, quas scrinio suo inseruit, evolvere. Qui accuratius utrumque textum inter se componere velit, in eadem utique illa ad Sigismundum epistola videat, an non similem deprehendat errorem in iis quae LUB. ed. p. 81 leguntur: "EGO cum Principibus non paucis," et quae una littera mutata optimum praebebunt sensum: EGI cum Principibus nos paucis." Ne autem maligne circa tenues literulas et subtiles quisquillias duntaxat versari iudicium nostrum videatur, unum adhuc locum indicabo, qui sic ut scriptus est risum tibi non movere prorsus nequit. In eadem semper epistola ad Sigismundum, circa finem, LUB. p. 89, haec Lascum scripsisse credere te rogant ét Lubieniecius ét sedulus ipsius imitator, Gerdesius: Haec te sane omnia merito sui officii ✔ Regii COMMUNE FACERE deberent." Pervelim eos, qui intricatos locos expediendo maxime oblectantur, in his verbis contorquendis admirabile suum exercerent ingenium, et praecipitem Gerdesii incuriam perstringere deseram, qui eiusmodi prodigia suo nomine edere non reformidarit. Nullus interea dubito, unice vera esse, quae in meo textu rescripsi: "Haec te "sane omnia merito TUI officii Regii COMMONEFACERE debe# rent," et fiducia affirmare ausim me in tam vitiosa, corrupta temerataque Lasci epistolarum editione acquiescere tuta conscientia non potuisse.

Accedit, quod in epistolis edendis omnia fere pendent ab accuratissima temporis, quo datae sint, definitione. Epistolarum series veluti in speculo vitae auctoris decursum successumque referre ac delineare debet; quod ut faciat, iusta singulorum

exemplarium distributio cumprimis requiritur. Hoc quoque nomine autem Gerdesius incredibili negligentia editoris partes sustinuisse, luce clarius efficient, quae paucissimis hic adiiciemus. In fine eius epistolae, quae nostrae edit. legitur Tom. II. p. 623. No. 56, ad Prasnicium suum scribit Lascus re#sponsum suae Maiestatis hic apud Illustr. Ducem Prussiae #Albertum exspecto," diei locive, quo dederit ipsam, nullo adsperso indicio. Vel sic tamen absque omni haesitatione in parenthesi adscripsi: [Regiomontii m. Iulii 1549], neque magna sane divinandi arte hac in re opus erat. Qui scribit se apud Ducem Prussiae exspectare, totidem verbis se Regiomontii commorari testatur, et Lasci vita certissime docet eum m. Iulii a. 1549 in plagas septentrionales suscepisse iter. Pluries Regiomontii quidem fuit, sed de hisce itineribus nullum hic fieri sermonem, perspicue docet epistolae totius contextus. Ratio igitur temporis locique definiendi in hac epistola tam facilis erat quam certa. Quid vero Gerdesius apposuit? Refert eam ad annum 1552, absque ullo sive mensis sive loci indicio: quod quam vitiose et parum lepide fecerit, unusquisque intelliget, quem vita Lasci docuit, eum per continuum illum annum procul a Regiomontio Londini apud Anglos vixisse. Uno verbo huius erroris origo aperiam. Desumpsit hanc epistolam Gerdesius ex eo libello, quem WEGIERSKY, tecto nomine sub hoc titulo edidit: REGENVOLSCIUS, Historia Eccl. Slavon. p. 212. Ille autem, Lasci vitae parum gnarus, sua autoritate in fine epistolae adscripserat: Haec Lascus a. 1552. Sine teste loquenti statim credidit Gerdesius et in suum pudorem caussae malae exstitit patronus. Simile ingenii acumen desideramus in temporis definitione, quo data sit ea Epistola, quae nobis ordine 4a est, et ubi ad calcem p. 553 certissimas rationes dedimus, cur in errore versari Gerdesius nobis videatur; et sic passim hoc in epistolis, quas scrinium eius complectitur, disquirendis observare est, iudicium eum adhibuisse fere nusquam. Hoc quoque in Gerdesii editione molestum est, quod series epistolarum, quam conflavit potius quam elaboravit, saepius interrumpitur, nec continuo se singulae subsequantur epistolae, sed in quatuor tomis dispersae disiectaeque ipsi lectori undique conquirendae sunt. Annotationes etiam,

3

« ÖncekiDevam »