Sayfadaki görseller
PDF
ePub

invulgetur.") Mox tamen ipsius ducis nomine libellus ille a Duce Prussiae postulabatur, meliusque igitur et ordine digestus, atque invulgaretur accomodatior, brevi post bonis Egidii cuiusdam gratiis denuo Regiomontium missus est. Scribit hac de re in epistola d. 26 Iulii 1544 data ad Hardenbergium à Lasco in hunc fere modum: Vocor, mi Alberte ... a Prussiae duce, ... volebat ut illi mitterem doctrinae verae Epitomen. Misi per Egidium uxoris meae fratrem, qui ad nos pridem commigravit.") Et similiter quinto die post (31 Aug.) ad Bullingerum: Transmisi etiam ad illum doctrinae meae sum» mam, potissimum de sacramentis, ne quid illum celaren." ") Simulatque Lasci hanc doctrinae summam acceperat Albertus Dux, suorum Theologorum de ea iudicium aegre sollicitavit. RAPANGELANI responsum duodecim foliis constans etiamnum superest). Maioris tamen momenti videtur MELANOHTHONIS iudicium, quod raptim iam in Ep. ad Ducem d. 11 Ianuar. 1545 data de Lasci libello his verbis tulit: E. F. Gn. Schrift und das mitgesannt Buch Herr Iohann Lasci hab ich empfangen und das Buch eilend durchgesehen und bitte E. F. Gn. Sie wollen Fried und Einigkeit der Kirchen in ihren Lande erhalten. Es sind böse Opiniones von dem Tauffe in des Lasci Schrift, davon ich doch zuvor ihn verwarnet *). So ists in keinem Weg zu rathen, dass man die Wiedertäuffer annehme .... Davon und von anderen Artikelen will ich im Kurz E. F. Gn. länger schreiben." ") Promissis stetit et quid sibi de Lasci Epitome videretur de industria expendit et cum Duce communicavit in Ep. d. 15 Iulii 1545

1) Cf. LASCI Opera, Vol. II. p. 765. Hanc, cuius nonnisi fragmentum superest, epistolam ad Entfelderium datam esse, in ipsa huius fragmenti editione nondam pro certo affirmare volui. Collatio huius fragmenti cum Entfelderii ad Laseum epistola nunc vero omnia prorsus nobis dubia dispulit, et tempus simul, quo datum est hoc fragmentum, definiri potest ad mens. April.-Iunium a. 1544. Error est, quod Vol. II. p. 765 scripsi: „ referenda est ad a. 1545.” LASCI Opera, Vol. II. p. 575.

LASCI Opera, Vol. II. p. 582.

4) In Arch. Secr. Regiom., unde huius iudicii exemplar exscriptum procuravit mihi vir. doct. Meckelburg.

5) Ep. MELANCHTHONIS (ed. BRETSCHNEIDER, Corp. Reform.) Tom. V. P.

6) Ibidem. Tom. V.

p. 790.

574.

data, in qua complusculis detectis erroribus sic pergit: haec manifesta errata ideo annotavi, ut clare intelligi possit pro"hibendam esse editionem huius libri." ").

...

Dum haec in Prussia gerebantur, ultro noster Tigurinorum Theologorum de libello suo, priusquam invulgaretur, expetiverat amicam censuram. "Habeo enim quaedam" iam m. Mart. 1544 ad Bullingerum scripserat, in quibus mihi quidem ipse satisfacio, quod ad meam conscientiam attinet, sed "non scio, an aliis perinde sim satisfacturus etiam, si ea in" vulgarem, versantur circa lapsi ac restituti rursum hominis considerationem." ") Mense Iunio nil eiusmodi adhuc Bullingerus acceperat, quare data epistola ad Lascum hoc mense scribit: Nec ingratum esset, si tua, quae de lapsu " et restituti hominis [consideratione] conscripsisti, videre pos#sem. Non quod in tua virgulam mihi censoriam sumere ve"lim, sed quod tuis erudire cupiam.") Mense demum Augusto libelli sui exemplar Argentoratum misit ad Hardenber gium noster, ut istinc Tigurum expediretur. Mitto ad te," sic ultima die Augusti ad Hardenb. scribit, "doctrinae meae " epitomen, ut a Bucero et aliis istic excutiatur. Ubi eam Bu. cerus legerit, tum vellem, ut ad Bullingerum quoque trans#mitteretur per Gerardum nostrum.") Eodemque die Pellicani quoque his verbis sententiam rogavit: Videbis brevi "nostra quaedam apud Bullingerum, quae Doctor Albertus # ad illum est transmissurus. Horum te quoque aristarchum " esse volo." ") Ad Bullingerum denique eodem prorsus die data epistola: Epitomen doctrinae meae hic ad Doctorem Al" bertum nostrum Argentinam transmisi, ut eam Bucerus videret. Hanc ad te transmissurus est etiam Albertus, ubi il lam Bucerus legerit. Ego quicquid huius est, pro pastoribus

"

1) Respiciunt haec quae anno 1543 epistolis dandis inter se disputaverant Melanchthon et a Lasco. Cf. LASCI Opera, Vol. II. p. 563. Melanchthonis Ep., Coloniae data, periit. Cf. BRETSCHNEIDER (Corp. Ref.) Ep. MEL. Tom. V. p. 231. 2) LASCI Opera, Vol. II. p. 569.

3) GABBEMA, Ep. clar, vir. p. 100. Vocabulum, quod uncis inclusi, apud Gab

bema exciderat.

4) LASCI Opera, Vol II. p. 582.

*) Ibidem. p. 583,

[ocr errors]

hic nostris collegi, nondum tamen exemplum cuiquam dedi '), ,neque dare statui, nisi audito Doctorum iudicio *), ... in#vulgari illam nolim, priusquam Doctorum sententias Eccle-: #siarumque de illa audiam, quare te rogo, ut quid hic, #sentias cum symmystis tuis mihi significare velis." ") Quid Tigurini censuerint, ostendit nobis Bibliandri m. Martis a. 1546 ad Lascum data epistola, ubi legimus: In quibus etsi non dubito te, virum exercitatissimum in divinis scriptoribus, #orthodoxe sentire, fateor tamen ingenue, me nondum, etiam #perlecto tuo novissimo scripto, videre sententiam quam as#sensu firmo amplecti, profiteri defendereque possim, ceu diserte verbo Dei traditam." ")

...

Quis mirabitur, tam flexilis parumque obstinati ingenii hominem, qualis à Lasco fuit, diem de die distulisse Epitomae suae invulgationem moxque respuisse prorsus et pressisse omnino libellum, cui tam acriter heterodoxiae notam inussisset Melanchthon et suavi lenique reprehensione gravius etiam detrimentem attulissent amici. Numquam igitur foras exiit opusculum, quod reliquis eius libellis dilucidius tamen et plus quam dici potest aperte ac luculenter Lasci mentis, quam in Theologicis tenuerit, directionem posuisset nobis ob oculos. Ne inter ipsos quidem Phrisiae Orientalis pastores, quibus destinatum erat, unquam scripto divulgatus fuit, et perquam veri simile est praeter tria illa quae commemoravimus exemplaria nullum huius opusculi usquam locorum exstitisse codicem : primum dico, quem ad Entfelderium, alterum quem Prussiae Duci, tertium. denique quem Argentoratum et Tigurum misit. Quantum scio, postremus ille codex penitus excidit et nullum utcunque sui reliquit vestigium. Duo priores vero, quamquam per tria saecula tabularii tenebris offusi delituerant dudumque iam erant

1) Ne moleste feras, quod dicit, nemini adhuc se dedisse libelli exemplar. Miserat sane exemplar Regiomontium duplum, ad Entfelderium alterum, alterum ad Albertum Ducem. Neque vel sic tamen mentiri ipsum, omnis horum verborum abunde evincit contextus. Quod enim scribit,, nondum exemplar dedi cuiquam" merito nonnisi ad pastores Eccl. Phrisiae Orientalis referri potest.

2) LASCI Opera, Vol. II. 586.

*) Ibidem. p. 587.

4) GABBEMA, Ep. clar, vir. p. 59,

a litteratis viris conclamati ), inopine nostris diebus subitoque apparuerunt, ét Epitomen doctrinae, ét Epistolam, de qua supra egimus, exoptatissime nobis prodentes. Qua via a me evocatus quibus tandem flexibus ad me pervenerit huius Epitomae codex, initio praefationis iam expendimus, quare nil restat nisi ut codicis, quem repraesentat editio mea, formam accurate describamus et germanum eius tueamur originem.

Utrumque codicem asservat tabularium secretum regium, quod Regiomontis est, quorum nonnisi alter idemque pretiosissimus in patriam mihi missus est ). Codex chartaceus est, membraneo implicatus involucro. Constat autem foliis quinquaginta quinque. Etenim folio hoc numero insignito explicit liber Epitomae, quem eadem manu descriptus subsequitur Epistolae de verbis coenae liber, decem foliis absolutus, et in fine denique totius codicis Melanchthonis, Dortschelii et Rapangelani de libro Lasci iudicia exhibentur. Scriptus est eleganter ac nitida litterarum forma, tam arcte vero et compresse litterarum elementa sibi compacta sunt et fere se invicem submovent loco, totque insuper quovis loco liber compendiis vocum intricatus est, ut 55 foliis absolvat hic, quod alter codex descriptus nonnisi 189 foliis absque compendiis dare potuit.

Inscriptio codicis Lasci nomine caret et quemadmodum Vol. I p. 483 nostrae editionis excusus est titulus, sic quoque in libro scripto legitur: Epitome Doctrinae Ecclesiarum Phrisiae Orientalis, absque ullo quopiam autoris indicio. Neque idcirco tamen de vera huius libri origine ulla in animum induci posse dubia, facit totius libelli contextus, utpote qui accuratissime tum sensu tum verbis concinat cum huius libelli vestigiis, quae nobis ipse à Lasco in epistolis suis asservavit. Quid Epitome sua contineat, egregie nobis et ample satis expedit in Ep. ad Bullingerum data d. 31 Aug. 1544 ), quibus ad hilum respondent ea, quae in codice leguntur. Concordant et codicis et libelli tituli. Quae ad Pellicanum scribit, disseri in eo opus

1) Cf. SEISEN, Gesch. der Reformation zu Heidelberg. Heidelb. 1846. p. 129. *) De altero codice tantum observo, compendia vocum in eo ut plurimum expedita esse totumque codicis ambitum ad 189 folia prope accedere.

3) LASCI Opera, Vol. II. 586, 7.

culo de lapso iterumque restituto homine: quae ad Hardenb., exhiberi in eo doctrinae suae summam, potissimum autem de argumento sacramentario: quae Melanchthon de heterodoxis circum baptismum reprehendit opinionibus, omnia aptissime in codicem illum quadrant. Accedit, quod eodem volumine aliorum de Lasci libro perplurima iudicia compacta sunt, et duas praeterea Lasci epistolas idem codex exhibet. Quin imo ipsius Lasci curis Emdae hunc codicem conscriptum eiusdem+ que ipsius manu revisum esse atque emendatum, crebrae ostendunt in margine correctiunculae; monstrat quoque membraneum codicis involucrum, cuius plicae etiamnum itineris vestigia produnt; evincit denique in verso huius involucri etiamnunc legibilis annotatio, quae idiomate Phrisiae Orientalis incolarum sumptus nescio quos ex moneta, quae tunc in ditione illa obtinebat, nempe per schaepen" et " witten" computat. Conspectus libelli, quem in opusculi introitu apposuimus, ut et paragraphorum numeri in codice desiderabantur. Nos ea addidimus diluciditatis causa, cui in eo cumprimis Lasci libello prospicere voluimus, cuius repraesentationem in summae totius editionis nostrae felicitatis parte ponimus.

9. EPISTOLA AD MINISTROS BREMENSES (a. 1548, 9 data).

Emda a. 1549 Londinum profecturus directionem itineris cepit à Lasco per plagas septentrionales orientem versus, ut simul Bremam et Hamburgam viseret indeque fausto oblato vento in Angliam solveret. Sive paullulum antea scriptis 1), sive dum Bremae ipse commorabatur, de re sacramentaria eum inter et Bremenses pastores incidit amica disceptatio, quae tamen Bremenses pastores nonnihil exasperaverat. Ne itaque longius haec serperet suspicio, unde facile dissensionis scin. tilla exardesceret, placidiore colloquio doctrinam suam approbare iis cupivit noster, in cuius rei gratiam autore Hardenbergio epistolam ad omnes simul Bremensis Ecclesiae ministros

Quod probare videntur haec eius verba: „, et epistola praeterea ad Bremenses Ministros a me paulo post scripta, i. e. post a. 1546. Errat tamen, qui talia ubi

que ad vivum resecat.

« ÖncekiDevam »