Sayfadaki görseller
PDF
ePub

15. EFISTOLAE AD DIVERSOS.

(LASCI Opera, Vol. II. p. 545-770.)

Vere immanem fuisse chartarum molem admirandamque prorsus scedularum copiam, quas litteris signaverit et epistolarum vice atramento infuscaverit noster, luculentissime patet ex vasto litterarum commercio, quod cum tot tantisque viris, ét scientiae laude insignitis, ét natalium splendore claris, ét augusta regiminis maiestate illustribus, inivisse eum satis su perque ostendunt paucissimae vel ab ipso vel ad eum datae litterae scriptae, quas e communi fere naufragio dehiscens praeteriti aevi nobis revomuit profundum '). Quicquid huius fausto allaberetur vento, sedulo certatim colligere conati sunt iam duobus abhinc seculis UTENHOVIUS, UBBO EMMIUS, LUBIENIECIUS et WEGIERSCIUS, quorum copiam auctariis haud aspernandis suo quoque tempore adauxerunt GABBEMA, FUESSLINUS, BERTRAMIUS, MEINERSIUS, FRANCOFORTANORUM ACTORUM AUCTOR, HARCKENROTHIUS et Angliae reformationis scriptor, STRYPIUS. Magis tamen pro re nata illi, quae ultro offerrentur, exscripserunt, et nonnisi unus fortasse Harckenrothius inter eos fuit, qui de industria Lasci epistolas aliquot conqui. sivit inque Bibliotheca Bremensi cum litterato communicavit orbe. Ille tamen perexiguem fecit messem et ni praeter aridum compegit spicilegium). Laetioribus eum auspiciis excepit tandem GERDESIUS, qui egregie de historia reformatio nis hoc iam nomine fuisset meritus, etiamsi in reliquis minus succrevisset aut etiamnum flaccesceret eius gloria. Diligentissime namque et gnaviter undecunque investigavit et sedulo conquisivit, quae ab à Lasco scriptae litterae superstites essent: repertas quodam digessit ordine, Scrinio suo pie inseruit et sic publici iuris fecit circiter octoginta eius Epistolas. Qui autem primus exstiterat, postremus simul hucusque harum

1) Compluries deperditarum [epistolarum iam mentio fit in iis epistolis, quas Gerdesius nobis exhibuit. Cf. GERDES. Serin. antiq. II. 533, 586, 027, 635, 642, 644, 645, 650, 651, 695, 703, 705, 707 passim.

2) Cf. BIBL. BREM. Cl. III. p. 138, 141, 183 sq. Cl. VI. p. 110 sq. Cl. VII. p. 332 sq.

capediarum concinnator fuit: quae enim GORHAMIUS anglice versa exprompsit in collectione sua pauciora sunt, quam ut cum Gerdesii messe eius componatur florilegium. Itaque Lasci opera denuo editurus hoc quoque in primis egi, ut Gerdesii collectioni novum Lasci epistolarum syllabum adiungerem. Ubi ubi igitur tentabundus, quotquot sunt notiora tabularia, indefesse scrutatus sum: et quamvis spe inferior fuerit praeda, quam convectaverim, neutiquam tamen piguit me assiduae venationis curae atque studii; centum namque triginta et sex Lasci epistolas editio nostra continet, adeoque quinquaginta plus Gerdesii compendium egreditur. Res ipsa loquitur me faustum illum perquisitionis successum maxima utcunque parte aliorum debere et gratissimo animo acceptum referre benevolentiae. Supra iam promptum laudavimus et efficax subsidium, quod Regiomontis mihi tulerunt Cl. Iacobson, Cl. Erdmann et vir doct. Meckelburg. Cassellae blanda me adjuvit comitate vir humanissimus KRIPPELMANN, tabularii in ea urbe asservati praefectus. Berolini honestissime succurrit nostro labori vir Cons. VON MÖRNER, Prussiae Regis secretus Archivarius, qui egregia utique liberalitate caussae meae patrocinatus est. Nec frustra Cantabrigiae doct. MAYOR, neque Gothae doct. BECKII praesidium mihi apprecatus sum, utpote qui blande admodum insignem petenti tulerint opem. Suum quoque minutulum mihi ultro misit Cl. REUSS, Argentoratensis Academiae Professor, cuius paratam semper et mitem benevolentiam dudum iam antea et laetissime eram expertus. Quos tamen omnes, si fas esset talia ad trutinam appendere, vinceret facile et egrederetur candida benignitate et vere paterno quo me exceperit amore vir aestumatissimus BENIAMIN B. WIFFEN, qui Woburniae, in ea Angliae, cui Bedfordshire nomen, provincia, sacrarum profanarumque litterarum studiis placide vitam impendit. Prompta semper benevolentia et iuvenili alacritate senex mihi potenter et efficacissime plus quam credi potest auxiliatus est. Undecunque ex Angliae refertissimis pretiosissimisque thesauris, quae aliquantulum mihi prodesse possent, sectatus est, congessit, excerpsit, mecumque denique communicavit. Quibus eum in modum me iuvenem sibi devinxit, ut quorum ipsi debam memoriam haud facile deletura sit aetas, et nullus dubi

tem, eius amicitiam (familiaritatem paene dixeram) in summae felicitatis meae parte ducere.

Romae non quidem repulsam tuli, sed tamen ex magna spe deturbatus sum. Videlicet in Monumentis suis ad hist. Gent. Slavon. pertinentibus annotaverat Reverend. THEINER, Bibliothecae Vaticanae praefectus, Romae quoque asservari nonnulla, quae Lasci vitam illustrent. Et quamvis primo obtutu admirareris, Romae quoque Lasci inedita scripta latere, tamen re melius perspecta haud tam absonum mihi nec illepidum videbatur, quod Theiners observaverat. Sine ullo namque dubio scrinia Palatina complures Lasci olim continuerunt epistolas, cuius igitur tabularii quum bonam partem Romam commigravisse constet, potuissent sane Lasci quoque epistolae a Vaticanae Bibliothecae subiisse limen. Ipsum huius nuntii autorem igitur adii et epistola data Rev. Theiner rogavi, velletne in Vaticana Bibliotheca circumspicere, si quae forte abscondita illic iacerent. Responsione vero, quam tandem tandem mihi dedit vir doctissimus, omnis mox extenuata est et concidit, quae initio affulserat, spes, nihilque eius generis in Vaticana detegi posse pro certo et indubitanter mihi affirmavit.

Monaciae quoque in immensa, qua splendit huius urbis tabularium, Epistolarum collectione quaedam Lasciana reperiri posse, quis mecum non esset suspicatus? Et ut verum fatear, nondum omnis mihi evanuit spes, quaedam lectu dignissima et à Lasci manu profecta in celeberrima hac collectione latere. Quominus tamen certum quid in ea re pronuntiare queam, silentio suo effecit vir doctissimus CORNELIUS, cuius auxilium imploraveram quidem utque studiis meis faveret enixe eram precatus, sed frustra. Cur siluerit diiudicare nec volo nec possum. Hoc tantum dico, me nullum ab eo accepisse re

sponsum.

Quid Tigurina denique scrinia recondant, haud facile dictu est. Est hoc tabularium tam grande tamque vastum ut in unius Lasci gratiam explorari nullo prorsus modo possit. Quum tamen virum Cl. REUSS, ut illam chartarum molem perscrutaretur, induxit Calvini operum repetita editio, quam curat et cuius primitiis fruitur iam litteratus orbis, mihi sponte sua

pollicitus est, se Lasciana quoque, si quae emergerentur, sedulo expiscaturum esse.

Caeterum in repraesentandis Lasci epistolis, quotquot nancisci potui, ita versatus sum, ut iusta distributione omnes ad temporis ordinem recenserentur. Quae in Gerdesii editione manifesto vitiosa deprehenderam, sanare pro virili portione et restituere conatus sum, iis quoque medicinam afferre enisus quae prorsus idcirco omiserat Gerdesius, quod intricatius exarata in scripto ea expedire non potuerat. Sedulo porro in cuiusvis epistolae capite, unde desumpta esset, adscripsi et paucissimis ad calcem ea quoque adieci, quae ut spero contextum satis illustrabunt et expedient lectionem. Ubique tamen operam dedi, ut quantumpote consulerem compendio. Etenim si prolixius quaecunque in epistolis observatione egeant excutere voluissem omnia, eque Lasci vita uberiorem iis adspergere lucem, hanc vitam omnem fere expendere et in notulis. adscribere me oportuisset, quod prorsus tamen ab editionis meae ratione abhoruisset, quippe quae auctoris vitae enarrationem suo loco exhibeat. Id ipsum mihi in causa quoque fuit, cur Epistolarum argumenta omittenda esse ducerem, quae nimirum aut absolutissima esse debent, aut nocent plus quam prosunt lectori, quem continuo in eum inducant errorem ut abesse opinetur, quicquid omiserit Epistolae argumentum. In fine denique huius Epistolarum syllabi tabulam apposui, qua totius tertiae sectionis materies brevissimo compendio exhibetur et uno velut conspectu intelligitur ad quem, undenam et qua die singulae epistolae datae sint.

II. EDITA.

16. DE FUG. PAP. ILLICIT. SACRIS (a. 1546?).

[LASCI Opera, Vol. I, p. 61–95,]

Nusquam in ipsius Lasci sive epistolis sive scriptis libellum, hoc titulo ornatum, vel obiter commemoratur et valde dubitem, an unquam latino sermone typis excusus sit. Affir

***** 2

mat hoc quidem Gerdesius in Florilegio suo '), at vero nullum citat testem, et locus typographei quem adscripsit, ut et annus quo typis esset expressus (Neostadii 1608), clare ostendit eum nobis fucum facere voluisse. Est scilicet versio huius libelli germanica, quae in ea urbe eo ipso anno prodiit in lucem, et praeter hanc versionem ipsum quoque Gerdesium nihil usquam huius libelli detegisse, ex eo iam luculenter apparet, quod hanc versionem in Bibliotheca Groningana (ipse Groningae docebat) asservari diserte addit.

Quo tempore hoc opusculum conscriptum sit, perquam est ambiguum. Vel sic tamen cum fiducia affirmare ausim ad priorem Lasci vitae partem, dum Emdae commoraretur, id esse referendum. Sic optime intelligitur, cur nulla eius fiat in Lasci epistolis mentio, quum una alterave tantum ex illo tempore Lasci epistola remanserit superstes. Sic porro egregium sensum praebent, quae Gellius Ctematius in praefatione belgicae versionis monet: dat dit gheschrift door ... Ioan"nem à Lasco, in 't Latijn voortijden is wtghestelt." *) Sic quoque perspicuum fit, cur Martinus Micronius in suo de eodem argumento consideratione nusquam locorum ullam huius libelli mentionem iniecerit ). Quodsi denique ipsum libelli argumentum spectamus, aptissime sane in ea quadrat tempora, quae tristissima Emdae degit noster, quum frustra apud magistratum institerat, ut tandem papismi reliquiae e sacris aedibus amolirentur et monachis imponeretur silentium. Trilinguis haec tractatiuncula exiit, versione belgica, germanica, gallica. Belgicam versionem curavit Gellius Ctematius eamque sub hoc titulo excusit:

Het ghevoelen Ioannis à Lasco, Baroens in Polen, Superintendent der ghemeynte der vremdelinghen te Londen *), of het

1) GERDESIUS, Floril. libr. rariorum. p. 229.

2) LASCI Opera, Vol. I. p. 66. Latine ea verba sic habent: haec diu antea edita est per Ioannem à Lasco."

[ocr errors][merged small]

3) Illum Micronii librum volo, cui titulus: Een claer bewijs van het recht ghebruyck des Nachtmaels Christi ende watmen van de misse houden sal door Marten Mikron. Lond. 1552. 8o. Asservat eum bibliotheca Ultraiectina. Theol. Octav. N. 704.

4) Ne quis mihi obiiciat, ex hoc additamento luculenter patere, Londini hunc libellum ab à Lasco conscriptum esse. Solebant enim typographi de suo talia ad

dere et suo marte reficere titulum et adornare.

« ÖncekiDevam »