Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sibi similes secuti sunt eum et viventes ut rustici ei rustice ministrabant. Semel enim per quandam cameram euntem illum inveni cum pane uno in manu, mordentem illum, et unum ex servitoribus urceum tenentem vini, cum quo bibebat, et dicentem pontificem quod hoc erat sapidius bibere et commedere quam esse posset in mundo et quod hoc sibi dixerat mater sua. ...... Dicebat etiam iste pontifex sepe suis : « Nisi propter vos nollem pontifex esse. » Querebant quare. Dicebat : «Quod in tantum me imperare tedet, ut majus sit michi sollatium cum omnia facio per me ipsum. »

Fo 29. Dominus Raymundus de Andegavia predictus hos paraliticos appellavit, dicens quod omnis ille qui aliqua manus, pedis, vel alterius membri nimia assiduitate movebatur ad actum paraliticus, etsi non morbo, saltem similitudine comprobatur.

Fo 34. — Revolve, etc. Lictera (1) istius § et sequentis opposite sunt, ad unum tamen tendentes, et optima est via cum aliquem reputas tibi injuriari vel preesse indebite vel similia, et verba ista (non recordor bene quo stilo) vel similia ponit dominus Raymundus de Andegavia in quodam gobula extra librum suum ad quendam militem desti

nata.

[ocr errors]

Fo 34c. Dominus Raymondus de Andegavia dicit istam necessitatem consuetudinis omni homini oportunam. Pauci enim, ut ait, ad firmata sunt firmi, nisi forte penitudinis verecundia roborentur. Super hac ejus lictera glosam domini Hugolini de Folcalcherio reperii talem in lingua provinciali. Iste dominus Raymundus inter alias quandam consuetudinem observabat. Primo quidem cum sibi aliquid utile ac honorabile occurrebat agendum quod forsan difficile vel laboriosum cognoscebat, vocabat ad se plures de proximis suis et dicebat eis : « Domini, unum est quod absque vestro consilio jam me facturum decrevi et mente firmavi; novi enim quod, quia utile ac honorabile erat, idem michi vestrum consiljum suaderet. » Illi aliquando absque alia deliberatione deliberatum laudabant, aliquando autem dicebaut: «Hoc laudabile est, sed magnam difficultatem in se habet. » Tunc ille replicabat : « Non est homini volenti quicquam difficile, nec honorabile aliquid semper leve. Faciemus auctore Domino posse nostrum, et si propter impossibilitatem defecerimus, nil nobis imputandum. » Traxit eum semel in partem nepos ejus dominus Raymondellus et dixit : « Pater et domine, non ut doceam, sed ut discam quero. Nonne in istis talibus esset melius deliberationem vestram secretam tenere ut, si postea res essct impossibilis, assumptio remaneret occulta, quam aliquid propalare quod sepius fieri nequid, maxime ubi ab aliquo consilium minime postulatis? » Respondit ille : « Dicam tibi homo sum sicut et ceteri; et licet alii reputent me constantem, quia tamen in laboriosis et difficilibus humana fragilitas facile, ubi a nullo cogitur, retrocedit, igitur verecundie scuto bonum est ar

:

(1) Docum., II, I, strophe Pensa voler.

mare propositum, ut insurgens aliquando retrocedendi vilitas per aspectum hujusmodi clipei repellatur; quod si hec vilitas non insurgat, nil ad te quam honoris, predixisse tuis quod postea juta posse prosequeris. » Fo 34d. Interrogatus res juvenis (1), olim regis Anglie filius, qui sic propter patrem viventem nominabatur, si aliquid verecundius esset homini quam beneficium petere, ubi meritum non precessit, respondit : Ita; beneficium negare. »

[ocr errors]

Fo 35b. Dixit Giraud de Brunel provincialis in lingua sua : « Totius ejus quod liberalitatis, obsequiositatis et virtuositatis gessi amor est causa.» Concordavit cum eo dominus Guido Guiniçelli de Bononia, et Petrus Raymundi provincialis. Guillelmus autem Aemar provincialis dixit, causam [ inferens ad quendam juvenem qui querebat quomodo posset fieri probus : « Vir probus esse? Ama et perfectus eris, quia ut illi placeas quam amabis, omnibus servies et placebis, sperans ex fama tua ipsius aures repleri. »

Fo 35. Ad hoc nichilominus facit quod inquid Naçemar de Roccafitta : « Amor tanquam gratiositatis est dominus, quod servos suos humiles facit, probos ad pugnam, pios ad [ ], largos ad munera, curiales ad tollerantiam, parcentes cum minoribus, vindicantes cum majoribus, cautos contra vitia, in virtutibus strenuos et ut crescant medi

[blocks in formation]

Et Naumerich de Pegulian provincialis in lingua sua dicit : « Amor tenuit in senetute me juvenem, et juventus quam michi contulit in ju

ventute me senem. »

Ibid. Dicit namque monachus de Montalto provincialis : « Magis te sequor, Amorem (sic), ut sis michi frenum ad vitia et semita delectabilis ad virtutes quam ut tui principii vi fuerim tractus ad gloriam. »

(1) Cette anecdote sur le jeune roi (Henri, fils de Henri II Plantagenêt) vient certainement d'un texte provençal. On la retrouve plus développée, et sous une forme un peu différente, dans le recueil anonyme intitulé: Conti di antichi cavalieri. Voyez Nannucci, Manuale, t. II, p. 85.

(2) Vers 5-8 et 15-16 de la pièce Cortesamen, de Uc Brunet, imprimée dans Raynouard, Choix, III, 315.

Hoc quidem ejus dictum reperii cum suis aliis multis pulcris circa principium illius libri provincialis cujus est rubrica talis : Flores dictorum nobilium provincialium (1).

Accedit ad predicta dictum Gauselmi (2) provincialis dicentis : « Cor meum et ego meeque bone cantiones et quicquid boni et pulcri novi dicere seu facere, a vobis, domina mea, teneo et cognosco,

A chui non aus discobrir ne mostrar

Lamors qeos ai don languis et sospir

E pes (?) l'amor non aus mostrar ne dir, etc.

Ibid. - Isti quidem de quibus § loquitur fingunt se amare et hodiunt et amant propter se, non propter amatam, quos dominus Guido Guinicelli et frater Guittone de Aretio et Arnaut de Maroill provincialis, si eorum dicta recenseas, multum vituperant.

Fo 35. Inquid monachus de Montalto predictus : « Quis probabit illicitum dominam ut verum amicum amare? Si amicum amo propter me solum, non amo; si propter eum, amo; si propter me et illum, amo; si propter me et contra eum, hodio illum gero. » — « Amabo, inquid, dominam meam propter me, ut a viciis, quasi quadam delectatione sibi placendi, abstineam et virtutibus inheream vitamque meam jocundam conducam; propter eam etiam, ut honorem et exaltem nomen et famam suam ipsiusque honestatem, ut honorem amici mei, custodiam. Et si quis forsan ex humana fragilitate appetitus in me inordinatus insurgat, illum ejus amoris virtute confringam, ut major in me virtus sit appetere et conterere, quam nec appetere nec refrenare. »

Ibid. Ad hoc facit quod domina Lysa (3) respondens semel ad dominum Philippum Anglicum inquid. Petebat enim ille : « Cur amatis tot milites, cur tot juvenibus serta datis? » Et hoc dicebat cum illa omnibus placere velle nobilibus videretur. Illa quidem respondit et inquid « Sic amo singulos ut unicum quidem possem amare, et sic amo unicum ut me magis amem. Qui replicavit « Ad quid ergo, inquid, tot lanceas in pectore meo tuli? Quid quoque de gratia vestra spero?» At illa respondit : « Si amas, speres amari; si non amares, puniri. » Et ille iterum dixit : « Amo. » Et illa respondit : « Premium

(1) Voyez plus haut, p. 108.

(2) Il s'agit ici de Gaucelm Faidit, troubadour né à Userche en Limousin, dont on a plus de soixante pièces. Voici les premiers vers provençaux que Barberino a traduits en latin, si littéralement qu'il n'a pas évité un grossier solécisme :

Mon cor e mi e mas bonas chansos

Et tot quant sai d'avinen dir ni far

Conosc qu'eu tenc, bona domna, de vos.

(Mahn, Gedichte, no 71, 484, 485.)

(3) Probablement la même que Lisa di Londres, mentionnée dans le Reggimento; voyez plus haut, page 120, note 3.

185

ergo tuum consecutus es, cum honeste senseris me amare: sic enim amo te, ut a te contrario sum amanda. »

Comitissa de Dia inquid quod facit ad predicta: «Omnis domina quanto magis honesta potest amare si amat. » Credo quod intellexerit juxta distinctiones predictas; aliter non procederet dictum suum.

Fo 36d.. Et nota quod ob istam honestatis partem dominus Johannes de Bransilva sepius allegatus nunquam intrabat in balneum, termas aut similia, sed ut mundus esset, in balneo camerali solus aliquando se lavabat. Legitur quod cum decessit et uxor ejus multis eum laudibus commendaret, induxit quod nunquam illi viderat nisi collum, inanus, faciem et raro pedes.

Fo 38°. Isto vocabulo sepius utitur, secundum quod fertur Romanorum rex dominus (1) Henricus, qui modo est; cum de aliquibus fertur ei quod gentem habeant se majorem, respondet: « Et nos Deum, quia justitiam habemus nobiscum « et certe in pluribus, quasi miraculosa res sit, eum magna prosperitas comitatur.

Fo 39b.

Fo 394.

Ad §§ precedentes facit quod Folchettus de Marsilia inquid :

Per Deu amors ben sabes veramen

Qan plus dessein plus poja humilitaz
Et orgoillg chay o plus alt es poiaz etc.

Qu'apres bel jorn ai vist far noct osqura (2).

Sequitur de secundo, videlicet de quo dicas quod iste regule, ut dicit earum prohemium, sub certo stilo, ut una similetur alteri vel ad rimas respondeat, non formantur, eo quod quelibet remotam ab altera et dissimilem tam in quantitate quam in qualitate habet materiam. Quelibet tamen habet ordinem in se ipsa, et facte sunt ad instar provincialium gobularum, ex quo eas debito fulgere ordine non negabis. F 40; règle V. - Pone ergo exemplum in filio Goliandri Remensis, qui sequebatur dominum Landelot propter duo: unum, ut lucraretur ab eo, nam expendens ejus pecuniam continuo subtrahebat, et hostendebat se magis diligere ipsum dominum quam se ipsum et ob hoc iste dominus nunquam suam rationem revidebat. Cumque semel dominus L., volens illum probare dixisset : « Vade, arma te armis meis, et teneas cras cum tali nomine meo bellum, » inquid ille quod non iret. Intervenerunt plures instantie; omnibus negativam replicavit. Quesivit igitur dominus L. In quo ergo me diligis? » Ille ait: In omnibus aliis. » Et sic de pluribus descensive petiit ab eodem; in omnibus autem ille causam

(1) Les trois mots soulignés sont une surcharge, qui paraît d'ailleurs être de la même main que le reste du passage. Voyez p. 32.

(2) Début d'une pièce de Folquet de Marseille, qui se trouve dans vingt mss. des œuvres des troubadours et qui a été publiée plusieurs fois (voyez Barstch, Grundriss, p. 130, no 16). Le quatrième vers cité est le dernier de la première strophe.

quesivit ut non acquiesceret. Demum petiit ab eo C. lb. mutui pro festo sequenti. Ille vero cum posset, dixit se non habere. Unde visa est ejus ratio et de suis conditionibus inquisitum, repertumque est illum huic subtraxisse, in annis XII lib. duo milia turonensium. Cum autem iste dominus matri proprie domine Alane conque [re] retur, inquid mater testum hujus regule.

Ibid., règle VI. - Recitat [Raymbaut provincialis quod cum comes Tollosanus dudum quereret a domino Naumerich, dum esset super quodam novo casu in Montepesulano, « quorum possumus super hoc habere consilium? » respondit ei de duobus probis viris qui erant in terra; et tunc quidam scutifer subjunxit: « Adhibeatis etiam dominum Guillelmum. » Dixit dominus Naumerich : « Et quid scit iste facere? » Respondit ei scutifer: «Ditissimus homo est et non est aliquis in hac terra qui tam spaciosas et pulcras habeat domos et possessiones. » Tunc dixit comes et inquid testum hujus regule usque ad § jacet, et dominus Naumerich subjunxit: « Si igitur domum facit homo et non homo domum, jacet etc. » ut in ista regula usque in fine.

Fo 40; règle VIII. - Modo exemplum vide. Dominus Johannes de Janvilla filium habens eodem nomine appellatum et paratum ad longum iter, inquid ei : « Elige tibi de gente nostra quattuor quos magis amicos nobis et tibi credis, et ducas tecum. » Tunc ille dixit: « Ducam ergo tales et tales. » Dixit pater: « Inter hos est unus, scilicet talis, qui fecit olim prodicionem contra dominum suum; sed tolle ejus loco talem de quo bene confidimus. » Dixit filius: « Iste quem elegi dicit quod magis diligit me quam se; vester autem nunquam hostendit verbis affectionem, a me licet requisitus servierit. » Tunc dixit pater verba regule.

a

Fo 41, règle XII. Vide exemplum. Accessit quidam miles ad dominam Blancemani (sic), de qua fit mentio infra in parte Prudentie, doc. VIII in glosa, et inquid ad eam, dum adhuc virgo esset : « Quare non dicitis vos patri vestro ut vos tradat marito? Que respondit : « Nec tale consilium dandum est virgini nec a virgine immitandum. » Et miles dixit : « Immo, est in virgine fatuitas extimanda, que tanta pulcritudine dotata est, sic inutiliter perdere tempus suum. » Et illa iterum dixit ad eum : « O quam indecens est milite illa verba innocenti virgini dicere que dedecerent etiam inhoneste viventi proferri!» Miles quoque propter hoc non desinens subjunxit : « Per animam meam, quod meum consilium placet vobis. » Tunc domina aliquantulum mota dixit : « Certe non placeret, presertim si pater meus talem ut vos estis traderet michi virum. » Tunc miles addidit malum malis et inquid: « Si essem vir vester vel possem aliter decenter patri vestro vos rapere, facerem vos videre si virginitas est laudanda. Tunc domina irata valde atque commota inquid ad eum testum hujus regule et discessit, et miles in confu

[graphic]

sione magna remansit.

regula ad dominam de qua ibi dicitur et dixit ad eam « quid pridem Ibid., règle XIII. - Rediit miles de quo agitur in proxime precedenti dicere voluistis? » Et ipsa contemnens eum, sed more illarum partium

« ÖncekiDevam »