MONASTERII ET CONGREGATIONIS S. BLASII IN
SILVA NIGRA ABBATE S. Q. R. I. P.
TYPIS SAN BLAS I A NIS 17 9 3.
CAPUT CVIII. CHRISTO STRUCTÆ INSIDIE AD
MORTEM. Accesserunt quidam Pharisæorum, dicen-
tes illi: Exi, et vade hinc: quia Hero- des vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi : Ecce eiicio dæmonia, et sanitates perficio hodie ; et cras, et ter: tia dié consummor. Verumtamen oportet me hodie, et cras, et sequenti die ambus lare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Luc. XIII. 31. etc.
Vidcantur forte hi Pharisxi emissarii in Caput Galilæa, ubi hæc facta sunt, eorum, qui CVIII. iam Hierosolymis constituerant occidere Christum, quo yulpina astutia co allicerent pestive. illum, ut quod destinaverant, effectum ire
Caput possent, periculum quidem prætendentes cviii. ab Herode. Sed vox évteūbev, quæ habe-
țur in textu originali innuit eos indigenos fuisse Galilææ Herodis subditos. sponsione porro Christi colligitur submis- sos eos ab Herode. Fuit hic Antipas filius Herodis M. qui Christum 'infantem perse- cutus pueros in Bethlehem occidi iusserat, Messiam promissum regem veritus. Idem forte timor ex fama de Christo, ac cius . miraculis etiam filium iterum incesserat, ut cuperet eum finibus fuis arcere, nesciens regnum Christi non esse de hoc mundo, utpote qui non haberet, ubi caput reclina- ret, ut alibi dixerat Luc. IX. 58. Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius au- tem hominis non habet ubi caput reclinet. Aut forte Herodes necem intentabat Christo, idem sibi ab eo, quod prius a Joanne for- midans, ne is palam facinora fua incessens apud populum, cuius favorem quovis modo astutus princeps aucupabat, fuæ existima- tioni detraheret.
![[ocr errors]](https://books.google.com.tr/books/content?id=lJYCAAAAQAAJ&hl=tr&output=html_text&pg=PA4&img=1&zoom=3&q=%22tu+Pater+in+me,+et+ego+in+te,+ut+et+ipsi+in+nobis%22&cds=1&sig=ACfU3U2zF2e-KC76e_Nxu7TGhc7GmwoU8Q&edge=0&edge=stretch&ci=989,1184,4,11)
At Christus una vulpi Herodi, et vulpibus Phariseis respondet, ex neutrorum destinatione se mortem propediem (unde non esset, quod fibi Herodes a Christo timeret) fubiturum quidem, fed non in Galilæa, ubi Herodes potestatem vitæ et necis habebat, neque Hierosolymis præcise ad
festum illud scenopegiæ ; sed tunc, quando Carur ipse voluit, qui dixit a): Ego pono animam cylli. meam, ut iterum fumam illam. Nemo tollit eam a me: fed ego pono eam a meipso, et potestatem ha- beo ponendi eam: et potestatem habeo iterum fuo mendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Itaque nec ob timorem accelerabat iter, nec procrastinabat ob Judæorum exspectationem; sed secundum voluntatem Patris sui fponte se accingebat, finem, ut modo intelleximus, verus agnus paschalis impositurus legalibus facrificiis, ipse facrificium futurus pro pec- catis nostris b): Impossibile enim est, fanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo in- grediens mundum dicit : Hostiam et oblationcm noluisti , corpus autem aptasti mihi : holocauto- mata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me : ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
![[ocr errors]](https://books.google.com.tr/books/content?id=lJYCAAAAQAAJ&hl=tr&output=html_text&pg=PA5&img=1&zoom=3&q=%22tu+Pater+in+me,+et+ego+in+te,+ut+et+ipsi+in+nobis%22&cds=1&sig=ACfU3U1POPlIo31f9U5b6XDNRFN6hzD91g&edge=0&edge=stretch&ci=7,747,32,38)
Erat porro hic Herodes ille, ad quem Pilatus Christum miserat Luc. XXIII. qui viso Jesu gavisus est valde : erat enim cupicns ex multo tempore videre eum, eoquod audierat multa de eo, et sperabat fignum aliquod videre ab eo fieri. Sciebat igitur Christus, Herodem curiositate, non religione ductum desiderare fignum aliquod videre ; ideo dicit: Ite, et dicite vulpi illi : Ecce eiicio dæmonid, et sanitates perficio etc. reliqua etiam ad Pharisæos
« ÖncekiDevam » |