Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT pertinent, universimque ad Judæos in Jerusalem præprimis, cui ideo exprobrat: Jeru-. salem, Jerusalem, que occidis prophetas a) iam occisura etiam, quem vaticinati funt prophetæ. Idcirco ecce, relinquetur vobis domus vestra deserta, Dico autem vobis, quia. non videbitis me, donec veniat, cum dicetis : Benedictus, qui venit in nomine Domini. Quod propediem factum est in triumphali ingressu in Hierusalem, fperaturque aliquando futurum religiosius, et falubriter ante adventum Christi fecundum.

Ad opus

nis con

summan

dum.

CAPUT CIX.

ITER JESU IN JERUSALEM. Factum est autem, dum complerentur dies assumtionis eius, et ipse faciem fuam firmavit, ut iret in Jerusalem. Luc. IX. 51,

Quæ hic.anticipato dicit evangelista, iteredemtio- rato repetit, quæ Christo erant perferenda cap. XVIII. ingruente iam tempore, quo per passionem et mortem fuam esset exiturus ex hoc mundo, resurrecturus, et ascensurus in cœlum, rediturusque ad Patrem, fæpe se insidiantibus fubduxit, abscondit, a) Luc. XIII. 34.

alio divertit. Exemplum discipulis fuis dare CAPUT voluit multis argumentis per vitam fuam fimplicitatis columbine et prudentiæ ferpentinæ, quamdiu Evangelium prædicavit per secutionibus et periculis expositus: quæ ftudio, ut modo vidimus, declinavit, commoratus maximam partem in Galilæa, ut præfinitum præstolaretur tempus, quo erat Hierosolymis expleturus opus redemtionis. nostræ. Quo iam ingruente, ut ostenderet, fponte fua fese offerre ad mortem victimam, ipse faciem fuam firmat, ut iret in Jerusalem. Dum decumbente Lazaro eamus, inquit a), iterum in Judæam, discipuli cohibere conantur: Rabbi, aiunt, nunc qua-. rebant te Judai lapidare, et iterum vadis illuc ? Respondit Jesus: Nonne duodecim funt hora diei ? si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Se ipsum lucem mundi indigitat, tempusque commoratus fui in hoc mundo, ut lux Evangelii accenderetur per prædicationem ac miracula fua, quorum omnium maximum resuscitatio Lazari erat, quo non folum multos Judæos ad credendum adduxerat, verum etiam effecerat, ut tanta celebritate clamantium in urbem fusciperetur, atque per aliquot adhuc dies in templo audiretur, quamdiu nempe dies erat, donec comprea) Joan. XI. 7.

CAPUT henderetur ad passionem et mortem: quæ CIX. omnia discipulis non femel antea, nunc vero in hoc postremo itinere omnium apertissime et articulatim prædixit a): Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, qua fcripta funt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant,! que dicebantur. Quodsi vero hæc omnia fingillatim intellexissent, quanto ftudio et contentione ipsum avertere conati fuissent? At ipse his omnibus cognitis, et ob oculos versantibus faciem fuam firmavit, ut iret in Jerusalem. Et ut narrat Marcus X. 32. Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et ftupebant: et fequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cæpit illis· dicere, que essent ei eventura: Quia ecce ascendimus Hierosolymam etc. Vides hic notanter dici: Et præcedebat illos Jesus, et ftupebant : et timebant. Animadverterant igitur aliquid fingulare in ardore præcedendi, et ftupe. bant et timebant.

[ocr errors]

Referunt huc interpretes, quod iam notato cap. IX. v. 52. apud Lucam legitur: Et misit nuncios ante conspectum fuum: et euntes

a) Luc. XVIII. 31. Matth. XX. 17. Marc. X. 32.

[ocr errors]

intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pa- CAPUT Tarent illi. Et non receperunt eum, quia facies CIX. eius erat euntis in Jerusalem. Samaritani nem. pe cum viderent Christum religionis causa pergere Hierosolymam ad propinquum diem paschæ, quod erat præcipuum fchismatis caput, eum non receperunt. Discipuli autem nuncii exardescentes vindictam cogitant: Domine, aiunt, vis dicimus, ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?. et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis, cuius fpiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, fed falvgre. Quid opportunius tunc dici poterat, dum iam in eo erat, ut opus redemtionis nostræ Hierosolymis consummaret; igne illo de cœlo ad fecundum adventum fuum dilato. Alius itaque ignis fuit, de quo Christus a) Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? ardens desiderium animi fignificans, quo hic flagrantem se ostendit, dum faciem fuam firmavit, ut iret in Jerusalem, immensam charitatem fuam demonstraturus erga genus humanum qua maiorem, ipsius effato, nemo habet, quam ut animam fuam ponat quis pro amicis fuis, quod is pro nobis insuper fecit inimicis. Ecquid vero iam fperandum nobis ab eo est reconciliatis? Si enim cum inimici essemus, reconciliati Jumus Deo per mortem Filii eius: multo magis reconciliati, falvi erimus in vita ipsius b).

a) Luc. XII. 49. b) Rom. V. 10.

[ocr errors]

CAPUT

CX.

CAPUT CX.

AMBITIO FILIORUM ZEBEDEL.

ab eo.

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis fuis, adorans, et petens aliquid ab Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut fedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad finistram in regno tuo. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis, quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus fum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: federe autem ad dexteram meam, vel finistram, non est meum dare vobis, fed quibus paratum est a Patre meo. Matth. XX. 20. etc.

Volen- A

ronari an

certaffent.

Apud

ud Marcum X. 32. perinde ac hic hitium co- storiam hanc immediate præcedunt ea, quæ tequam modo audivimus de prænunciata a Christo apostolis passione et morte fua: fequitur apud utrumque evangelistam indignatio reliquorum apostolorum de ambitiosa petitione matris, et filiorum Zebedæi. Probe animadvertendum contentionem apostolorum inter se, quis eorum videretur esse maior Marc. IX. 31. Luc. IX. 44. fimiliter præcedere denunciationem eorum, At illi non folum quæ passurus esset.

autem

« ÖncekiDevam »