Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APENDICE NUM. 14.

Bula de Pio VII en 1817 concediendo á Fernando VII el imponer un subsidio al Clero.

PIUS EP. SERVUS SERVORUM DEI.

Ad futuram rei mem.

Præclara veteris Testamenti exempla et illustria ex cujusvis ætatis ca

nonibus testimonia satis apertè commostrant non posse in hominum commercio versari Ecclesiarum bona, quorum redditus Divini cultus procurationi, Ministrorum usui, et egentium auxilio sancta sunt dispo sitione dicati. Jura proinde immunitatis ex ipsa illorum natura eisdem affixa, et insita, vel à primis temporibus et sacræ et civiles leges conclamarunt, Principum in id pietate mirificè juvante, qui positos se dignoscentes adjutores, defensores et sublimatores Ecclesiarum patrimonia ipsarum jugiter illæsa servanda esse luculcnter decrevere. Cùm verò deceat obsequium Regiæ potestati ab Ecclesia in necessitatibus præbere pro patrocinio quod in tuendis sartis tectis possessionibus conferunt Principes, patet ex annalium monumentis quot et quanta Reipublicæ subsidia ærumnosis temporibus ex Prædecessorum nostrorum indulgentia fuerint ab Ecclesiarum bonis liberaliter collecta.

Hæc probe animadvertit charissimus in Christo filius noster Ferdinandus Hispaniarum Rcx catholicus, qui ex teterrima rerum conversione summa in præsens confectus numeraria difficultate aliquod ex Ecclesiæ facultatibus Regio exhausto ærario studuit præsidium comparare. Sæpe enim hoc pacto illius Regni necessitatibus noverat feliciter consultum per prædecessores suos, qui apostolica intercedente auctoritate cumulatam semper in Ecclesia patrimonio opem nacti fuerant.

De hoc autem edoctus ritè ad Apostolicam Sedem suas preces per dilectum filium Equitem Antonium Vargas y Laguna, suum apud Nos plenipotentiarium Ministrum afferri curavit, Nobis petiit facultatem ut quod super cunctis in Hispaniarum regnis existentibus bonis extraordinarium vectigal usque ad summam septuaginta millionum regalium de vellon nuncupatorum monetæ illarum partium currenti anno vel invitus coactus fuit imponere, quodque in sequentibus annis pro summa quolibet anno præfinienda, iisdem gravibus exigentiis dumtaxat perdurantibus, erit respective impositurus tam super laicorum quam super ecclesiasticis fundis, æqua ratione valeat dividere, ne soli laici plus æquo gravati, non sine ecclesiastici Ordinis offensione videantur.

Quare de Nobis divinitus attributæ potestatis plenitudine, ac ex certa scientia et matura deliberatione nostris, tenore præsentium ex gratia specialissima prædicto Ferdinando Hispaniarum Regi catholico licen

tiam impartimur, ut in divisione extraordinarii vectigalis hoc anno præfiniti in summa septuaginta millionum regalium de vellon nuncupatorum monetæ illarum partium, usque divisionibus de anno in anno successive peragendis huiusce extraordinarii vectigalis pro summis quolibet anno durantibus tantummodo supra expressis opportunè librandi Regii ærarii economicum statum exigentiis respective præfiniendis sicuti quoque in contributionibus territorialibus di paglia, di utensili è di alloggi nuncupandis, ac fundos territoriales et commerciales respicientibus omnia et singula ecclesiastici status sæcularis et regularis quocunque tempore acquisita et possessa, ac specialis etiam et individuæ mentionis digna bona territorialia æqua portione una cum laicorum bonis liberè et licitè valeant comprehendi, salva cæteroquin atque illæsa semper manente immunitate et exemptione omnium decimarum ecclesiasticarum, quas vulgo non secularizatas communiter vocitant, aliorumque jurium di stola, seu di pie de altare nuncupatorum ecclesiasticis quibusvis personis, communitatibus ac locis respectivè pertinentibus, itemque salvis exemptionibus ac privilegiis Clero, tam sæculari quam regulari in contributionibus indirectis rendite provinciali (rentas provinciales) nuncupatis, seu portoria quæ rerum consummationem venditiones ac permutationes tangunt competentibus. Tamen declarantes quod attenta huiusmodi decimarum et jurium ecclesiasticorum opportuniori exemptione, ac præsentis extraordinarii vectigalis exigentia perdurante, in suspenso remaneat obligatio solutionis alterius oneris di rifacione (la refaccion) nuncupati usque ab anno millesimo septingentesimo quinquagesimo septimo in vim apostolicarum litterarum favore personarum ecclesiasticarum impositi.

Decernentes præsentes nostras litteras semper validas...
Non obstantibus quibuscumque constitutionibus...
Volumus autem ut earumdem præsentium trasumptis...
Nulli ergo hominum liceat...

Datum Romæ apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ mill. oct. decimo septimo, 17 Kal. Maii, Pont. nostri anno 18.-F. Cavizzarius.

Las otras tres bulas dadas con objeto análogo en los dias siguientes 16, 17 y 18 de Abril de 1817, eran las siguientes:

Apostolica benignitatis indulgentia, para repartir 30 millones sobre bienes del Clero por seis años.

Facta per Apostolicam Sedem, cediendo á beneficio del Rey y del Estado todas las rentas de los beneficios vacantes.

Attritis miserandum in modum, para aplicar á la extincion de la deuda los productos del Noveno y otras rentas eclesiásticas.

APENDICE NUM. 15.

Bula de Leon XII reprobando la eleccion de dos vicarios capitulares en Málaga: año de 1826.

Relatis Sanctissimo Domino nostro per infrascriptum secretarium Sacræ

Congregationis Concilii litteris Amplitudinis Tuæ una cum responsione capituli catedralis ecclesiæ Malacitanæ circa electionem unius provisoris cum jurisdictione contentiosa et quatuor gubernatorum cum jurisdictione voluntaria per idem capitulum factam in vacatione sedis episcopalis, eadem Sanctitas Sua præsentes ad Amplitudinem Tuam dandas esse mandavit eum in finem ut exploratum necdum tibi sit, sed etiam ab eadem Amplitudine Tua notificetur præfato capitulo quid ea de re senserit ac jusserit eadem Sanctitas Sua. Memoratas itaque electiones contra formam Concilii Tridentini peracias nullas irritasque declaravit. Paterna tamen sollicitudine conscientiarum tranquillitati prospiciens. eadem Sanctitas Sua beneficiorum provisiones à præfato capitulo factas ob perperam sibi jurisdictionem quæ vicario capitulari unicè competit, revalidatis titulis condonatisque fructibus à provisis perceptis, necnon reliquos actus à jurisdictione unius vicarii capitularis dependentes sive cumulativè sive singulariter ab eodem capitulo, à provisore et gubernatoribus exercitus cum omnibus inde secutis ad quoscumque etiam juris effectus in utroque foro suprema sua auctoritate benignè sanavit et consolidavit. Sanavit insuper electionem memorati provisoris, qui solus in posterum tanquam vicarius capitularis jurisdictionem tam contentiosam quam voluntariam exerceat, adhibitis, si ipsi libeat, in consilium memoratis quatuor gubernatoribus, quorum opera utatur in iis tantummodo negotiis quæ ipsis delegare censuerit. In futuris verò vacationibus eadem Sanctitas Sua mandavit et mandat ut unus tantummodo vicarius capitularis cum omnimoda jurisdictione ad forman sacrosancti Concilii Tridentini eligatur, non obstante quacumque etiam immemorabili consuetudine. Hisce Sanctitatis Suæ jussis tibi notificatis, ut ea exsequi possis, Amplitudini Tuæ precamur à Domino. Datum Romæ, etc.

APENDICE NUM. 16.

Alocucion del Papa Gregorio XVI sobre las cosas de España en 1841.

Åfflictas

VENERABILES FRATRES.

fflictas in Hispania Religionis res, et plura contra Ecclesiæ jus Decreta inibi ac gesta lamentati fuimus in Consessu vestro quinque ante annos, Venerabiles Fratres; et nostram illam Orationem publici juris fecimus, ut Matritense Gubernium excitare ad saniora consilia conniteremur; aut certè ut nostræ super iis quæ contigerant Apostolicæ improbationis solemne aliquod documentum extaret. Abstinuimus post id temporis à severioribus aliis publicisque expostulationibus; non quod cessatum in Hispania fuerit ab Ecclesia novis injuriis afficienda, sed videbamus reclamationes Venerabilium Fratrum ejus Regni Antistitum bonum identidem aliqua ex parte habuisse exitum: atque ideo Nos pariter Ecclesiæ causam mitioribus quibusque modis tueri perreximus, ea interim spe sustentati, ut progressu temporis ex longanimitate hac nostra facilior Nobis aperiretur via ad sanandas illic contritiones Israel, Sacrasque res, sin minus in splendorem pristinum, est saltem in satis honestam conditionen restituendas. Sed contra omnino accidit, ac Nobis pollicebamur, Venerabiles Fratres; quum Matritense Gubernium post Provincias, quæ nuper ei non parebant, in suam ditionem receptas, ex pacatiore ipso suarum rerum statu majores sumpsisse animos videatur ad sacra Ecclesiarum Hispaniæ, Sanctæque hujus Sedis jura conculcanda. Eo inter alia spectat, quod Laicis Magistratibus nuper mandatum est, ut caveant ne suo umquam frustrentur effectu Decreta illa, quibus Episcopi inde ab anno 1835, prohibiti fuerant, ne quemquam, nisi raris quibusdam in casibus, ad Sacros Ordines promoverent (1). Item Decretum aliud (2), quo præcedentes Sanctiones de Conobiis Virorum pene universis cum suo patrimonio occupandis, ad ea etiam pertinere declarantur, quæ in memoratis Provinciis modo ad suam dominationem adjectis salva perstiterant. Ac ne ipsis quidem parcitur Sacris Edibus; cum alio Decreto (3) statutum sit, ut sine mora ad hastam vendantur Templa omnia Coenobiis adjuncta; iis tantum exceptis in quibus divina adhuc Officia celebrentur: quæ sane vix in aliquo celebrari possunt, postquam Sacræ ipse Edes, una cum Cœnobiis, tota sua dote spoliatæ sunt. Accessit his Decretum novissime editum (4) de lege proximis Comitiis proponenda, ut Sæcularis item Clerus, qui jamdiu permagna suorum proventuum parte privatus fuerat, ab omni

(1) Decret. 10. Decembris 1840.

(2) 6. et 13. Dicembris 1840. (3) 9. Decembris 1840.

(4) 21. Januarii 1841,

tandem Ecclesiasticorum bonorum possessione dejiciatur, atque una cum Religiosis Viris ad mercenariam veluti conditionem adductus precario vivat stipendio, quod ipsis à Gubernio promittitur.

Ceterum quibus oculis Gubernii Præsides Clerum respiciant apparuit insuper ex Edicto illo (1), quo haud ita pridem in Patriam redire permissi sunt qui civilis belli occasione exulaverant. Scilicet in eo Edícto Ecclesiastici homines universim leguntur excepti. Et tamen explorata res est, multos eorum virtute ac sana doctrina spectatos, ex Hispaniæ finibus per id temporis pulsos fuisse; non quod revera in contentione illa alterius partis causam juvarent, sed quod Ecclesiæ causam contra Gubernii ausus strenuè tuebantur.

Verum, dolentes dicimus, non deest in Hispania parvus quidam Sacerdotum numerus, qui benevolentiam, sibi à Matritensi Gubernio conciliarunt: ii nimirum, qui obliti ordinis officiique sui, conspirare cum illo in oppressionem Ecclesiæ non dubitarunt; quive ad nutum Gubernii ejusdem Dioceses regunt, quarum Episcopi defuncti sunt, aut exulare coacti. Eo in numero fuit Presbyter quidam è Metropolitano Capitulo Hispalensi; qui jamdiu in Malacensem Episcopum à Gubernio nominatus fuerat, atque ad ejus voluntatem in Vicarium Capitularem electus. Is porro ob pravas quasdam doctrinas, quæ ex publicis suis sermonibus scriptisve innotuerant, cùm in gravem venisset suspicionem hæreseos, a Malacensi eodem Capitulo ad Tribunal Hispalensis Archiepiscopi delatus est; et primum quidem, Gubernio ipso ad postulationem ejus Tribunalis annuente, in Urbem Hispalim amandatus. Sed postea cùm Laicos Provinciæ Judices appellasset, tantam non modo ab his, sed a supremis Gubernii Præsidibus iniit gratiam, ut eum a memorato Tribunali Ecclesiastico sub illatæ violentiæ, ac jurisdictionis non competentis obtentu subtraxerint, atque ad Malacensis Ecclesiæ regimen restituerint: ea in Decreto in id facto apposita pene irrisoria clausula, ut præcipuæ de hæresi causæ nihil inde præjudicatum haberetur. Adversus hanc Sacri juris in doctrinali re immanem adeo violationem reclamavit Litteris ad Gubernium missis die 20. mensis Novembris proximi Dilectus Filius Joseph Ramirez de Arellano, Nuntiaturæ Nostræ Hispaniarum in spiritualibus Vicesgerens'; quemadmodum et Litteris aliis datis die 5. et die 17. mensis ejusdem reclamaverat tum ob nonnullos Judices Tribunalis ejusdem Nuntiaturæ seu Rotæ Ecclesiasticæ, quos Laicus Urbis Magistratus a suo gerendo officio suspenderat; tum ob Venerabilem Fratrem Episcopum Cacerensem, et plures Ecclesisticos Viros huc illuc vexatos, pulsos, aut ab officio dejectos, aliis etiam in eorum locum sæcularium Magistratuum violentia suffectis; tum ob novam Matriti Parochiarum circumscriptionem, quam Laica item Potestas usurpare sibi visa fuerat. At verò tantum abfuit, Venerabiles Fratres, ut Gubernium a suscepta Ecclesiastici juris invasione dimoveretur, quin potius iisdem reclamationibus, ac postrema præsertim, quæ de Hispalensis Presbyteri negotio erat, indignatum contra ipsum Nun

(1) 30. Novembris 1840.

« ÖncekiDevam »