Sayfadaki görseller
PDF
ePub

2. Omnes fideliter exsequantur ea omnia et singula quæ in S. Visitatione præparanda, in limitibus Missionum indicandis, in rerum mobilium et immobilium Inventario conficiendo vel à Nobis vel à Sacerdotibus ad id deputatis in ipsa Visitatione disposita fuerint.

3. Districte prohibemus Sacerdotibus et aliis quibuscumque ne quid, propriis etiam impensis, immutent, addant vel detrahant ædificiis et aliis rebus mobilibus et immobilibus ad Ecclesiam et pauperes spectantibus, inconsulto Episcopo.

4. Die 31 Decembris labentis anni 1853, cessat omnino per hanc et alias Diæceses ex decreto Episcoporum die 26 Julii 1853 facto, communicatio facultatum ad triginta dies in Rituali Presbyteris in alienum Districtum transeuntibus concessa.

Synodus Dioecesana Secunda,

HABITA DIE X. MAII, MDCCCLIV.

Humillime offerimus Summo et Omnipotenti Deo in honorem Beatissimæ Mariæ Virginis ejusdem Matris sine labe originali Conceptæ et Sanctorum Patronorum nostrorum Thomæ, Georgii et Augustini decreta in hac Synodo Cleri nostri lata et edita. Dominus noster custodiat gregem suum, nosque et collaboratores nostros dirigat et benedicat, et per Sanguinem Suum Pretiosum nos omnes ad virentia æternæ vitæ pascua deducat.

Decreta.

1. Missionarii frequenter moneant fideles de gravissimis periculis quibus subjacent ipsorum liberi in Scholis acatholicis et mixtis vel sub institutoribus et altricibus acatholicis, et totis viribus curent ut Scholæ pro juventute educanda tam mediæ classis quam pauperioris sub cura et auctoritate Ecclesiastica erigantur vel promoveantur.

2. Presbyteros et fideles hortamur ut in S. Missae Sacrificio et in aliis orationibus, Beatissimæ Virginis potentissimam opem implorent quo tales Scholæ ubique formentur, et quo operarii zelo animarum ferventes, et viri secundum Cor Dei in messem mittantur.

3. Presbyteri sæpe in Concionibus vel in Catechismo exponendo demonstrent quot et qualia mala ex Matrimoniis mixtis proveniant, et quantopere S. Mater Ecclesia cupiat fideles ab iis contrahendis deterrere. Recusent Presbyteri iisdem assistere nisi prius in singulis casibus Episcopus fuerit consultus. (Appendix II.)

4. Confessarii et prædicatores tradant pueris præsertim methodum Orationis Mentalis et usum ejusdem commendent.

5. Edimus atque per totam Dioecesim servandam publicamus legem Concilii Lateranensis et Sacrosanctæ Tridentinæ Synodi, qua præscribuntur proclamationes ter inter Missarum solemnia tribus festivis diebus continuis faciendae antequam Matrimonium contrahatur. Ubi vero Sponsi in diversis Missionibus degunt, proclamationes fieri debent in utraque. (Appendix XXXVI.)

Smodus Dioecesana Tertia,

HABITA DIE IX. MAII, MDCCCLV.

Enixe petimus lumen Spiritus Sancti et vivificam Dei gratiam quibus adjuti nos et collaboratores nostri valeamus ea tenere et custodire quæ pro regimine hujus Diæcesis in Synodo constituta sunt. Dignetur dilectissima Mater Nostra, quæ ab omni labe immunis Deo semper placuit, pro nobis intercedere, et impetrare ut inter omnes floreat virtus fraternæ charitatis, et studium sanctæ æmulationis Ipsius gloriam promovendi et fideles nobis commissos in viam salutis dirigendi.

Decreta

1. Deo Patri misericordiarum, et omnium bonorum largitori gratias humillime agimus quod Ecclesiam consolari dignatus fuerit illa admirabili bonitatis sua dispositione, qua voluit dogmaticam Immaculate Conceptionis Beatissimæ Matris Nostræ definitionem Summo Pontifici Pio IX edendam committere eamque nostris temporibus concedere.

2. Quoties vacare contigerit alumnatus in Seminariis et Scholis, studeant singuli Missionarii juvenes proponere eligendos quos ad statum Ecclesiasticum amplectendum à Domino vocatos judicaverint, servata forma et serie interrogationum in Appendice subjiciendarum. (Appendix III.)

[ocr errors]

3. In singulis Missionibus asservetur liber Missarum, in quo notentur quotannis obligationes perpetuæ et adventitiæ, et singularum Missarum celebratio scripto probetur juxta formam in Appendice indicandam, ne post mortem Missionarii dubitatio de onerum adimplemento oriatur. (Appendix IV.)

4. Provomere debemus cultum et amorem Sanctorum quorum exemplis ad vitam Christi jugiter imitandam provocamur, et proinde libenter concedemus Indultum quo possit celebrari Missa in honorem Sanctorum Patronorum diebus Dominicis proxime ipsorum festum sequentibus, vigore Rescripti Summi Pontificis (Concil. Prov. p. 146). Eritque nobis pergratum si sacerdotes in quolibet Decanatu comprehensi voluerint Missa solemni Sanctum sub cujus invocatione Decanatus constitutus existit, honorare, ejusque cultum commendare.

5. In hac dioecesi ex licentia S. Sedis fieri potest Communio Paschalis à feria IV Cinerum usque ad Dominicam in Albis inclusive.

Synodus Dioecesana Quarta,

,

HABITA DIE XVI. APRILIS MDCCCLVI.

Cum fideles Nobis concrediti exemplo nostro et collaboratorum nostorum non minus quam verbis apostolicis instrui et erudiri debeant, studeamus ea adimplere et retinere quæ in fratrum ædificationem per hæc Synodalia decreta firmata sunt. Immaculata Mater Nostræ Dicceseos Patrona, Sanctique Martyres Georgius et Thomas orationibus suis nos adjuvent quo Christo Domino semper placere, atque Apostolorum et Sanctorum Ipsius vestigiis inhærere possimus.

Decreta.

1. Novam Ritualis editionem, primi Concilii Westmonasteriensis jussu, et S. Sedis permissu factam, in omnibus nostræ diæceseos Ecclesiis et Sacellis in posterum adhibendam esse declaramus.

2. Singularum Missionum limites nunc designamus, servato tamen jure Episcopi eosdem, etiam extra Synodum, vel ampliandi vel coarctandi. Zelus animarum ducat presbyteros ad infirmorum periclitantium salutem, etiam extra hos limites procurandam, eosque jugiter excitet ad pulcherrima prædecessorum exempla sectanda, qui in locis sibi vicinis novas missiones erigere et promovere satagebant. Facultates Sacerdotibus concessas ad totam diæcesim extensas esse volumus, nisi aliter in folio concessionis, vel ab Episcopo provisum fuerit.

Decet tamen, ut hæ facultates, præter casum necessitatis, ab uno Sacerdote intra limites Missionis alterius Sacerdotis, non exerceantur, eo penitus inconsulto. Licet fideles possint præcepto audiendi Missam, vel sacramenta percipiendi, in aliis Ecclesiis satisfacere, Ecclesiam tamen Missionis, intra cujus limites degunt, præcipue sustentare et juvare debent. (Append. VI. and XLIII.)

3. Dolemus miserandam juventutis sortem quæ hisce temporibus tam raro accedit ad Sacramenta sumenda, et ad Sacrificium Missæ, in quo opus nostræ Redemptionis exercetur, et fructus Passionis Dominicæ animabus nostris applicatur,

« ÖncekiDevam »