Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cumque lex Domini immaculata convertat animas, et vivificet atque conservet fidem, puritatem et charitatem, ingentem meritorum cumulum apud Pastorum Principem sibi percipient ii Sacerdotes, qui adolescentes etiam post primam Sanctæ Eucharistiæ sumptionem, ad uberiorem excipiendam Catechismi expositionem, v.g. per methodum in Galliis vigentem quæ Catechismi perseverantiæ appellatur, attrahant. In nonnullis diœcesibus, prout in hac nostra, maxime utilis esse dignoscitur institutio Confraternitatis Sanctæ Familiæ. Experientia Sacerdotum, et attenta consideratio adjunctorum singularum Missionum, favente Divinæ Gratiæ lumine, alia quoque media dirigendi per vias rectas adolescentium pedes invenient et suggerent.

4. In memoriam omnium revocamus, obligationem vacandi Exercitiis Spiritualibus semel saltem in biennio singulis Ecclesiasticis, per legem Synodi Provincialis impositam.

5. Hortamur dilectos cooperatores nostros, ut frequenter populo tradant et sedulo explicent salutarem de Indulgentiis Ecclesiæ doctrinam, per quam Fideles disponantur ad eas lucrandas sibi, applicandasve in suffragium animarum in Purgatorio detentarum, compensando, eo modo, aliqua ex parte extinctionem legatorum piorum Catholicis temporibus relictorum in levamen Fidelium in somno pacis dormientium.

6. Cum nullum charitatis officium magis Deo Patri Misericordiarum, gratum sit, vel proximis nostris magis proficuum, quam illud quod declaravit Christus Dominus, iis verbis, Infirmus eram et visitastis me, rogamus Presbyteros, ut sæpe legant instructiones Ritualis quibus ad hoc officium rite explendum informentur; et vel maxime commendamus eos qui proprii incommodi immemores, sedulo

et iteratis vicibus, infirmos et præsertim morti proximos invisunt eosque contra inimici animarum tentamina roborare curant, beneficium S. Absolutionis sæpe impertiendo. Doceant Fideles quomodo possint et ipsi, absente Sacerdote, morientes juvare, suggerendo nempe breves actus fidei, spei, charitatis, contritionis, et resignationis; porrigendo osculandam Domini Salvatoris Crucem, aliasque devotas Imagines, excitando piam cogitationem et memoriam Passionis Dominicæ et Dolorum Beatæ Mariæ Virginis, devotionem erga Ejusdem Dei Genitricis Immaculate Sponsum S. Joseph, et S. Angelum Custodem. Explicetur fidelibus concessio sequens Indulgentiæ Plenariæ in locis Missionum fidelibus morientibus facta per decretum Clementis PP. XIV sub die 5 Aprilis, 1772. "SSmus peramanter concedit facultatem impertiendi Benedictionem cum Indulgentia Plenaria fidelibus prædictis (in locis Missionum) ad extremum agonem redactis......Quoniam autem facile continget, ut aliqui ex prædictis Christifidelibus ex hac vita decedant, quin Ecclesiæ Sacramentis fuerint muniti, et absque Sacerdotis cujuslibet assistentia; ideo Sanctitas Sua, ex ubere Apostolicæ benignitatis fonte, etiam illis Plenariam Indulgentiam elargitur, si contriti nomen Jesu, corde saltem invocaverint, et mortem de manu Domini, ea qua decet Christiana animi demissione, et spiritus humilitate susceperint, animamque in manus Creatoris sui commendaverint. Quæ postrema Decreti pars, ut Christifidelibus omnibus innotescat, eam in suis Diœcesibus ac Missionibus Antistites et Superiores memorati identidem et præsertim sanctæ visitationis tempore publicare curent et satagant."

Synodus Dioecesana Quinta,

HABITA DIE VI., MAII, MDCCCLVII.

Edentes acta et decreta Secundi Concilii Provinciæ Westmonasteriensis, auctoritate Apostolica probata, eorumdem decretorum observantiam sedulo commendamus et injungimus Clero et gregi nostro, humillimeque precamur Dilectissimam Matrem Nostram Mariam sine labe originali Conceptam, Dioceseos hujus Patronam, ut velit benigne impetrare gratiam Sancti Spiritus qua possimus Nos, atque universus Clerus Sanctorum Protectorum Georgii, Thomæ et Augustini vestigiis fideliter inhærere atque ad vitam æternam feliciter pervenire.

Synodus Dioecesana Serta,

HABITA DIE V. MAII, MDCCCLVIII.

Edentes decreta Synodi Diocesanæ, et lætantes præsentia dilectorum utriusque Cleri Sacerdotum, humillime precamur animarum nostrarum Pastorem atque Episcopum Christum Dominum ut singulis benigne impertiatur spiritum pietatis et amoris erga Ipsius Cor Sacratissimum una cum candore atque innocentia Purissimi Cordis Mariæ Matris Immaculatæ, quibus virtutibus ornati, et Patronos nostros S. Georgium Martyrem,

S. Augustinum Anglorum Apostolum et S. Thomam Cantuariensem sedulo imitantes digni efficiamur ministerio nobis ex alto commisso, et fideles gregis ad easdem virtutes acquirendas provocemus.

Becreta.

1. Quum omnia media quæ ad animarum salutem promovendam conferunt, adhibenda sint, et quum luctuosa ostendat experientia maxime periclitari fidem liberorum sub cura tutorum acatholicorum relictorum, tradimus Instructionem à jurisperitis exaratam ex qua Sacerdotes possint desumere regulas quæ pro tutoribus Catholicis constituendis utiles esse dignoscunter. Memores rationis quam reddituri sunt pastores de ovibus singulis sibi traditis, studeant has regulas parentibus Catholicis sæpissime exponere, ipsisque in mentem revocare obligationem his aliisque mediis efficacissimis in bonum liberorum utendi. Opportunum erit tutorum nomina in Libro Status Animarum qui in singulis missionibus tenendus præscribitur, (Synod. Prov. I c. xxv. 2.) adnotare. (Appendix VII.)

2. Dum vero hæc media quæ humana indicat prudentia, non debeant omitti, altiora quæ ex Divinæ Gratiæ potentissima ope fluunt, summa cum fiducia prosequamur. Nostris verbis eruditi parentes principia Catholicæ Fidei in animos liberorum infigant, ad tenerrimam devotionem erga Christum Crucifixum atque Immaculatam Virginem Mariam eorum corda informent, Sacramentorum frequentiam per exemplum suum insinuent, Sponsoribusque pietate et zelo insignibus liberos in Sacramentis Baptismatis et Confirmationis suscipiendos tradant.

3. Dignatus est Misericors Dominus postremis hisce temporibus excitare in regnis præsertim Catholicis Europæ fidelium charitatem qui per largas eleemosynas missiones in aliis regionibus conservare et propagare conati sunt. Grato animo recolentes subsidia nostris missionibus abundanter collata, rogamus Sacerdotes ipsosque vehementer hortamur ut foveant, vel, si nondum existat, instituant piam Societatem de Propagatione Fidei nuncupatam, atque ut velint Indulgentias amplissimas à Summis Pontificibus huic Societati concessas populo frequenter annuntiare. (Appendix VIII.)

Synodus Dioecesana Septima,

HABITA DIE VIII. JUNII, MDCCCLIX.

Edentes decreta Synodi Diocesanae atque laudantes zelum in ea præsentium utriusque Cleri Sacerdotum, enixè precamur Principem Pastorum Christum Dominum ut singulis honorantibus innocentiam Purissimi Cordis Ipsius Matris Mariæ sine labe originali Conceptæ, et justitiam Sancti Josephi imitantibus, dignetur concedere amorem ardentissimum erga Sacrosanctum Missæ Sacrificium, Divinumque S. Eucharistiæ Sacramentum, quo muniti, et Patronos dilectos S. Georgium Martyrem, S. Augustinum Monachum Anglorum Apostolum et Gloriosum Martyrem S. Thomam Cantuariensem sectantes, fideles ad postulandum eumdem amorem excitare valeamus.

« ÖncekiDevam »