Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quos pro voluntaria ordinatione sua statuerit in regnum, in perpetuum.

Licet ex iniuncto nobis a Deo Apostolatus officio universos Christi fideles paternae charitatis brachiis debeamus amplecti atque ad pacem eos et concordiam invitare, reges tamen et sublimiores quasque personas tanto amplius diligere et honorare debemus atque de bono pacis eos tanto studiosius commonere, quanto ecclesiae Dei et fidelibus christianis maior inde fructus spiritualiter ac temporaliter dignoscitur provenire. Constat, charissime in Christo fili Willelme, gloriose Siciliae rex, te inter reges et celsiores personas saeculi eximiis operibus, potentia opibusque clarere, ita ut ex vigore iustitiae, quam in terra sub tua ditione constituta conservas, ex securitate pacis, qua omnes per eandem constituti laetantur, et ex terrore, quem inimicis Christiani nominis per opera magnifica incussisti, usque ad extremos angulos fama tui nominis et gloria protendatur. Quod siquidem nos, dilectissime in Christo fili Willelme eximie, diligentius attendentes, et inspicientes pariter, quantae utilitates Romanae ecclesiae valeant provenire, si celsitudo tua per firmam pacem ei et concordiam coniungatur, dum in civitate Beneventana securi et liberi cum fratribus nostris essemus, ad pacem tecum habendam diligenti studio decrevimus intendere. Misimus ergo ad excellentiam tuam quosdam fratrum nostrorum, scilicet, ut supra (Hubaldum tituli s. Praxedis et Julium tituli s. Marcelli presbyteros cardinales et cum eis Rolandium tituli s. Marci presbyterum cardinalem et cancellarium nostrum) et proposuimus per eos nostrum de bono pacis et concordiae desiderium et invitavimus attentius et monuimus excellentiam tuam ad pacem. Et illius inspirante virtute, qui ad coelum iturus discipulis suis ait: „Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis", talem animum tuum invenimus, qualem filii pacis et catholici principis decuit inveniri. Et mediantibus praefatis filiis nostris (ut supra) in hanc formam pacis libera et spontanea voluntate nostra devenimus, ut videlicet de capitulis illis, de quibus inter nos et excellentiam tuam controversia est, per omnia (ut supra in proxime scripta regis est conclusione). Ut autem quae supra diximus, tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam obtineant firmitatem et nec tuis nec tuorum heredum temporibus alicuius valeant praesumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate Apostolica confirmamus, et valitura in perpetuum praesentis scripti pagina communimus, et tam a nobis quam a nostris successoribus perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo omnino liceat hanc paginam

sonam idoneam et illud inter se secretum habebunt, donec personam illam excellentiae nostrae pronuntient, et postquam persona celsitudini nostrae fuerit designata, si persona illa de proditoribus aut inimicis nostris vel heredum nostrorum non fuerit aut magnificentiae nostrae non extiterit odiosa vel alia in ea causa non fuerit, pro qua non debeamus assentire, assensum praestabimus.

Profecto vos nobis et Rogerio duci filio nostro et heredibus nostris, qui in regnum pro voluntaria ordinatione nostra successerint, concedetis regnum Siciliae, ducatum Apuliae et principatum Capuae cum omnibus pertinentiis suis, Neapolim, Salernum et Amalfiam cum pertinentiis suis, Marsiam et alia quae ultra Marsiam debemus habere et reliqua tenimenta, quae tenemus, a praedecessoribus nostris, hominibus sacrosanctae Romanae ecclesiae, iure detenta, et contra omnes homines adiuvabitis honorifice manutenere.

Pro quibus omnibus vobis vestrisque successoribus et S. R. E. fidelitatem iuravimus et vobis ligium homagium fecimus, sicut continetur in duobus similibus capitularibus, quorum alterum penes vestram maiestatem sigillo nostro aureo, alterum vero sigillo vestro signatum penes nos habetur. Et censum sexcentorum schifatorum de Apulia et Calabria, quingentorum vero de Marsia, vel aequivalens in auro vel argento nos ac nostros heredes Romanae ecclesiae statuimus annis singulis soluturos, nisi forte impedimentum aliquod intercesserit, quo cessante census ex integro persolvetur. Omnia vero praedicta, quae nobis concessistis, sicut nobis, ita etiam et heredibus nostris concedetis, quos pro voluntaria ordinatione nostra statuerimus, qui, sicut nos, vobis vestrisque successoribus et ecclesiae Romanae fidelitatem facere et quae praescripta sunt voluerint observare.

Ut autem quae supra dicta sunt tam vestro quam vestrorum successorum tempore obtineant perpetuam firmitatem, et ne nostris aut nostrorum heredum temporibus alicuius valeant praesumptione turbari, praesens scriptum per manum Matthaei notarii nostri scribi ac bulla aurea nostro typario impresso insigniri ac nostro signaculo decorari iussimus.

Datum ante Beneventum per manus Maionis magni amirati amiratorum, anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo sexto, mense iunii, quartae indictionis, anno vero regni domini Willelmi Dei gratia magnifici et gloriosissimi regis Siciliae, ducatus Apuliae et principatus Capuae sexto foeliciter Amen. †

Hadrianus episcopus servus servorum Dei charissimo in Christo filio Willelmo illustri et glorioso Siciliae regi, eiusque heredibus,

quos pro voluntaria ordinatione sua statuerit in regnum, in perpetuum.

ad

Licet ex iniuncto nobis a Deo Apostolatus officio universos Christi fideles paternae charitatis brachiis debeamus amplecti atque ad pacem eos et concordiam invitare, reges tamen et sublimiores quasque personas tanto amplius diligere et honorare debemus atque de bono pacis eos tanto studiosius commonere, quanto ecclesiae Dei et fidelibus christianis maior inde fructus spiritualiter ac temporaliter dignoscitur provenire. Constat, charissime in Christo fili Willelme, gloriose Siciliae rex, te inter reges et celsiores personas saeculi eximiis operibus, potentia opibusque clarere, ita ut ex vigore iustitiae, quam in terra sub tua ditione constituta conservas, ex securitate pacis, qua omnes per eandem constituti laetantur, et ex terrore, quem inimicis Christiani nominis per opera magnifica incussisti, usque ad extremos angulos fama tui nominis et gloria protendatur. Quod siquidem nos, dilectissime in Christo fili Willelme eximie, diligentius attendentes, et inspicientes pariter, quantae utilitates Romanae ecclesiae valeant provenire, si celsitudo tua per firmam pacem ei et concordiam coniungatur, dum in civitate Beneventana securi et liberi cum fratribus nostris essemus, pacem tecum habendam diligenti studio decrevimus intendere. Misimus ergo ad excellentiam tuam quosdam fratrum nostrorum, scilicet, ut supra (Hubaldum tituli s. Praxedis et Julium tituli s. Marcelli presbyteros cardinales et cum eis Rolandium tituli s. Marci presbyterum cardinalem et cancellarium nostrum) et proposuimus per eos nostrum de bono pacis et concordiae desiderium et invitavimus attentius et monuimus excellentiam tuam ad pacem. Et illius inspirante virtute, qui ad coelum iturus discipulis suis ait: „Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis", talem animum tuum invenimus, qualem filii pacis et catholici principis. decuit inveniri. Et mediantibus praefatis filiis nostris (ut supra) in hanc formam pacis libera et spontanea voluntate nostra devenimus, ut videlicet de capitulis illis, de quibus inter nos et excellentiam tuam controversia est, per omnia (ut supra in proxime scripta regis est conclusione). Ut autem quae supra diximus, tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam obtineant firmitatem et nec tuis nec tuorum heredum temporibus alicuius valeant praesumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate Apostolica confirmamus, et valitura in perpetuum praesentis scripti pagina communimus, et tam a nobis quam a nostris successoribus perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo omnino liceat hanc paginam

nostrae concessionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare voluerit, omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius indignationem incurrat. Amen, Amen, Amen. Datum ante Beneventum anno dominicae incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo sexto, mense iunii, IV. indictionis.

IV.

Auszug aus dem vom Papste Cölestin III. mit dem Könige Tancred abgeschlossenen Concordate.

(Watterich, Pontificum Rom. vitae, II, 722; Excerpta Ottoboniana n. 12.)

Littera Tancredi regis Siciliae domino Coelestino Papae directa continens pacta et conventiones, concordata inter regem ipsum et ecclesiam Romanam, mediantibus cardinalibus missis ad regem et certis aliis tractatoribus deputatis per regem, super appellationibus libere faciendis in toto regno ad ecclesiam Romanam, de legationibus libere habendis in Apulia et Calabria et terris affinibus illis dicti regni, de legatis mittendis in Siciliam de quinquennio in quinquennium, si velit dominus Papa, de electionibus in toto regno libere faciendis, ita quod facta electio praesentetur regi, cui rex praestabit assensum, nisi electus esset de proditoribus vel notis inimicis, et tales dictus Papa ad regis instantiam reprobabit. Celebrationes etiam conciliorum fient in quacunque civitate Apuliae et Calabriae et aliarum terrarum affinium. De translationibus etiam et de consecrationibus ac visitationibus libere faciendis; et de multis aliis capitulis ibidem contentis. Et etiam de concessione regni Siciliae, ducatus Apuliae et principatus Capuae et Marsiae cum pluribus locis aliis nominatis, quae praedecessores dicti regis, homines ecclesiae Romanae jure tenuerunt; et de juramento fidelitatis praestito et hominio ligio facto Romanae ecclesiae per regem praedictum et de censu annuo sexcentorum schifatorum pro Apulia et Capua et quadringentorum pro Marsia, per regem et heredes suos solvendo. (Incipit sic: In nomine Dei aeterni.)

V.

Vorstellung der sicilischen Prälaten an den Gesandten des Königs von Spanien auf dem Concil von Trient.

(Caruso, discorso etc. p. 253 sqq. Der Text ist sehr schlecht.)

Ill. Domine

Cum saepissime tum publice tum privatim nos omnes totius regni Siciliae praesules in Concilio Tridentino existentes, et unumquemque nostrum nomine regis Catholici D. N. admonueris, ut in unum quae certissime conveniremus 1, et quae muneri nostro obeundo impedimento essent pro ea quae nobis, ut decet spirituales et Ecclesiasticos pastores, incumbit animarum cura ac sollicitudo in unum colligeremus, licet nunquam in animum veniret de huiusmodi re alibi quam apud praefatum regem D. N. verba habere[mus], ad quem pro muneris sui dignitate, pro sublevando conscientiae onere et pro regnorum perpetua quiete haec spectare videntur: tamen ut regi nostro per te qua decet observantia pareamus, haec pauca quam brevissime ut potuimus perstrinximus.

In regno Siciliae ab immemorabili tempore reges sortiti sunt ex privilegio, ut fertur, Apostolico nomen Monarchae, ut tanquam legati nati causarum spiritualium cognitionem complecterentur, idque antiquitus ita fiebat, ut in prima instantia causae ecclesiasticae extra regnum nequaquam avocarentur; in primis namque coram episcopo dabatur cognitio, a quo ad metropolitanum, et demum ab eo ad Monarcham appellabatur, cuius loco substituebatur a rege seu prorege iudex ecclesiasticus, cuius partes sunt, ut una cum consilio Sp. M. R. C. (ut appellant) judicum, aut alterius cuiusvis loco assessoris, de ipsa appellatione cognoscat et sententiam ferat, et lata ab eo sententia dicetur supp. impositam esse manum; idem ius in causis quae criminis sunt adversus ecclesiasticas personas observabant. Sed paucis ab hinc annis, nulla habita ratione eorum quae recensuimus, eo deventum est ut supra instantia causae tum civiles tum criminales ab episcopo ad Monarcham cum processu et causae translatione maximis eidem episcopo inhibitionibus constitutis avocentur.

Accedit praeterea ut episcopo omisso medio, quod est metropolitanus, contra ius commune et illius regni antiquam consuetu

1 Wahrscheinlich ist zu lesen: ut quam citissime.

« ÖncekiDevam »