Sayfadaki görseller
PDF
ePub

gradu tertio et quarto proximiores gradus attingente, hactenus et superiori quocumque tempore concessas, necnon matrimonia earumdem dispensationum vi quandocumque contracta aut etiam contrahenda confirmamus, approbamus et rata habemus, atque ad omnes juris effectus in utroque foro pro ratis et validis habenda decernimus.

Insuper ad futurum tempus quod attinet, statuimus atque decernimus, ut idem iudex ecclesiasticus, prout ipsi iam Nostro nomine significandum curavimus, facultate in praedictis praedecessoris nostri Benedicti XIII. apostolicis litteris sibi concessa licite ac libere uti valeat pro eodem tertio et quarto gradu, etiam secundum gradum tantum attingente.

Haec ita constituimus et decernimus, non obstantibus iis omnibus, quae idem praedecessor Noster in supradictis suis litteris non obstare declaravit, necnon constitutione Benedicti XIV felicis item recordationis praedecessoris Nostri super divisione materiarum, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die III Martii MDCCCXLVI.

Pontificatus Nostri Anno Decimosexto.

XII.

A. Card. Lambruschini.

Iudici delegato diversae facultates conceduntur, et modus procedendi in causis matrimonialibus et nullitatis professionis religiosae praescribitur.

Pius PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Peculiaribus adductus rationibus fel. mem. Benedictus XIII. praedecessor Noster id consilii cepit, ut pro regno Siciliae ultra Pharum constitutionem, quae incipit Fideli, ederet quoad iudicem, uti vocant, Monarchiae eiusque tribunal. Ad universalis Ecclesiae regimen Nos pariter, Deo sic disponente, vocati, pro pastorali, qua urgemur, solicitudine haud praetermisimus ad illam quoque catholici gregis partem mentis aciem animique curas intendere, ut si quid animarum salus exquireret, illud paternae providentiae studio decerneremus. Quapropter rebus omnibus matura deliberatione perpensis, nedum omnes et singulas canonicas facultates, intra illos tantum limites, qui in memorata constitutione Benedicti XIII. praedecessoris Nostri praefiniti sunt, conservare intendimus, sed vero etiam spirituali fidelium

bono, quod potissimum propositum Nobis est, consulere volentes, nec non carissimo in Christo filio Nostro Ferdinando utriusque Siciliae regi illustri paternae Nostrae benevolentiae testimonium exhibere eiusque desideriis obsecundare cupientes, novas favore Siciliae concessiones tribuendas censemus, tum quod spectat ad dispensationes matrimoniales pro personis vera egestate laborantibus, tum quod pertinet ad causas super nullitate religiosae professionis. Quas quidem concessiones ita tribuendas arbitramur, ut regulam simul tradamus aperteque declaremus omnino tenendam in causis, quae suscipiantur de invaliditate seu matrimonii, seu professionis in religioso aliquo ordine emissae, et modum pariter indicemus plane servandum ab iis, qui post suspensiones per ordinarios ex informata conscientia prolatas reclamare velint. Quapropter auctoritate Nostra apostolica statuimus ac decernimus quae sequuntur. Quamquam in dispensationibus matrimonialibus super impedimentis tertii et quarti gradus pro personis vere pauperibus a fel. rec. Gregorio XVI. praedecessore Nostro per litteras in forma brevis incipientis Jamdiu dispensandi facultas extensa sit iudici Monarchiae etiam in casibus, in quibus impedimentum tertii et quarti gradus secundum attingat, attamen in bonum animarum regulam decernere volentes in casibus, in quibus de impedimento agatur tertii et quarti gradus primum attingente, facultatem dicto iudici facimus, ut in singulis huiusmodi casibus supplex ad S. Sedem confugiat, docendo tum de vera oratorum paupertate, tum de causis canonicis pro facultate assequenda dispensationem in proposito casu concedendi; ac memoratus iudex in rescripto dispensationis mentionem facere expresse debebit facultatis ab Apostolica Sede obtentae, indicato etiam die, quo huiusmodi facultas sibi concessa sit; si secus fecerit, dispensationem super impedimento matrimonii nullius roboris planeque irritam declaramus. Porro id omnino intellectum volumus, dispensationes huiusmodi nonnisi personis vere pauperibus esse largiendas, nullumque a regali gubernio interponendum esse impedimentum, quominus fideles, si hoc voluerint, directe ad S. Sedem supplices confugiant pro huiusmodi dispensationibus assequendis, ac quominus illae, si concessae sint, executioni mandentur; quas quidem gratuito volumus impertiri. Jamvero ad causas quod attinet super nullitate religiosae professionis, non obstante constitutione Benedicti XIV. praedecessoris Nostri, quae incipit Si datam, haec quae sequuntur in causis huius generis observari mandamus. Si quis ultra quinquennium ad tramites Concilii Tridentini computandum causam instituere velit de restitutione in integrum, supplicare de hac re debebit Apostolicae

Sedi. Si vero ex informationibus, quas super re sumendas putabit Summus Pontifex, preces exhibitas iustis inniti argumentis deprehenderit, in singulis casibus in Sicilia unum vel plures eiusdem insulae episcopos designabit, cui vel quibus preces remittat, ut de huiusmodi causa ad iuris tramites disceptent ac decisionem edant, decisionemque ab iis latam nulli plane obnoxiam volumus appellationi apud quodcumque tribunal. Si definitum fuerit, locum esse restitutioni in integrum, vel si quis infra quinquennii spatium causam intendere velit super nullitate religiosae professionis, causa erit instituenda coram ordinario loci ac superiore regulari, qui ordinario ipsi uti iudex assidebit. Fas erit ordinario, causam huiusmodi deferre tribunali suo definiendam; quod quidem constabit ex vicario generali et ex personis ecclesiasticis, inter quas iudex assideat superior regularis, ita tamen ut iudicum numerus dispar sit; et omnibus iisdem competat votum decisivum. Decisio hac ratione per ordinarium edita, seu validam seu nullam declaraverit regularem professionem, novae revisioni erit subiicienda, ut inde duae decisiones conformes existant. Quamobrem ordinarius ipse decisionem suam Apostolicae Sedi communicabit, ut Summus Pontifex unum vel plures episcopos, ut supra, designet ad causae revisionem instituendam, adiecta etiam, si opportunum illi videatur, ad iudicandum regulari persona. Nova haec revisio sive ab uno sive a pluribus episcopis iuridice erit instituenda. Si secunda decisio a prima discrepet, locum esse volumus tertiae revisioni, ac proinde ab episcopo, ac si plures fuerint, a digniori inter eos secunda decisio communicanda erit Sanctae Sedi, ut Romanus Pontifex alium vel alios episcopos, veluti supra statutum est, designet pro instituenda tertia revisione; ac tertia item decisio Sedi Apostolicae, quemadmodum superius fuit indicatum, erit communicanda. Posteaquam duae decisiones prolatae sint pro nullitate regularis professionis, religiosa persona tamquam nullo obstricta voto egredi ab ordine poterit; quod si post unicam decisionem pro nullitate latam, vel adhuc pendente aut omissa revisione e claustris exire et religiosum ordinem deserere vestemque ordini suo propriam exuere sit ausus, in poenas omnes ac censuras incurret, quas sacri canones et apostolicae constitutiones contra apostatas comminantur, atque adhuc religiosis votis obstricta censebitur. Iamvero tum in causis restitutionis in integrum, tum in aliis super nullitate regularis professionis, successivisque revisionibus ac singulis illarum partibus observari omnino volumus ac mandamus memoratam constitutionem Benedicti XIV., quae incipit Si datam, in iis tamen articulis seu partibus, quae supradictis nostris concessionibus minime adversen

tur; quapropter, qui erunt observandi articuli, eos summatim indicandos censemus. 1o. Concilii Tridentini decretum sess. XXV de Regular. cap. 19. etiam moniales comprehendit. 2o. Praescriptae formae observandae etiam erunt, quoties religiosus ordo de nullitate professionis ab alumno aliquo emissae conqueratur. 3°. Quinquennii spatium, intra quod expostulationi locus esse potest, computandum erit a die professionis quolibet in casu, quamvis timor per integrum quinquennii intervallum atque etiam ultra perduraverit. 4o. Superior regularis, qui cum ordinario de causa iudicabit, erit moderator seu superior actu existens religiosae domus seu coenobii, in quo expostulans religiosa vota professus fuerit; pro monialibus vero, quae regularibus subiiciantur, erit superior regularis, cui regimen monasterii commissum fuerit. Huiusmodi vero superiores regulares suum in locum sufficere poterunt ecclesiasticam aliam personam ex clero sive regulari sive saeculari, quae tamen iuris canonici perita sit. 5o. Nulli religiosae personae intendere causam fas erit super votorum nullitate, nisi antea constet, illam intra claustra degere ac religiosas iterum induisse vestes, si forte easdem exuerit; ac durante iudicii cursu subdita manebit praepositis regularibus sui ordinis. 6o. Probationes extraiudiciales numquam admittentur; sed vero in forma iuridica erunt acta conficienda, in quibus articuli exhibeantur a persona, quae contra professionis validitatem agit; quaesita autem sive interrogationes proponantur a persona, quae tuetur professionis validitatem. Super exhibitis articulis testes examinandi erunt, nec non super propositis interrogationibus. Acta, quae huiusmodi forma careant, in iisque innixa decisio nullitatis vitio laborabunt, haud exclusis vitiis aliis, propter quae ad formam iuris irrita esse queant. 7°. Sub eadem poena nullitatis ad quaestionem vocandi erunt atque audiendi patroni seu defensores religiosae dómus seu coenobii seu monasterii, in quo expostulans vota professus sit, itemque expostulantis propinqui, ac quaelibet alia persona, cui ipse ante professionem bona cesserit vel donaverit, nec non personae, quae tamquam incussi timoris vel auctores vel complices habeantur, si ob metum praesumatur invalida votorum professio; denique omnes erunt in causam vocandi, quibus interesse queat votorum seu professionis validitas. Porro tum in prima quaestione seu causa, tum in sequentibus revisionibus, ab ordinario, ad quem decisio pertinet, vel ab episcopo sive episcopis, cui vel quibus revisio commissa est, inter personas probitate, fide ac iuris canonici scientia praestantes patronus seu defensor religiosae professionis eligetur, prout in causis matrimonialibus, qui praestito iuramento de officio suo recte ac

fideliter administrando, tum in adeundo atque assumendo eodem officio, tum in singulis quaestionibus seu causis, ad quas debeat accedere, vocandus atque audiendus erit in omnibus ac singulis actis tum voce tum scripto; itemque sub poena nullitatis citandus erit ad omnes quaestiones seu causas et illarum revisiones, quemadmodum praescriptum est in causis de matrimonio. Quod vero spectat ad huiusmodi defensoris emolumenta, iisdem consuletur ad formam memoratae constitutionis praedecessoris Nostri Benedicti XIV. 8o. In iudicio restitutionis in integrum episcopus vel episcopi a S. Sede designandi deputabunt patronum seu defensorem religiosae professionis, ac praeterea in conficiendis actis, eorumque forma in citandis partibus, quae adesse debeant, illa omnia servabunt, quae superius constituta sunt in causis intra quinquennium instituendis. Jamvero salva competentia tribunalium ecclesiasticorum in Sicilia ad tramites memoratae constitutionis Benedicti XIII., in causis de nullitate matrimonii observari mandamus constitutionem Benedicti XIV. pariter praedecessoris Nostri Dei miseratione; idcirco, quae servanda sunt, sequentibus articulis summatim comprehenduntur. 1o. Qualibet in dioecesi respectivus ordinarius in patronum, seu defensorem matrimonii personam eliget probatae fidei, canonici iuris peritam, ac, si fieri queat, ex coetu ecclesiastico. Fas erit ordinario, iustis de causis illam removere ab officio eique alteram sufficere, quae designatis dotibus instructa sit; idque ordinario item licebit, quoties electa ad defensoris munus persona aliquo legitimo impedimento prohibeatur quominus commissi muneris partes expleat. 2o. Is porro defensor seu patronus omnibus adesse causis debebit, quae de matrimonii nullitate seu validitate instituantur, atque adeo ad omnia et singula acta citandus erit, nec non adesse testium examini, ac tam voce quam scripto matrimonii validitatem tueri debebit, omniaque adferre argumenta, quae ad ejus valorem probandum necessaria atque idonea dignoscat. 3o. Ut institutum iudicium de matrimonii validitate integrum sit nec vitio laboret nullitatis, necessarium erit, ut matrimonii defensor iudicio intersit, sive unus tantum ex coniugibus agat pro invaliditate matrimonii, sive ambo coniuges stent in iudicio, quorum alter matrimonii valorem oppugnet, alter vero tueatur. Idem matrimonii defensor munus adsumens iuramentum praestare debebit de ipso munere recte ac fideliter gerendo, idemque iuramentum renovabit in causis singulis. Quivis actus iudicialis fiat, quin matrimonii defensor legitime citetur vel intimetur, plane irritus erit. 4o. Si sententia edita matrimonium admittat, ac nulla ex partibus appellationem interponat, matrimonii defensor ab appellando se

« ÖncekiDevam »