Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die decima secunda maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXV.

LITTERAE APOSTOLICAE

Manduriensem vicar. apost. in Indiis Orient. Soc. Iesu committit, adiectis conditionibus et praevia limitum definitione 1.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Ex pastoralis officii debito ad meliorem complurium Indiarum Orientalium missionum circumspectionem et administrationem curas Nostras convertentes, Manduriensis quoque missionis res ad examen revocavimus et illius regimini satius prospiciendum existimavimus.

Itaque audito dilecto filio praeposito generali Societatis Iesu, cui memorata missio iampridem commendata fuit, adhibitaque matura deliberatione, utrum ac quomodo expediret eidem missioni praeficere presbyterum dictae societatis, cum titulo ac facultatibus vicarii apostolici, et cum charactere episcopali titulo ecclesiae in partibus infidelium; Nos de consilio venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum, praevia definitione limitum ipsius missionis, illius regimen, adiectis tamen certis quibusdam conditionibus, presbytero Societatis Iesu committendo censuimus. Itaque certa scientia, MotuProprio ac matura deliberatione Nostra, deque apostolicae auctoritatis plenitudine, Manduriensis missionis regimen presbytero Societatis Iesu committi volumus ac mandamus, hisce expressis conditionibus:

1. Ut electio eiusdem vicarii apostolici fieri debeat a congregatione venerabiliuin fratrum Nostrorum S. R. E. cardinalium Propagandae Fidei praepositorum, inter tres patres Societatis eiusdem, a praeposito generali designandos.

2. Ut vicarius apostolicus regularis etiam ac primarius sit in missione superior presbyterorum suae societatis, atque adeo iuxta instituti regulas in iis, quae ad disciplinam regularem pertinent, missionarios moderetur ac regat.

3. Ut idem vicarius apostolicus in gubernio missionis, nec non in administratione fundorum et pecuniarum quocumque titulo illi obvenientium, omnia ex sententia dictae congregationis cardinalium Propagandae Fidei praepositorum peragere debeat, cum qua directe et immediate

[merged small][ocr errors]

communicet, ad eamque singulis trienniis de vero statu missionis referre teneatur tum circa spirituales, tum circa temporales res ipsam respicientes, onerata super his omnibus ipsius conscientia.

Iam vero, quod pertinet ad limites missionis seu vicariatus Manduriensis, habita missionum finitimarum et eorum quae hac de re antea statuta sunt, ratione, eumdem vicariatum pro nunc, ac donec fortasse eum in plures dividere temporum adiuncta non requirant, ita definitum volumus ac mandamus, ut scilicet, sicut ad Orientem ac Meridiem a mari circumscribitur, et ad Occidentem a Montibus Gates, ita ad Septentrionem fines eius constituant meridionalis linea provinciae seu missionis Coimbatorensis, flumen Cavery, eiusque ramus Vettar usque ad mare.

Haec volumus, non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die decima nona maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXVI.

INDULTUM

Quo fit concessio indumentorum insignium favore mansionariorum ecclesiae Salernitanae 2.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Sacrorum indumentorum insignia ecclesiasticis viris libenter deferimus, ut exterioribus ornamentis admoveantur interiora virtutum sibi ornamenta parare, quo digne possint versari in sacrorum ministerio ac christianae plebi bonorum operum exemplo, tanquam lucernam super candelabrum positam, enitere.

Itaque quum dilecti filii mansionarii metropolitani templi Salernitani a Nobis humiliter petierint, ut ad maius in sacris ritibus celebrandis decus conciliandum, ex apostolica Nostra venia cappam magnam laneam violaceam coopertam ex pelle cinerei coloris induere possint haud gravate inducimur, ut eorum precibus obsecundamus.

Nos igitur omnes et singulos, quibus hae literae favent, peculiari beneficentia prosequi vo

2 Ex Archivio Secretariae Brevium,

lentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, mansionariis metropolitani templi Salernitani tam praesentibus quam futuris, auctoritate Nostra apostolica, hisce literis, facultatem concedimus, ut in sacris ritibus peragendis cappam magnam laneam violaceam, cui assuta sit pellis cinerei coloris, quaeque caudam habeat breviorem ea quam canonici gestant, libere ac licite induere possint et valeant, eosque sic decoratos a nullo unquam quavis auctoritate et quovis titulo hac super re perturbari posse decernimus.

Non obstantibus, fel. rec. Benedicti XIV praedecessoris Nostri super divisione materiarum, aliisque apostolicis atque in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis etiam iuramento atque confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die decima nona maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXVII.

LITTERAE APOSTOLICAE

Presbyterum S. I. praeficiendum novo vicariatui Manduriensi, dispensat a voto et obligatione electioni contrariis 1.

GREGORIUS PP. XVI.

ad futuram rei memoriam.

Pro apostolici Nostri muneris officio Mandurien. missionis regimini prospicientes, aliquem ex presbyteris Societatis Iesu, cui memorata missio iamdudum commendata est, ad munus vicarii apostolici cum charactere episcopali titulo ecclesiae in partibus infidelium in memorata missione, prout a Nobis circumscripta est, obeundum deputandum censuimus, iuxta tamen certas conditiones hac super re a Nobis praescriptas: quapropter, ut eligendus vicarius apostolicus a dictarum conditionum ac decretorum observantia nulla plane ratione detineri possit, Nos eumdem ab omni obligatione per professionem suscepta solvendum censuimus, quae nimirum supradictis conditionibus contraire atque obstare videatur. Idcirco de consilio venn. fratrum Nostrorum S. R. E. cardinalium nego

[merged small][ocr errors]

ciis Propagandae Fidei praepositorum, MotuProprio, certa scientia ac de apostolicae potestatis plenitudine, Societatis Iesu presbyterum in vicarium apostolicum Manduriensis missionis eligendum dispensamus, ac solvimus ab ea constitutionum societatis regula seu obligatione de non admittenda excipiendaque ulla extra societatem praelatione seu dignitate, itemque a voto quod a sacerdotibus professis emittitur, de non recusando scilicet consilio praepositi generalis societatis ipsius, vel eius delegati in commissi sibi muneris exercitio, si quando fieret, ut ad alicuius ecclesiae regimen eligantur, atque insuper a quavis alia omnino obligatione per professionem regularum suscepta, quae forte supra relatis conditionibus decretisque contrarium praeferat; firma tamen remanente obligatione, ut episcopus vicarius apostolicus, antequam muneri suo det operam, iusiurandum praestet iuxta formulam a fel. rec. Benedicto XIV praedecessore Nostro pro episcopis traditam in constitutione quae incipit Omnium sollicitudinem, data pridie idus septembris anni millesimi septingentesimi quadragesimi quarti de ritibus, caeremoniis in regno Manduriensi.

Ita statuimus, volumus ac mandamus, non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non supradictae Societatis Iesu regulis ac statutis, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel alia quavis firmitate roboratis, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die decima nona maii millesimo octingentesimo quadragesimo sextò, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXVIII.

LITTERAE APOSTOLICAE

Iulio Alexio Soc. Iesu presbytero, novo vicariatui Manduriensi praeficiendo, titulum ep. eccl. Tamassen. in insula Cypri confert 2.

Dilecto filio

Alexio Canoz

presbytero Societatis Iesu

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolatus officium, meritis licet imparibus, Nobis ex alto commissum, quo ecclesiarum omnium regimini divina dispositione praeside

2 Ex eodem Iure.

mus, utiliter exequi, adiuvante Domino, cupientes, solliciti corde reddimur et solertes, ut, cum de ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur committendis, tales eis in pastores praeficere studeamus, qui populum suae curae creditum sciant non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis informare, commissasque sibi ecclesias in ståtu pacifico et tranquillo velint et valeant, auctore Domino, salubriter regere et feliciter gubernare. Dudum siquidem provisionem ecclesiarum omnium nunc vacantium, quaeque in posterum vacaturae, ordinationi ac provisioni Nostrae reservavimus, decernentes ex tunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Postmodum vero, episcopali ecclesia Tamassen. in insula Cypri in partibus infidelium, pastoris solatio destituta, Nos ad eiusdem ecclesiae, de cuius vacatione relatus fide digni fecerunt Nos certiores, provisionem celerem et felicem, in qua nullus praeter Nos se potuit seu potest intromittere, reservatione ac decreto obsistentibus supradictis, ne illa longae vacationis exponatur incommodis, paterno ac sollicito studio intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo ei lem ecclesiae personam utilem ac fructuosam cum venn. fratribus Nostris S. R. E. cardinalibus negociis Propagandae Fidei praepositis habuimus diligentem, demum ad te, qui ex legitimo matrimonio procreatus et in aetate legitima constitutus existis, de cuius morum integritate, doctrina ac prudentia et christianae religionis ac catholicae fidei zelo fide digna accepimus testimonia, oculos mentis Nostrae direximus.

Quibus omnibus mature perpensis, te, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, eamdem ecclesiam episcopalem Tamassen. de persona tua Nobis et memoratis cardinalibus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de eorumdem fratrum consilio, auctoritate apostolica, tenore praesentium, providemus, teque illi in episcopum praeficimus et pastorem, curam, regimen et administrationem. ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo qui dat gratiam et largitur dona confisi, quod, dirigente Domino actus tuos, praedicta ecclesia Tamassen. per tuae circumspectionis in lustriam et studium utiliter ac prospere dirigatur ac in spiritualibus ac temporalibus orthodoxa religio incrementa suscipiat. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione complectens, curam et administrationem praefatas ita studeas fide

1 Ex Iure Pontificio de P. F.

liter prudenterque exercere, ut ecclesia praefata gaudeat se provido gubernatori et fructuoso administratori esse commissam, ac tu, praeter aeternae retributionis praemium, Nostram quoque et Sedis Apostolicae uberius exinde consequi merearis benedictionem et gratiam.

Praeterea tibi, ut ad ecclesiam praefatam, quamdiu ab infidelibus detinebitur, accedere et apud eam personaliter residere minime tenearis, dicta auctoritate concedimus atque indulgemus. Tibi insuper, ut a quocumque malueris catholico antistite Sanctae Nostrae Sedis gratiam et communionem habente, adcitis et in hoc illi adsistentibus duobus aliis episcopis, vel, quatenus hi commode reperiri nequeant, duobus eorum loco presbyteris saecularibus vel cuiuscumque ordinis, congregationis et instituti regularibus similem praefatae huius Sanctae Sedis gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis recipere libere et licite possis et valeas, atque eidem antistiti, ut, receptis a te prius catholicae fidei professione iuxta articulos pridem a S. Se le propositos ac Nostro et Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae iuramento, praefatum munus tibi, auctoritate Nostra, impendere licite valeat, plenam harum literarum serie tribuimus facultatem.

Volumus tamen, eadem auctoritate praecipimus, ut, nisi receptis a te per dictum antistitem iuramento et professione fidei huiusmodi, ipse antistes consecrationis munus tibi impendere tuque illud recipere praesumpseritis, idem antistes a pontificalis officii exercitio, ac tam ipse quam tu a regimine et administratione ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso.

Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die vigesima secunda maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXIX.

LITTERAE APOSTOLICAE

Alexium Canoz presbyt. Soc. Iesu, novo Manduriensi vic. ap. in Indiis Orientalibus praeficit.

Dilecto filio

Alexio Canoz

presbytero Soc. Iesu

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quum Manduriensis missionis, ut in praesens circumscribitur, regimen quibusdam sub conditionibus presbytero Soc. Iesu cum charactere episcopali et cum apostolici vicarii titulo ac facultatibus committendum censuerimus, addita etiam solutione ac dispensatione a quovis vinculo, suspensione aut voto per professionem regularem suscepto aut emisso, quod memoratis conditionibus decretisque quovis modo adsciscere posset: Nos, mature omnibus perpensis, de consilio venn. fratrum Nostrorum S. R. E. cardinalium Propagandae Fidei praepositorum, inter tres presbyteros a dilecto filio praeposito generali eiusdem Societatis, ad id muneris Nobis commendatos, te ad huiusmodi vicarii apostolici officium deputandum censuimus, quippe de tua pietate, doctrina, prudentia ac fidei catholicae promovendae studio praeclare accepta sunt testimonia, in huiusmodi vicarium eligere statuimus.

Te igitur, quem episcopum ecclesiae Tamassen. in partibus infidelium per similes Nostras apostolicas literas hoc ipso die datas renuntiavimus, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, hisce literis, auctoritate Nostra apostolica, vicarium apostolicum Manduriensis missionis cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis tenore praesentium eligimus, constituimus ac renuntiamus. Mandamus praeterea omnibus et singulis ad quos spectat, ut te in vicarium apostolicum huiusmodi recipiant et admittant, tibique faveant, pareant ac praesto sint, tuaque mandata efficaciter adimpleant, secus sententiam seu poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus, ac faciemus, auctorante Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die vigesima secunda maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

CCCLXX. INDULTUM

Ecclesiae collegiatae Triorae, dioecesis Ventimiliae, datur facultas gestandi in perpetuum cappam et rocchetum in functionibus 1.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam. Exponendum Nobis curavere dilecti filii canonici insignis collegialis ecclesiae Triorae, in ista dioecesi Ventiniiliensi, se variis abhinc annis, cappae formam, qua antiquitus utebantur, immutasse, quippe illam rotundam effecerunt cum caputio, et ex anteriori parte clausam globulis, vulgo bottoni, nec non rocchetum etiam induisse absque tamen apostolica venia; quapropter supplices a Nobis petunt, ut quidquid hac super re illegitime gestum est, auctoritate Nostra apostolica remittamus, eisque in perpetuum concedamus, ut memorata cappa et roccheto uti possint et valeant.

Nos igitur omnes et singulos, quibus hae literae favent, peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, gravi tuo, ven. frater, accepto testimonio, ex quo Nobis innotuit, dictam collegiatam antiquiorem esse in ista dioecesi, et eiusdem canonicos bonorum operum et sacerdotalis vitae exemplo populo praelucere, tibi per praesentes eas partes committimus, ut auctoritate Nostra apostolica, quidquid ab eiusdem collegiatae ecclesiae canonicis in induendis memoratis insignibus absque venia apostolica minus legitime gestum est, sanes ac remittas, ac facultatem facias, ut memoratae collegialis ecclesiae canonici, tam praesentes quam futuri, cappa et roccheto, quibus in praesens utuntur, perpetuis futuris temporibus in sacris ritibus celebrandis libere ac licite uti possint et valeant.

Hoc concedimus atque indulgemus, non obstantibus fel. rec. Bened. XIV praedecessoris Nostri super divisione materiarum, aliisque constitutionibus et sanctionibus apostolicis, necnon legis fundationis memoratae collegiatae ecclesiae etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die vigesima secunda maii millesimo octingentesimo quadragesimo sexto, pontificatus Nostri anno decimo sexto.

1 Ex Archivio Collegialis Ecclesiae Triorae, dioecesis Ventimiliae.

CCCLXXI.

EPISTOLA

Dolet de matrimoniis mixtis ab Ecclesia vetitis, in Friburgensi dioecesi invectis, ac laudat episcopum doctrinam Ecclesiae in ea re promoventem et abusus tollere conantem; pluribus confirmat, et ubique valere asserit, benedictionem in iisdem matrimoniis impertiri non posse, quae contrahantur sine dispensatione et cautionibus, etsi alicubi ob invectam consuetudinem toleretur ut iis benedicatur, si dispensatio et cautiones praecesserint.

Venerabili fratri episcopo Friburgensi

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater,
salutem et apostolicam benedictionem.

Non sine gravi animi Nostri moerore iam noscebamus, ven. frater, quae tuis literis. die quarta proximi mensis martii ad Nos datis dolenter significas, de deploranda in istis regionibus catholicos inter et acatholicos matrimoniorum frequentia, deque civilis potestatis in eiusmodi nuptiis agendi ratione. Compertum enim exploratumque est, catholicos, seu viros seu mulieres, qui mixtis nuptiis temere contrahen lis, se ac prolem inde suscipiendam in perversionis periculum iniiciunt, contra naturalem divinamque legem peccare. Quam sane legem sartam tectamque tueri contendit Ecclesia et haec Apostolica Sedes, seu in generali ipsarum nuptiarum prohibitione, seu in cautionibus, quas iure suo exigit, cum ob graves aliquas causas ea coniugia aegre admodum sinit, ut scilicet non solum catholicus coniux ab acatholico perverti non possit, quin potius ille teneri se sciat ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, verum etiam ut proles utriusque sexus ex hisce matrimoniis procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educari debeat. Quamobrem, ven. fr., meritis te in Domino laudibus summopere prosequimur, quod, pro episcopalis tui ministerii officio, in tanti momenti rem curas cogitationesque merito con- verteris, Ecclesiae de mixtis matrimoniis doctrinam, ius libertatemque tueri, vindicare studueris, ac pastorali robore et constantia exortos abusus de medio tollere, tuisque praesertim parochis saepius praecipere, mandare non destiteris, ut in huiusmodi nuptiis Ecclesiae regulas a Nobis et praedecessoribus Nostris tanto studio inculcatas, religiosissime servent.

Et quidem, quod ad benedictionem attinet, eam, veluti optime noscis, haec Apostolica

1 Ex Iure Pontificio de P. F.

ACTA GREGORII XVI. Vol. III.

Sedes prohibere consuevit in illis quoque matrimoniis, quae inter catholicos et acatholicos ineuntur, impetrata eiusdem Sedis venia atque adhibitis cautionibus ab illa praescriptis. Atque etsi deinde tolerari potuerit, ut mos in nonnullis regionibus inductus servaretur, benedicendi matrimoniis mixtis initis cum Ecclesiae venia et praedictis cautionibus, nunquam tamen toleranda est eadem benedictio in iis casibus, in quibus, nulla accedente Ecclesiae venia, nec praeviis necessariis cautionibus, manifestum idemque gravissimum admittitur crimen in ipso matrimonii foedere ineundo. Nunquam enim tolerari debet, ut sacrilegis hisce contractibus sacri ritus admisceantur, et sacerdotes Dei videantur suo facto probare, quod ore illicitum esse edocent et praedicant. Atque id probe sentiunt adversarii nostri, qui certe in huiusmodi nuptiis de catholici sacerdotis benedictione minime. laborarent, nisi intelligerent illam conducere ad extenuandam, atque adeo ad obliterandam sensim in catholici populi animis memoriam canonum, qui haec detestantur connubia, et constantissimi studii, quo sancta mater Ecclesia filios suos avertere consuevit ab iisdem coniugiis in eorum futuraeque prolis perniciem contrahendis. Nostri scilicet contradictores cognoscunt, si res ex eorum votis succederet, facile inde futurum, ut catholicae potissimum foeminae aut licita aut non tam graviter illicita existimarent ea coniugia, quae sacris Ecclesiae ritibus et sacerdotali benedictione honestari vi

Atque haec consona sunt praeceptionibus et monitis, quae sive in Nostris, sive in decessoris Nostri Pii VIII ad diversos archiepiscopos et episcopos literis sive instructionibus, aut eius aut Nostro iussu editis, consignata fuisse cognoscis, ven. frater. Nec vero refert, si ad nonnullos tantum antistites, qui hanc Apostolicam Sedem consuluerant, illae instructiones datae sunt, quasi aliis liberum sit, illarum non sequi sententiam. Enimvero non agitur hic de aliqua nova lege a Nostro praedecessore aut a Nobis inducta, quum uterque. Nostrum eo potius spectaverit, ut, pro locorum adiunctis, emolliremus, quoad fieri potest, disciplinae severitatem, et ea simul inculcaremus, quae pravis usibus tollendis, sanae doctrinae deposito custodiendo, ac matrimonii sanctitati, catholicae religionis incolumitati et animarum saluti tuendae necessaria iudicavimus. Itaque, etiamsi literae et instructiones illae, in qua parte aliquid novi indulgent vel tolerant, ad ea tantum referuntur loca, pro quibus datae sunt, nullis tamen limitibus illarum circumscribitur ratio, quatenus incommutabilem annunciant Ecclesiae doctrinam, canonumque inculcant sententiam, et pravos, qui alicubi invalescebant, usus proscribunt.

68

« ÖncekiDevam »