Sayfadaki görseller
PDF
ePub

studium vitæ interioris potius monachis, a sæculi tumultu separatis, quam clericis convenire; quodsi enim doctor gentium ab omnibus fidelibus studium collectionis animi exigat, quanto majore jure id exigere poterit a clericis? ,,Hujus rei gratia, flecto genua mea, scribit ad Ephesios, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det nobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per spiritum ejus in interiorem hominem". Dein quod tot alii, iique curis et negotiis et pluribus et gravioribus, quam tu, occupati, potuerunt, hoc ne tibi impossibile dixeris. Refert S. Gregorius Nazianzenus, Athanasium, Archiepiscopum Alexandrinum ita externa negotia cum animi solitudine composuisse, ut in summis negotiis otiosus, et in ipso otio summe occupatus videri posset. Sanctum quoque Bernardum legimus, utut externis gravissimisque negotiis vacantem ita Deo affixum fuisse, ac si nihil, quod ageret, haberet. Interiori quadam, prout in ipsius vita legimus, solitudine fruebatur, quam ubique ipse sibi circumferebat, totus quodammodo exterius laborabat, et totus interius Deo vacabat.,,Mentiuntur proin, scribit Seneca, qui sibi obstare ad studia liberalia, ad adquirendam sapientiam, turbam negotiorum videri volunt". ,,Vaco, mi Lucili, vaco (idem gentilis alibi scribit) et ubicumque sum, meus sum; rebus enim non me trado, sed commodo; quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto, et aliquid in animo salutare verso".

Subsidia ad obtinendam collectionem animi necessaria sunt multiplicia et efficacia. Primum subsidium est solitudo et custodia cubiculi, quantum vocatio nostra permittit. Qui intendit ad interiora et spiritualia pervenire (monet Thom. Kemp.) oportet eum cum Jesu a turba declinare. Et cœlestis sponsus per Oseam diserte enuntiat, dilectam animam non alibi, quam in hoc deserto scientiam Sanctorum a se edo

[ocr errors]

cendam esse;,,Ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor ejus". Hinc maximi Sanctorum humana consortia, ubi poterant, vitabant, et Deo in secreto vivere eligebant. Ipse David factus est sicut nycticorax in domicilio, sicut passer solitarius in tecto, et similis pelticano, ne nempe in externa effusus aresceret sicut foenum. Ipse Christus suos discipulos ab hominum frequentia abstractos in desertum locum abduxit, ut eos taciturnum mentis eremum amare doceret. Quin Deus ipse servo suo Moysi nonnisi silenti et a populi societate disjuncto, nonnisi in caligine nubis, aut in tabernaculo fœderis sua sensa communicavit. Itaque recedite, recedite, hortatur Propheta ad fugiendum commercium mundi, et corruptionem, quæ in illo regnat,,,exite inde; pollutum nolite tangere; exite de medio ejus, mundamini, qui fertis vasa Domini".

Secundum medium est fuga rumorum et confabulationum; clericus enim per plateas, per domos frequenter circumcursans, et garrula loquacitate ubivis colloquia miscens, similis est mirothecæ, operculo carenti, balneo identidem recluso, et fornaci semper apertæ, unde inclusus omnis spiritus atque calor facto impetu diffugiunt. In tali homine nullus conscientiæ nitor, fervor nullus, nulla quies aut attentio ad præsentiam Dei vigere potest; cum nugæ continuæ phantasiam, cogitationum turbo intellectum, appetituum tumultus voluntatem, glacialis tepor animam pleno jure occupent, distrahant, vexent, et plurima labe inficiant. Quin vagus ejusmodi et loquax clericus a lapsu in graviora haud procul abest. Nam, ut ait Albertus Magnus, ubi non est taciturnitas, ibi homo de facili ab adversario superatur. Rationem assignat S. Gregorius, dicens:,,incipies quidem a bonis verbis, sed ab his pervenies ad otiosa, ab otiosis ad jocosa; inde gradum facies ad mendacia, rixosa, perniciosa. Verbo: inci

pies a parvis, et desines in magnis". Quis credat cum his defectuum monstris ætheream hanc, de qua agimus, progeniem, seu collectionem animi subsistere posse? Ipsa Sulamitis, quamdiu dilectum per vias et plateas quæsivit, eundem minime invenit. Nec prius suavi ejus alloquio recreata est, quam postquam se recepit in domum matris suæ, et in cubiculum genitricis suæ. Itaque subtrahe te a superfluis locutionibus, et otiosis circuitionibus, necnon a novitatibus et rumoribus audiendis, ama latere intra conclave tuum, et exclude tumultum mundi.

Tertium medium est frequens exercitium præsentiæ Dei; nam animi collectio nihil aliud est quam continuata et affectu plena attentio ad existentem in nobis immensam Dei majestatem; evidente proin conclusione deducitur, perennem fidem et amorem præsentis Dei, in quo consistit exercitium præsentiæ Dei, efficacissimum illius assequendæ adjumentum esse.,,Itaque quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper". In quæ verba S. Augustinus, facies Dei, ait, est præsentia Dei, ejusque faciem quærere, erit in ejus præsentia converso in ipsum corde semper incedere. Et S. Bonaventura affirmat, in præsentia Dei ad modum explicatum semper stare, esse in hac vita beatitudinem inchoare, quæ in visionè et amore posita est. Dici non satis potest, quantopere viri quique sanctissimi et novæ et antiquæ legis hoc exercitium cordi habuerint, omnes enim cum Davide usurpare possunt illud:,,providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Nec difficile in se hoc exercitium est, sed omnibus negotiis nostris, operibus et occupationibus, sine ullo eorum dispendio, commode intermisceri potest, quia nonnisi breves et parvæ quædam diversiones sunt, ut loquitur S. Franciscus Salesius, a quibus ea, quæ

[ocr errors]

agimus, nullo modo impediuntur, quin imo etiam mirifice promoventur. Viator pauxillum vini ad cor suum recreandum et os refocillandum sumens, tametsi paululum subsistat, viam suam tamen propterea non interrumpit, imo vero novas ad celerius et facilius eandem perficiendam, vires colligit, non aliter subsistens, quam ut expeditius ambulet.

11. De necessitate ducis spiritualis et de modo cum ipso agendi.

Omnes perfectionis studiosos, præcipue vero incipientes indigere in via vitæ spiritualis duce, constans est sanctorum Patrum doctrina, cui pariter suffragantur omnes vitæ asceticæ magistri; hanc viam, teste S. Vincentio Ferrerio, tenuerunt omnes Sancti. Absit igitur a nobis, ut cogitemus, hoc esse hujus sæculi commentum, a quibusdam personis æquo magis zelosis excogitatum, priscis sæculis et sanctis Patribus incognitum; enimvero nihil eo a veritatis tramite magis alienum esse, hinc luculenter patet, quod semper omnes religiosi ordines tyrones suos, quantumvis scientiis theologicis et philosophicis probe imbutos, ad vota nuncupanda non admittunt, nisi diu multumque probatos in scientia Sanctorum et exercitio virtutum vocationi suæ congruentium sub institutione viri selecti, quem vocant patrem spiritualem, vel præfectum rerum spiritualium. Jam S. Basilius,,si mundo, inquit, renuntiare, et Deo fideliter servire statueris, operam dato, ut aliquem tibi virum invenias, quem in omnibus deinceps delectæ tibi vitæ studiis certissimum ducem sequaris, ejusmodique, qui rectum iter ad Deum volentibus pergere, sciat commonstrare; quod si talem quempiam nactus fueris, voluntatem tuam omnino exue ac foras projice; atque hoc ubi feceris, dede te illi, ut sincerissimum veluti vas quoddam existas, qui, quæ in te infundentur virtutes,

ad laudem Dei gloriamque ab omni vitio castas conserves. Si igitur Dei munere talem quempiam inveneris . . ... magistrum bonorum operum, hoc apud te constanter tene, ut nihil omnino præter ipsius sententiam facias." Eamdem prorsus doctrinam tradit S. Hieronymus scribens ad Rusticum his verbis:,,nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris viam, qua numquam ingressus es, statimque in partem alteram declinandum est. Præpositum timeas ut Dominum, diligas ut parentem; credas tibi salutare, quidquid ille præceperit, nec de majorum sententia judices, cujus officium est obedire et implere quæ jussa sunt." Similiter loquuntur sancti Augustinus, Bernardus, Bonaventura, Laurentius Justinianus, innumerique alii, qui omnes, sine ambage et clarissimis verbis, stabiliunt veritatem, quam hac instructione inculcare desidero.

Verum enimvero sola ratio naturalis dilucide et ad oculum demonstrat, nos omnes in via salutis et perfectionis indigere fideli animarum directore.,,Cum omnes artes et disciplinæ humano ingenio repertæ, licet manu palpari queant et oculis pervideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeunt comprehendi, quam ineptum est, credere hanc solam (sc. scientiam Sanctorum) non egere doctore, quæ et invisibilis et occulta est, et quæ nonnisi corde purissimo pervidetur, cujus error non temporale damnum, nec quod facile reparetur, sed animæ perditionem parit, mortemque perpetuam." (Cassianus Collat. 24. c. 16.) ,,Certe ridiculum plane est, inquit S. Isidorus, cum ut vilium et mechanicarum artium magistros nanciscamur huc illucque oberremus, divinam tamen philosophiam tanquam vile aliquid ac despiciendum nobis ipsis committamus." Si attenta mentis ruminatione considerare velimus, quanta sit animæ nostræ spiritualis necessitas et infirmitas, quam prona sit ad omne

« ÖncekiDevam »