Sayfadaki görseller
PDF
ePub

arctiori vitæ addicti; regularitatem, Pharisæorum instar, omni ornatu et candore exteriori profitentur; eximiæ pietatis speciem habent, ejus autem veritatem abnegant; sunt falsi et fallentes Sancti, sunt sepulchra dealbata, intus autem mortuorum ossibus plena.

Et vero, quot sunt, qui, dum in Seminario versantur, Confessioni quidem, Communioni aliisque piis exercitiis vacant, tempore autem feriarum hæc omnia fastidiunt et negligunt? Et nihilominus postmodum testimonia de regulari vita fraudulenter extorta, ad Superiorem scripto deferunt, ut illis sibique imponant. Ecce tibi formosos et conformes nimis histrionum imitatores! Hac tamen fucata humilitate, simulata pietate, fallaci adulatione, studiosiori obsequio, exiguæ et inanis scientiæ ostentatione inflati ac freti, a cœlesti autem alieni, Superiorum favorem captant, viam sibi ad ordines et ad beneficia parant; hos enim, utpote cupidos, elatos libertatis et sui amatores, adurit ordinationum cupiditas, earumdem secundum canones dilatio cruciat, et ad desperationem adigit.

Suntne hi omnes pretiosa Seminarii ornamenta? Minime! ejus sunt potius simulacra, idola, scandala et opprobria, ex his sodalitiis potius expellenda, quam ad ordines, ad beneficia, et præsertim ad animarum curam assumenda et exaltanda. Tali pœna mulctari præcipit Concilium Trid. hos dyscolos et incorrigibiles malorum morum seminatores, et Conc. Prov. Coloniense (anno 1860 celebratum),,,nemo porro, inquit, inter Seminarii alumnos est alendus, qui sine spe solidi in pietate fundamenti hinc videatur discessurus, ne forte pravi unius alumni vita ea destruat, quæ multorum in religione et pietate profectus ædificaverit; neque enim quibus severitate pœnarum opus est coercendis, digni sunt hujus vitæ instituto". Nam tales scientiæ et pietatis simulatores, quoquo modo ordi

nibus initiati, lætantur in exitu de Seminario quasi in exitu de Ægypto et de populo barbaro; et quoniam fucata et violenta virtus non durat, jam excusso regularis observantiæ jugo, quod ægre portabant, vanitatem aliaque vitia, quæ non ruperant, sed solum interruperant, ut recte loquitur S. Augustinus, præ se ferunt, ad graviora etiam ruunt; jam hæc sepulchra, tandem reserata, fœtidum coram Deo, Angelis et hominibus, odorem exhalant et spargunt.

[ocr errors]

Tu vero, frater carissime! Seminarium lætus ingredere tanquam locum gratiæ et benedictionis; ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere, ut Dominus ponat super te spiritum suum, ut te sanctifices, ut eruditione ac virtute ad sacrum ministerium digne te præpares. Quem finem ut assequaris, hæc sequere monita et consilia ex S. Caroli Borromæi,,Instit. Semin." (Act. eccl. Mediolan. part. II. pag. 964 edit. Bergom.) et aliis probatis auctoribus desumpta.

1) Ingressus recogita in amaritudine animæ tuæ delicta juventutis tuæ, conscientiamque tuam generali Confessione (si prudens confessarius id tibi expedire judicaverit) emunda.

2) Sæculi insanias, amicorum et veterum sociorum illecebras parvi pendens frequenter et coram Deo dicito tibi cum S. Bernardo: N. ad quid venisti? Haud dubie venisti, aut saltem venire debuisti, ut animam tuam sanctifices, eamque eruditione et pietate ad sacrum Ecclesiæ ministerium præpares. Si hæc fuerit mens tua, quam maxime contende vitam, ut clericum decet, toto Seminarii tempore instituere. Quapropter memineris istius sententiæ S. Bernardi : ,,non locus homines, sed homines locum sanctificant."

3) Præpositis tuis et moderatoribus prompto et hilari animo in omnibus obedire, eisque te tanquam Deo subiacere in deliciis habeas; obedientia enim

est, tuta ad gratias particulares et ad salutem æternam via; at contra, omnem ordinem sine obedientia perturbari necesse est.

4) Erga eosdem Rectores et Superiores ea sis animi affectione, qua filii erga parentes; ab, iis, si quid præter voluntatem imponitur aut negatur, id existima ad utilitatem tuam referri; pro certo habens, Superiores ad id multis duci causis, quæ adolescentes plerumque lateant. Eorum monita libenter accipe, imo et illorum increpationes æquo animo tolera quam bonum tibi erit, si identidem humilient te! Justus est accusator sui; noli ergo excusare excusa tiones in peccatis. Præsertim, si quid ab iis petieris, repulsamque tuleris, cave, ne de eorum agendi ratione queraris, licet personarum acceptionem tibi videantur facere; sed potius tacitus et libens acquiesce.;ét in te reversus, humilia te, ac ordinibus propter peccata tua te indignum existima; exspectans placide exspecta, et interim cor tuum accuratius proba et præpara; humilis sis corde, et invenies requiem animæ tuæ.ob zubia eivas up ar

[ocr errors]

5) Eisdem Rectoribus et Superioribus præsertim vero patri spirituali sensus tuos libere expone,et illos, prout opus fuerit, consulas, cum nihil sit difficilius adolescenti, quam immoderatis animi affectionibus per se moderari,,en-orbitte dig vegheangar 16 -0

6) Statuta Seminarii fideliter observa, eaque singulis mensibus lege; hæc enim sunt vitæ tuæ regula, et qui regulæ vivit, Deo vivit. 795 sitegias £J****

7) Mores triviales et loquendi rusticitatem sedulo devita; modestiam in omnibus et ubique serva. Quapropter cave, ne oculos huc illuc circumferas; ne altius loquaris, nec strepitum excites, pnec nimis festi nanter incedas; sed potius nihil vel in minimis corporis motibus nisi grave et religione plenum præ te feras;,,nam, [verba sunt Conc. Trident. (Sess. 22. de

reform.p. 1.)],,,sic decet omnino clericos in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone aliisqne omnibus rebus nihil nisi grave, moderatum ac religione plenum præ se ferant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem".

1

[ocr errors]

8) Cum silentiam permultum ad pacis pietatisque conservationem, ad studia, ad evitandas multas perturbationes conferat, numquam colloquaris, nisi de rebus necessariis præterquam relaxationis tempore, quo de rebus utilibus sermonem habere, sine tumultu tamen, licebit. Præsertim inania et faceta colloquia, verba minus honesta et detractoria pro viribus evita.

[ocr errors]

9) In omnibus actionibus, motu corporis et verbis elationem et superbiam fuge, cum ea homines Deo inimicos et ceteris odiosos reddat; et quoniam scientia inflat et excæcat, noli in collationibus contendere verbis præ tumore et nimio æstu, nec altum sapere, nec præ scientia et præsumptione inter sodales tuos dominari; et multo minus eos, quamvis minus doctos, contemnere aut confundere; id enim intolerabilem superbiam redolet; da ergo operam, ut flagans caritas et humilis modestia decertationes tuas ædificent; æmulare charismata meliora. Quapropter humilitatis et mansuetudinis studiosus, omnes Jesu Christo et tibi lucrifacere incumbe. Si parvulus in medio eorum fias ut infans, Deus tibi utpote humili dabit gratiam, et secreta cœlestia revelabit, quæ abscondit prudentibus et sapientibus inani scientia tumidis.

10) In omnibus fuge singularitatis notam. Cave ergo, ne ipso relaxationis tempore ambules separatim ab aliis, nec unquam nisi cum tribus saltem aut quatuor recreationem institue.

་ ་་་་་་。

11) Mutuam caritatem, concordiam ac benevolentiam amplectere. Omnes sodales honoré præve

nias; erga omnes semper urbanum et affabilem te exhibeas, eorum indoli te accommodes, in omnibus, quæ honesta et licita sunt, iis placere studeas; sis cum illis cor unum et anima una, sine acceptione personarum; nescit enim nostra religio personas accipere. Omnium existimationem et amorem tibi conciliare stude; si enim scias sic illorum animos tibi devincire, magnam affers spem, fore, ut deinceps tibi devincias animos eorum, quibuscum vivendum et agendum tibi erit.

12) Neminem irrideas, nec verbis offendas; factionem et insusurrationem, utpote discordiarum fomitem, a tuo corde et ore longe repelle. Susurronem ne adeas, nec discordiam seminantibus aurem præbeas.

13) A privatis amicitiis nimiaque familiaritate abstineas; sunt enim inimicissimæ amicitiæ. Attamen omnium sodalium infirmitatibus scias compati et condolere, ut caritatem Christi jam adimplere incipias.

14) Nullius cubiculum intres absque Superioris aut Præfecti facultate.

15) Quas in aliis virtutes respexeris, eas in te ipso exprimere contende; vitia vero, si quæ forte in aliis videris, quasi pestem fuge; fratrem delinquentem in spiritu lenitatis instrue; amica autem monitione nihil proficiente Superiori delictum defer; ne sis adeo impius, ut dæmonis officio fungens, alios pie aliquid agentes vituperare audeas, eosque ab operibus virtutum abducere coneris.

16) Si crimen tuum aliquod deferri contingat, auctorem non quæras, resciens autem, nullam male erga illum affecti animi significationem des; conare potius melior inposterum fieri, neque ea admittere, propter quæ merito accusari possis.

17) Sobrius esto; quapropter ne comedas extra Seminarium, nisi apud tuos parentes vel propinquos, idque raro et cum facultate. Nihil extra refectionis

« ÖncekiDevam »