Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sapienter igitur omnino pius quidam asceta negavit, dici posse verum clericum eum, qui non semel saltem in die orat mentaliter, eo quod, sicut effectus sine causa, et finis absque medio haberi nequit, ita perfectio, ad quam clericus conniti debet, absque oratione mentali obtineri nequeat; nam absque meditatione inutilis eris tibi et tuæ animæ, et in teporem aliaque scelera prorues. Qui solem fugit, quomodo calefiet? Terram borealem considera, cui sol vix unquam, aut raro, vel nonnisi oblique lucet; qualis hæc erit? nonne obsita nivibus, glaciata, rigida, omni vigore, omni germine destituta, omni florum et fructuum amoenitate prorsus viduata? Inspice nunc animum tuum, si sacram meditationem negligas. Rigebunt et frigebunt certe omnia; nulla virebunt in horto tuo sanctæ spei germina; nulli prodibunt flores honoris et honestatis; nulla virtutum poma rubebunt; nulli fructus apparebunt, quia justitiæ solem pie meditando non admittis; hinc ille torpor, bine illa glacies, quæ terram tuam infelici sterilitate Juridam ac desertam misere inhabitat. Nempe omissa meditatio lucem unaque calorem sacrum excludit; exclusus simul cum luce calor tenebras inducit et torporem, torpor in frigus degenerat, quo diu constricta mens in rigentem glaciem denique induratur.,,Desolatione desolata est omnis terra! quia non est, qui recogitet corde". Vastitas, desolatio, pravæ consuetudines, vitia radicata, vitiorum monstrositates inameræ, omissæ meditationis tristes sunt effectus. Jerosolymorum civitatis olim florentissimæ, luctuosum excidium considerasse sufficiat, ut in ea velut in typo desolationis illius tristissimam speciem invenias, cui bjacet anima clerici, sanctæ meditationis pabulo destituta. Anima infelix, quæ Christum excludis, circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt undique, et ad terram prosternent te, et non relin

quent in te lapidem super lapidem." Diruta sunt Jerosolymis palatia superba, dirutum templum illud magnificum et augustum, dispersi sunt lapides sanctuarii, periit omnis decor civitatis regiæ, et cur? meditatio defuit, oculos non aperuit, Christum non agnovit. „Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitatonis tuæ;" non cognovit, non consideravit, et ideo secuta est horrenda vastatio. Quis ad hæc tibi sensus? num aliud animæ tuæ exspectas?

Absque meditatione inutilis eris in vinea Domini operarius. Etiamsi quis summis naturæ dotibus ac ornamentis præditus foret, si orandi fervor defecerit, erit,,velut æs sonans, et cymbalum tinniens", cui adscribi poterit illud,,nil nisi vox", cujus cum sono omnia evanescunt; qui pulchrum quidem est organum, sed quia sine spiritu, etiam sine fructu. Ut instrumentum rite operetur, manui artificis sit conjunctum, oportet; sic quamvis calamus sit optime temperatus, nisi aptetur dextræ scriptoris, nihil literarum effinget. Nos,,Dei adjutores sumus", et instrumenta ab ipso electa ad curandam proximi salutem. Nexus, quo manui divinæ copulari nos decet, meditatio est; hanc ergo qui negligit, in re tam ardua nihil promovebit; et quamvis forte aliquis auditorum meliora sapiat, id non ejusmodi concioni, sed alterius precationi adscribendum erit. Nullum reperiemus in revocandis ad frugem peccatoribus celebrem extitisse, qui non fuerit simul etiam vir multæ orationis et præsertim mentalis. Et hinc modo tot inter operarios in vinea Domini tam exiguus est animarum fructus, quia rarior inter eos hujus exercitii fervens usus. In promptu causa est; multum declamant, sed parum et tepide orant; hinc mores non emendant. Qui vult ergo esse instrumentum aliorum conversionis, is commendatum sibi habeat stu

dium orationis; oratio enim est conditio, sine qua non conceduntur gratiæ hunc in finem necessariæ, ut docet S. Thomas. Unde merito concludunt omnes viri spiritu Ecclesiæ animati, strenuo animarum curatori non minus meditandum esse, quam studendum. Et re quidem vera; teste Climaco meditatio,,mater est et regina, cibus et fons virtutis, ministra gratiæ et profectus omnis auctrix"; et,,si video, inquit S. Chrysostomus,,,hominem in meditando remissum, nec id quidquam pensi habere, ejus animam pertenuis esse virtutis perpaucisque Dei donis ornatam esse conjicio". Illius rationem addit S. Augustinus, dicens,,recte novit vivere, qui recte novit orare". Nec adeo mirum, esse tantum in meditatione momentum; hac enim destitutus religiosus, (idem valet de clerico), teste S. Thoma est veluti miles sine armis, cum et lumina ei desint, et pii motus ad conservandum spiritum maxime necessarii.

Quare clericus perfectionis et virtutis studiosus quotidie precibus matutinis absolutis continuo ad meditationem se accingit; quam ut ferventer et uberrimo cum fructu instituat, methodum facilem hisce exponam et mox breviorem synopsin subjiciam. Quum vero ars meditandi pertineat ad scientiam Sanctorum, quæ non tam præceptis ac doctrinis hominum, quam unctione Spiritus sancti ac bonæ voluntatis desiderio constat, quicumque vere cupit magno cum fructu meditari, hanc gratiam ardenter et assidue petat dicendo: „Domine, doce me orare, doce meditari". Ex nostra parte ad hanc gratiam accedat oportet conatus serius, quo ea omnia præstamus et observamus, quæ ante meditationem, in ipsa meditatione et post ipsam sunt præstanda, et a S. Ignatio vocantur additiones. Quæ ante meditationem servanda sunt, continentur sub nomine præparationis.

Manuale Clericorum.

5

Praeparatio duplex est, remota et proxima. Remota praeparatio consistit in vero et sincero desiderio proficiendi in vita spirituali; nihilque aliud est, quam animi talis comparatio, quæ ad recte meditandum disponit, removendo scilicet obstacula et adhibendo adjumenta.

Proxima praeparatio ex doctrina S. Ignatii hæc fere complectitur: 1o) ut pridie materiam meditationis matutinæ attente legamus vel audiamus, observando, quinam fructus pro præsenti animæ nostræ statu ex ista meditatione sit decerpendus; 2o) ut jam in lecto decumbentes ante somnum breviter eamdem materiam recolamus; 3) ut mane expergefacti statim exclusis omnibus aliis cogitationibus primam cogitationem de futura meditatione suscipiamus1); quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est, (verba sunt Cassiani) ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat; quamobrem quales orantes volumus inveniri, tales nos ante orationis tempus præparare debemus; 4) ut inter induendum, lavandum et eundum ad locum meditationis de eadem cogitemus, et sensa futuræ meditationi conformia foveamus; 5") ut in visititatione SS. Sacramenti, si hæc commode potest institui, ipsam meditationem Domino præserti commendemus et B. M. Virginis aliorumque Sanctorum opem imploremus; 6") ut ad ipsam meditationem quieto ac sedato animo accedamus, et immediate antequam eamdem incipiamus, per

1) Qui meditationem non summo mane, sed alio diei tempore instituit, observet hoc S. Ignatii monitum:,,Statim ut recordabor adesse horam exercitii (meditationis), antequam vadam, ob oculos mihi ponam, quo vadam et coram quo, et resumens paululum exercitium, quod facturus sum, illud auspicabor"; et illud Directorii III. 6: ,,Semper aliquanto ante meditationem debet omnia relinquere, et omnino suam cogitationem convertere ad puncta illius exercitii, jam instat".

quod

tantillum tempus, quo percurri oratio Dominica posset, animo sursum elevato, consideremus Deum et Dominum nostrum ut præsentem et quidnam acturi simus intime perspicientem, eique humili cum gestu reverentiam exhibeamus.

Ingressus. Deinde viva fide, ac si apertum supra nos videremus cœlum, in eoque Deum, qui oculos in nos habeat defixos, ut videat quomodo simus oraturi, intimo cordis affectu, provoluti in genua, nisi aliqua corporis infirmitas impediat, quanta possumus maxima devotione, recitamus consuetam Orationem præparatoriam, quæ præter actum adorationis etiam dolorem ac deprecationem de peccatis, oblationem nostri nostræque actionis et petitionem divini auxilii ad bene meditandum continet.

[ocr errors]
[ocr errors]

Oratio praeparatoria: Immensa majestas, mi Deus et Domine! ecce ante oculos tuos me indignum peccatorem constituo, teque hic præsentem omni, qua possum reverentia adoro et supplex oro, ne me despicias ob multitudinem iniquitatum mearum, sed ut inveniam gratiam et misericordiam in oculis tuis, ut veritates divinas et leges ac virtutes tuas digne meditari valeam, et audiam, quid loquaris in me, Deus, affectuque ardentissimo omnia, quæ voluntatis ac beneplaciti tui sunt, cognoscam atque complectar, deinceps vero opere ipso compleam, quæcumque ad meam salutem et perfectionem et nominis tui honorem et gloriam spectare cognovero. Deus, in adjutorium meum intende, ut per totum hujus meditationis tempus omnes vires et operationes meæ sincere ad tuam gloriam tuumque cultum tendant. Amen.

Porro ad imaginationem aliquantulum juvandam et ad distractiones facilius amovendas fit praeludium primum, i. e. aliqua compositio loci, quæ consistit in eo, ut nobis rem ipsam, de qua meditaturi sumus, quasi ob oculos ponamus, non quidem ut depictam

« ÖncekiDevam »