Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in tabula, neque etiam ut jam ante sæcula gestam, sed ita, ac si ipsi rem coram nobis agi videremus in præsenti.1) Si nihil facile occurrit, non est nimis immorandum, neque ita laborandum, ut caput obtundamus, ideoque ipsam meditationem impediamus, sed tunc hoc primum præludium consistet in sola recordatione materiæ, de qua meditandum est. Ceterum jam in præparatione punctorum pro hoc primo præludio imago est quærenda. Sequitur praeludium secundum, i. e. postulamus gratiam non jam ad bene faciendam meditationem, quia hoc jam factum est in Oratione præparatoria, sed ad obtinendum illum fructum, quem jam in præparatione punetorum ex illa meditatione decerpendum nobis proposuimus. Totus hic ingressus non plus temporis occupare debet, quam quatuor, aut ad summum quinque minuta.

Medium seu progressus complectitur ipsum veluti corpus meditationis, nempe ipsa puncta (quorum communiter bina vel terna, aut etiam plura parata habere oportet), in quibus perpendendis et ruminandis, et in quærendo ex illis dictum fructum spiritualem, proprie consistit ipsa meditatio. In singulis punctis, modo provoluti in genua, modo sedentes, aut stantes, aut eo nos componentes situ, quo speramus, fore, ut facilius id consequamur, quod optamus, oculis vel clausis, vel in imaginem crucifixi, B. M. V. aut alicujus Sancti defixis, neque huc et illuc motis, tres animæ facultates, videlicet memoriam, intellectum et voluntatem applicamus; qua in re bene advertendum est

1) Tu, si fructum ex his sumere cupis, ita te præsentem exhibeas his, quæ per Dominum Jesum Christum dicta et facta narrantur, ac si tuis auribus audires et oculis ea videres, toto mentis affectu diligenter, delectabiliter et morose omnibus aliis curis et sollicitudinibus tunc omissis (S. Bonaventura in prooemio de Vita Christi); et quidem ac si gererentur propter te solum. (Directorium ad libr. Exerc.)

1) nos si flexis genibus, vel alio quovis situ voti compotes fiamus, alium situm non debere tentare; 2o) nos in puncto, in quo assecuti fuerimus quæsitam devotionem, conquiescere debere, sine transcurrendi anxietate, donec nobis satisfecerimus.

Dictæ autem potentiæ animæ ita exercentur, ut memoria recolatur, quidquid in uno puncto (aliis omnibus sepositis) continetur, phantasia eidem subveniente, quo facilius intellectus ad discurrendum sive ratiocinandum, bisque proin discursibus sive ratiocinationibus voluntas ad varios affectus excitari possit. Ita autem memoria applicanda est, ut, si meditationi proposita est sententia, et audiamus eamdem nobis dici, et attente nobis proponamus, quisnam ille sit, qui hoc dicat, attenta bene cujuslibet vocis significatione; si vero materia meditationis sit res gesta, partem ejusdem in uno puncto contentam cum omnibus circumstantiis, quæ illi insunt, attente debemus considerare, nobisque proponere, quæstiones faciendo: quis hoc fecit; quid? quibus auxiliis? cur? quomodo? quando? Ubi fieri commode potest, in hac memoriæ applicatione eliciatur actus fidei circa veritatem vel historiam propositam. Postquam res meditanda dicto modo menti proposita est, sequentur actus intellectus, cujus partes sunt, varias reflexiones super veritate vel re gesta, quas memoria proposuit, facere, illas ad nos ipsos, nostrasque necessitates applicare, conclusiones practicas inde deducere, earum motiva ponderare et considerare, quomodo secundum istas veritates hactenus nos gesserimus, et in posterum nos gerere debeamus. Commodissimum est, sibi ipsi has vel similes proponere quæstiones: 1') quid de hoc, (quod meditandum proponitur, vel quod modo memoria pertractavi) est considerandum? 2o) quæ conclusio practica inde est deducenda? 3) quæ motiva inducunt ad hanc conclusionem practicam servandam?

[ocr errors]

(quam decens? utile? jucundum? necessarium ?) 4o) quomodo id hactenus observavi? 5") quid in posterum mihi faciendum? 6°) quale impedimentum debeo removere? 7) quale medium debeo adhibere? Ad excitandum in frigidiori discursu animum faciet, si expendamus 1o) quid aliis in malo pertinacibus, aut etiam amico hac in re nos consulenti suasuri, quibusque rationibus ad virtutis studium eum inducturi essemus; 2) quid in morte atque ipso æternitatis aditu velimus fecisse; 3) quam beati nunc viri sancti sint et in æternum futuri sint, qui exiguo tempore difficultatibus strenue superatis Deo servierunt, quam vero infelices illi, qui voluptatibus brevibus imo momentaneis posthabuerunt cœlestem, æternam; 4) quid Christus Dominus, hujus vitæ calamitatibus et miseriis nostri causa ultro subjectus, fecerit ac perpessus sit; 5) quot et qualia beneficia a Deo in nos collata saltem gratitudinis nomine a nobis fidele servitium exigant; 6) quam gloriosum sit, Deo amicum esse, eaque facere, quæ ipsi placent.

Ubi de una veritate ex materia meditationis deducta sic ratiocinati sumus, ad alteram transimus, et hac similiter absoluta ad tertiam, et sic deinceps, ubique illas quæstiones vel omnes, vel certe aliquas earum agitando. Voluntatis in meditatione duplex est officium, affectus scilicet pios excitare et proposita formare, quæ duo adeo sunt essentialia, ut sine ipsis meditatio non oratio mentalis, sed merum studium, vel speculatio foret dicenda. Ignis gratiæ et amoris divini, qui ardere in cordibus nostris, vel certe adesse necessario debet, in decursu meditationis per varias considerationes variam veluti materiam nactus, in` flammas prorumpere pro ratione oblatæ materiæ solet; unde affectus admirationis, laudis, amoris, gratiarum actionis, timoris, doloris, humiliationis etc. Non est, cur solliciti simus, quibus verbis hos affectus

nostros exprimamus, cum etiam solo corde, nullis verbis adhibitis, optime exprimi possint. - Cum finis meditationis sit, non tantum tempus aliquod impendere Deo per orationem, sed meditando et considerando animam purgare a vitiis, exornare virtutibus, vitam omnem emendare et perficere, confirmare se in servitio divino, munire se contra difficultates ac tentationes, actiones suas rite disponere, quo perfectius obeantur, quæ omnia nonnisi per proposita rite in meditatione concepta fiunt, maximi momenti est, aliqua hac super re accurate tradere documenta. Proposita debent esse 1) practica, i. e. talia, quæ vere ad perfectionem sint efficacia, 2o) particularia et præsenti statui accomodata; statuatur quotidie aliquid eo ipso die exsequendum; 3) bene fundata i. e. motivis solidis firmata; 4) humillima i. e. plena diffidentia de nobismetipsis.

Finis sive egressus. Meditationem solent concludere colloquia1) quolibet modo et quibuslibet 2) verbis instituta cum Deo, cum Christo Domino, cum B. M. Virgine aut aliis Sanctis, prout fert meditationis materia; tum ut gratias agamus pro beneficiis nobis in meditatione collatis; tum ut gratiam impetremus implendi et exsequendi proposita in meditatione concepta; tum ut nos ipsos accusemus de culpa aliqua admissa; tum ut res nostras et circumstantias ipsis proponamus et consilium sive auxilium in iisdem pe

1) Colloquia hæc non sunt omittenda ob desolationem; facienda sunt semper, sive motus spiritualis occurrat, sive non occurrat; imo in ariditate magis illis insistendum est. Possunt etiam in decursu meditationis institui.

2) Verba illa,,,colloquium postremo subjiciam disquisitis studiose verbis", quæ habentur in versione vulgata libelli Exercitiorum S. Ignatii in fine contemplationis,,,de incarnatione Domini", prout Adm. R. P. Roothaan observavit, non inveniuntur in autographo Hispano. S. Ignatius ibi agit de sensu et affectu, non de verbis, vultque, ut cogitemus, quid loqui debeamus, non quomodo, seu quibus verbis.

tamus. Ubi bene notandum est monitum, quod S. Ignatius in 3. annotatione ex 20, et Direct. cap. 15. n. 6 et 7, tradit, quod, quando voce aut mente cum Deo Domino nostro, vel cum Sanctis ejus loquimur, ex parte nostra major reverentia requiratur, quam dum utimur intellectu; nam in operationibus intellectus, dum ratiocinamur, nobiscum ipsis, cum nostro ut ita dicam, spiritu colloquimur; in actibus vero voluntatis Deum vel Sanctos veluti præsentes, nobisque proxime adstantes, vel certe intentis oculis nos de cœlo spectantes nobis proponimus. Porro hæc colloquia, si ad Deum Patrem diriguntur, per Pater noster; si ad Christum Dominum diriguntur (non ut est Deus, sed quatenus est homo, mediator et advocatus noster, ut interpellet pro nobis), per Anima Christi, si ad Deiparam, per Ave Maria concluduntur; quo vero majori cum devotione hæc colloquia instituantur, conveniet, pro ratione materiæ meditationis nunc personam rei induere, judicem suum deprecantis, nunc servi dominum exorantis, nunc filii cum patre, sponsæ cum sponso, amici cum amico loquentis. (Cfr. Lib. Exerc. exercitium I. hebd. I. in fine et Direct. cap. 15.)

Finita meditatione per quartam circiter horæ partem sedendo vel deambulando fit reflexio vel examen, tum ad videndum, quonam modo meditatio successerit, tum ad recapitulandum, ut ita dicam, totam meditationis materiam. Utrumque has fere complectitur quæstiones: 1) an attente legi vel audivi puncta? 2) an deinde servavi animi recollectionem? 3o) an materiam meditationis revocavi in memoriam post cubitum ante somnum? 4o) an evigilans de nocte et mane expergefactus materiam meditationis revocavi in memoriam, exclusis aliis cogitationibus? 5o) an affectus meditationi conformes excitavi sub lavando, induendo et eundo ad locum meditationis? 6o) an

« ÖncekiDevam »