Sayfadaki görseller
PDF
ePub

10. De octava currenti, vel de tempore, alioquin communis.

11. An autem Missæ defunctorum celebrari possunt in paramentis violaceis, ut Communio dari queat fidelibus cum particulis præconsecratis? Affirmandum quidem videtur ex S. R. C. decreto d. d. 21. Junii 1670.,,ne in posterum Missæ defunctorum celebrentur, nisi cum colore nigro, vel saltem violaceo"; attamen illud saltem Pittonius explicat pro casu ecclesiæ paupertatis tantum, et exstat aliud decretum ejusdem S. R. C. d. d. 23. Sept. 1837. ad eandem quæstionem, quod dicit „Serventur Rubrica." Rubricæ autem generales Missalis (tit. 18. n. 6.) præscribunt Missas de Requiem in colore nigro dicendas esse. Interrogata,,si Missa de Requiem celebretur in paramentis violaceis, potestne ministrari SS. Eucharistia cum particulis præconsecratis" S. R. C. 11. Sept. 1847. respondit: Serventur decreta. Licet igitur rigorose loquendo paramenta violacea adhiberi possint in Missis defunctorum, tamen illorum usus non absolute permittitur, sed tantum propter aliquam necessitatem. Ita Ordo divini officii pro clero Urbis a. 1854.

12. S. R. C. 23. Aug. 1856. — Post Septuagesimam post Graduale, omissis Alleluja et Versu sequenti, dicitur Tractus: Ego autem sum vermis etc. ut in Missa pro Diocesi Venetiarum (Egredimini et videte); tempore paschali: Alleluja, Alleluja. V. Ps. 29. Domine, Deus meus etc. ut in eadem Missa pro Diœcesi Venetiarum. (S. R. C. 29. Febr. 1868.)

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

2 Missa alienæ ecclesiæ congruentior; saltem celebrans nec Missam votivam neque de Requiem celebrare potest.

3 Missa celebrantis officio conveniens.

4 Vel celebrantis vel alienæ ecclesiæ.

5 Missa officio celebrantis conveniens rectius celebratur saltem celebrans hec Missam votivam, neque de Requiem celebrare potest.

6 Missa et color alienæ ecclesiæ.

7 Missa et color alienæ ecclesiæ; sed celebrans festi sui facit commemorationem sine tertia Oratione.

8 Missa et color celebrantis; ex decreto S. R. C. d. d. 4. Martii 1866. sacerdotibus, qui recitaverunt officium alicujus Sancti duplicis, licet celebrare Missam de Requiem in aliena ecclesia, ubi non dicitur officium duplex, imo fiunt exsequiæ pro aliquo defuncto, præsente corpore, vel anniversarium.

9 Color et Missa ad libitum
quiem potest celebrari.

etiam Missa votiva et de Re

NB. Si in aliena ecclesia est solemnitas quædam, celebrans officio suo prorsus neglecto celebrare debet Missam alienæ ecclesiæ; idem facere debet, quoties parochi vices gerit. Si vero solemnitas est confraternitatis alicujus in ipsius ecclesia, prædictæ regulæ valent.

Defectus quidam in Missa sollicite cavendi. (Ex S. Liguorii libro de caeremoniis Missae (ed. Mich. Haringer, Romæ 1857.), ex Carli Bibliotheca liturgica et ex libello, cui titulus Ritus sacri, Mechliniæ 1830.)

1. Est defectus, Orationes, quæ juxta præceptum rubricæ sciendæ sunt, non bene memoria tenere, sicut Orationes in lavandis manibus et sacris vestibus induendis recitandæ, vel etiam non integre proferre alias Orationes, quæ pariter in decursu Missæ ex memoria dicendæ sunt, ut Aufer a nobis etc., Oramus te Domine etc. (pag. 487.)

2. Est magnus defectus, ad Missam celebrandam cum parva vel nulla præparatione ire; pejus autem esset, si quis inter vestiendum ineptias diceret, vel sacris vestibus indutus per sacristiam vagaretur, aut colloqueretur, vel loquentibus aures præberet.

3. Defectus est, Missam non perquirere, et signacula non ordinare ad ea, quæ dicenda sunt.

4. Defectus est, Hostiæ, priusquam paramenta assumantur, non advertere, ne ea vel fracta vel maculata consecretur, vel ne alia ad altare substituatur; quod semper malum est. Convenit autem, ut Hostia a fragmentis prævie extergatur.

5. Corporale extra bursam ponere; vel non confectum ex lino aut cannabe adhibere.

6. Est defectus vituperio dignus, vel ut melius dicam, horrendum sacrilegium, nimis festinanter Missam celebrare, quo fit, ut mutilentur verba et cæremoniæ transponantur, et vel ante, vel post tempus a Manuale Clericorum.

48

rubrica præscriptum peragantur cum detrimento devotionis et ædificationis fidelium. Sunt, qui ita festinanter genuflectunt, ita præcipitanter incedunt et ad altare se gerunt, ut actum derisionis potius quam adorationis exercere videantur.

7. Est etiam magnus defectus, post Missam debitam gratiarum actionem omittere.

8. Est peccatum, cum paramentis laceris, cum purificatorio et corporali immundis celebrare; vel adhibere vasa et vestes, seu universam supellectilem, vel vetustate squallentem, et conscissam, vel sordibus fœdatam, uti scribit Pius VI. in Encycl. 25. Dec. 1775.

9. Est defectus, super calicem sudarium aliamve rem ponere, et gravior super altare collocare, quod ad Missam non spectat. Poterit sudarium ad cingulum ex latere dextro sub planeta appendi, quin tamen infra ipsam foris videatur.

10. Defectus est, calicem ante pectus elevatum non gestare; vel non procedere oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore et capite tecto.

11. Defectus est, sacerdotem ad celebrandum ad suum altare euntem, vel ab eo redeuntem, absque necessitate (S. R. C. 12. Mart. 1836.) ascendere in transitu altare, in quo adest SS. Eucharistia, ut sacram Communionem fidelibus distribuat.

12. Defectus est, altari, ad quod celebrans accedit, vel recedit inclinationem profundam non exhibere; vel non genuflectere (unico genu) in plano terræ, si in altari asservetur SS. Sacramentum. (Vid. Cor. Ep. lib. 1. c. 15. §. 5.)

13. Est error, 1. se cum amictu signare. 2. E sacristia exeundo Psalmum Miserere recitare, quamvis aliquam Orationem mentaliter dicere possit; alii vero negant, hoc esse defectum. 3. Reverentiam profun

dam imagini in sacristia non exhibere tenendo dexteram supra bursam, sinistra vero nodum calicis. 4. Inclinationem simplicem, mediocrem vel profundam facere, cum jam genuflexio cum uno genu facta est. 5. Nullam differentiam ponere inter inclinationem profundam, mediocrem et simplicem.

14. Est magnus defectus, se non bene cruce signare, crucem in aërem faciendo, quin caput, pectus vel humeri tangantur; et propterea est etiam defectus, crucem in pectore dividere, quin humerus sinister et dexter manu dextra tangantur; quod ex negligentia etiam quidam devoti faciunt.

15. Est error, genuflectere in altari Sacramenti ad Orationem Aufer; et sic pariter est error contra rubricam, in genuflexionibus genu terram non tangere.

16. Est error, nondum repetito Introitu in medium altaris ire, vel in via Kyrie etc. dicere, vel etiam Munda cor meum, vel Orationem in medium procedendo concludere, cum tamen Missale finita conclusione claudendum sit. Est error, si celebrans, cum ad populum se vertit, ut dicat Dominus vobiscum, vel Orate fratres, oculos ad terram non demittit, sicut rubrica præscribit dicens: demissis oculis. Est etiam error, si celebrans, cum manus super altare ponit, ut ipsum osculetur, vel genuflexionem faciat, medias tantum manus, non vero integras plantas deponit, vel illas, cum genuflectit, ad cœlum elevat, cum ipsas in plano dicti altaris tenere debeat. Sic error est, cum altare osculandum est, ab eo unius pedis spatio non recedere, ne indecenter incurvari oporteat, vel a latere illud osculari.

17. Defectus est, immediate ante Gloria in excelsis, et Credo ponere manus extensas super altare; vel eas jungere in fine, dum dicitur, Amen; vel in fine Præfationis.

« ÖncekiDevam »