Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XVI. Cætera quæ ad administrationem seminarii conducere videbuntur, judicio episcopi et selectorum virorum relinquantur, qui rationes redituum annis singulis audient: vacationes autem omnes, operasque suas, (iis exceptis quæ ad quæstoris officium spectabunt), gratis impendant (1).

XVII. Porro non in seminariis tantum, sed in locis omnibus, maxime vero in quibus scholæ existunt, caveant diligenter episcopi et alii omnes ad quos id spectare potest, ne quis privatim detineat libros contra religionem et bonos mores conscriptos, vel imprimat, vel vendat (2).

[blocks in formation]

I. Hoc posito fundamento, facile erit ædificium quale desideramus superstruere, ut clerum habeamus qui suæ vocationi respondeat, nisi sui nominis oblivisci velit, quo semper admonetur se in partem et sortem Domini vocatum. Quod haud dubie consequetur, si se a crimine, et omni criminis suspicione vel specie reddens immunem, cæteris etiam pietatis et virtutis exemplo præluceat.

II. Prohibemus itaque ne clerici sacris initiati, aut beneficiati, se suamque operam laicis quantumvis nobilibus addicant, ad rerum domesticarum dispensationem, negotiorum civilium procurationem, cellæ vinariæ vel annonæ regimen, aut aliquod aliud vile indecorumque suo ordini ministerium: nec scurrilia exerceant, et mensarum asseclas se exhibeant. Alioquin pro delicti gravitate severissime coerceantur (3).

III. Ne possessiones alienas conducant, aut aliorum causas lucri gratia suscipiant, non fidejubeant, aut secularibus implicentur negotiis, quibus ab altari divinoque officio avocentur (4).

cap. 9; de Tours, de l'an 1583, cap. 21; de Toulouse, de l'an 1590, part. III, cap. 5, no 10.

(1) Concile d'Avignon, de l'an 1594, cap.-49. — (2) Concile de Bordeaux, de l'an 1583, tit. XXVI, cap. 7; de Toulouse, de l'an 1590, part. II, cap. 4, no 9.

- (3) Concile de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; de Tours, de l'an 1583, cap. 15; de Bourges, de l'an 1584, tit. XXV, can. 8; d'Aix, de l'an 1585, cap. 17; de Toulouse, de l'an 1590, part. I, cap. 4, no 10; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32. — (4) Concile de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21 ; de Toulouse, de l'an 1590, part. I, cap. 4, no 8; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32.

[ocr errors]

IV. Ebrietati libidinis parenti, crapulæque, quæ menti est exitio, ne indulgeant: tabernas, nisi peregre profecti, non intrent: ad æquales haustus nec seipsos nec alios astringant vel provocent. Si secus fecerint, et superiori monenti non paruerint, ab officio vel beneficio suspendantur, et aliis pœnis canonicis afficiantur (1).

V. Continentiæ sint amantes, pestemque libidinis, cane pejus et angue, quod dicitur, exosam habeant. Qui autem concubinarii reperti fuerint, et moniti juxta formam per concilium Tridentinum præscriptam, sessione xx, cap. 14, non resipuerint, excommunicatione percellantur, nec nisi peccato relicto, absolvantur. Si vero censuris neglectis, in ejusdem voluptatis cœno quasi sues perseveraverint, durius coerceantur, adhibito, si opus fuerit, seculari brachio; plectanturque nihilominus aliis pœnis contra concubinarios decretis, quas vim suam retinere volumus, etiam contra superiores, qui prudentes ac scientes ad ea crimina connivent nec emendant cum juxta Apostolum, non solum sint in vitio qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (2).

VI. Ab alea, venatione, et omni ludorum genere ecclesiasticis personis interdicto et indecoro prorsus abstineant: nec unquam aliis quam honestis recreationibus sese exerceant, nulla ducti sordidi lucri cupiditate. Quod si cum injuria ordinis ecclesiastici deinceps quisquam Ecclesiæ bona, quibus pauperes ali oportuit, in ejusmodi lusus profudisse convictus sit, et qui quæstum fecit, rem pauperum male partam restituere: et qui jacturam passus est, tanquam sacri patrimonii dilapidator, graves pœnas exsolvere cogantur (3).

VII. Et ut nedum morum probitate, sed etiam universo exteriore cultu, cæteris modestia exemplo sint, mentis honestati honestus corporis respondeat habitus, nihil obscænum, nihil leve referens: sitque gravitate referta omnis illorum actio atque oratio (4).

(1) Concile de Malines, de l'an 1570, tit. XIII, cap. 5; de Bourges, de l'an 1584, tit. XXV, can. 7; d'Aix, de l'an 1585, cap. 17; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32. - (2) Concile de Malines, de l'an 1570, tit. XIII, cap. 5; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; de Tours, de l'an 1583., cap. 15; d'Aix, de l'an 1585, cap. 17; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32, etc. (3) Concile de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; de Bourges, de l'an 1584, can. 7; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32.

(4) Concile de Trente, sess. 22, de Reform, cap. 1; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; d'Aix, de l'an 1585, cap. 17.

VIII. Præterea veste ecclesiastica, eaque talari ac decenti utantur omnes clerici: nec sine illa pallium breve aut longum deferant, aut unquam prodeant in publicum: nec crispatis indusiis, vel arte scissis calceis dissolutorum laicorum personas referant (1).

IX. Galero nunquam quidem in templis, in plateis vero et viis publicis, nisi propter aeris intemperiem, utantur. Porro tonsura clericali, pro qualitate gradus et ordinis sui, in capitis vertice aperte conspicua semper insigniantur. Barbam vero aut omnino non gestent, (quod magis probamus), aut saltem totam a superiore labro, ob sacræ communionis reverentiam, tondeant vel radant. Qui vero in his se negligentes præstiterint, et ter moniti etiam per edictum a superioribus non paruerint, suspensione ab ordinibus, officiis, beneficiis et horum fructibus seu proventibus annuis plectantur (2). Si autem correpti denuo deliquerint, eorum beneficiorum privatione coerceantur, juxta constitutionem Clementis V, in concilio Viennensi cujus initium est: Quoniam innovanda (3).

CAPUT XVIII. De regularibus et eorum monasteriis.

I. Monachorum autem inter clericos humilitate præstantium institutum, quam proxime ad apostolorum tempora accedens, libenter quondam amplexus est quisquis (ut divus Basilius loquitur) cœlestis vitæ cupiditate flagravit, et evangelicæ perfectionis studiosus extitit negotiator. Sed quoniam vita tam præclara, hominum negligentia vel malitia pessum nunc abiit, hoc in primis volumus esse statutum, cum de monasteriis agitur, ut collapsa disciplina restauretur, et ad avitam possessionem, quantum fieri potest, revocetur. Quod fore speramus, si superiores huic negotio serio invigilent, et magistratus rogati, ipsis auxilium, ad Christi laudem et in sacræ religionis favorem, libenter impendant.

[ocr errors]

(1) Concile de Trente, Sess. 14, de Reform, cap. 6; de Malines, de l'an 1570, tit. XIII, cap. 3; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; de Bourges, de l'an 1584, tit. XXV, can. 1; d'Aix, de l'an 1585, cap. 17; de Toulouse, de l'an 1590, part. I, cap. 4, no 4; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32, etc. (2) Concile de Malines, de l'an 1570, tit. XIII, cap. 1; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 21; de Bourges, de l'an 1584, tit. XXV, can. 2; d'Aix, de l'an 1585, can. 17; de Toulouse, de l'an 1590, part. I, cap. 4, no 5; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 32. (3) Cap. Quoniam qui abjectis, de vita et honest. cleric. in Clem.

[ocr errors]

II. Primum autem statuimus, ne qui inviti trudantur in monasteria ne quod Christus Dominus consilii esse voluit, libertatis consensum expectans ac ita pronuntians, « Qui potest capere, capiat, » vim jam præcepti aut necessitatis habere videatur. Quisquis vero virginem, vel mulierem invitam ad monasticam vitam adegerit (præterquam in casibus a jure expressis), vel qui consensum, auxilium, consilium, vel auctoritatem sciens et prudens interposuerit, anathema sit (1).

III. Et quoniam arma hujus sanctæ militiæ non debent esse carnalia (ut verbis Apostoli utamur), adulti monasterium ingressuri, vel puerorum parentes qui illos offerunt, moneantur ut alia non subeat ipsorum animos cogitatio quam sempiternorum bonorum. Quisquis igitur otium, honores, beneficia, vel alia temporalia quasi scopum sibi proponit vitam monasticam suscepturus, vereatur ne mittatur in tenebras exteriores, non afferens vestem nuptialem : cui periculo se etiam obnoxios parentes noverint, qui liberis ingressum religionis procurant, vel quod natura sint ad res gerendas inepti, animo hebetes, vel corpore vitiosi, aut valde deformes, vel certe ut aliis liberis istorum quasi ablegatione ampliores opes relinquant (2).

IV. Multum Deo displicet infidelis et stulta promissio : ideo monasteriorum novitii non munusculis vel blanditiis alliciantur, sed prædicentur potius eis dura el aspera. Et dum tempus novitiatus exegerint (quod vel unius saltem anni, et non nisi post finem decimi sexti anni debet expleri), aut profiteri teneantur, aut si ad religionis onera sint inepti, emittantur cum his bonis quæ ad monasterium secum attulerunt, deductis tamen vestibus et alimentis (3).

V. Operæ pretium esse putamus, ut aliquot ex junioribus qui sint bonæ indolis in academias bene christianas proficisci permittantur, litteris humanioribus theologicisque operam daturi, modo in collegiis regularibus, habitu religionis servato, vivant ex portione congrua illis assignata ab his qui proventus annuos percipiunt. Qui si

(1) Concile de Trente, sess. 25, de Regular, et monial, cap. 18; de Cologne, de l'an 1536, part. X, cap. 3; de Bourges, de l'an 1584, tit, XXXVII, can. 4; d'Aix, de l'an 1585, cap. 43; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 50, etc. (2) Concile de Cologne, de l'an 1536, part. X, cap. 4, etc. - (3) Concile de Trente, sess, 25, de Regular, et monial., cap. 16; de Rouen, de l'an 1581, cap. 10, etc.

gradum postea consequantur in aliqua facultate, non tamen ab officiis monasterii et regulæ suæ obedientia sint immunes (1).

VI. Aliis præficiatur vir pius et doctus, cujus monitis et ductu discant assuescantque jam ab ipsa adolescentia meditari die ac nocte in lege Domini: quique illos in sacris litteris exerceat, assidue commonefaciens de assumendo gladio spiritus, quod est verbum Dei. Rem quippe nullis satis dignam lacrymis putamus, aliquot jam seculis verbum Dei neque prælegendo, neque conciones habendo, in illis locis explicari, in quibus olim omnis doctrinæ atque virtutis. scholas fuisse ecclesiasticæ testantur historiæ (2).

VII. Semper aliquid boni operis agant monachi monialesve, ut semper diabolus eos inveniat occupatos qui si maxime scientiam scripturarum amaverint, carnis vitia non amabunt: quietique dent operam, non otio, jejuniaque et orationes diligenter observent, ac media nocte semper ad psallendum et confitendum Domino surgant, juxta tamen suæ regulæ instituta, præsertim si antiqua consuetudo ita tulit piisque legatis et fundationibus satisfaciant, quantum fieri poterit (3).

VIII. Nullus ex monachis, sine expressa superioris licentia, audeat litigare; prætextu prædicationis vel lectionis, aut pii alicujus operis, egredi monasterio præsumat, vel in alicujus communitatis vel magnatis obsequium convolare (4).

IX. Tria vota præcipua omnes monachi monialesve diligenter observent, juxta præscriptum regulæ quam professi sunt, et loci consuetudinem, in cujus stabilitatem observandam jurarunt : neque putent sibi licere quidquam contra illa gerere, etiam quod longa consuetudinum corruptela viderint in monasterio esse servatum. Quidquid enim mali exempti vel improbæ consuetudinis irrepsit, penitus tollendum et abolendum esse decernimus.

X. Ergo religiosi, quantum fieri poterit, ad eam antiquæ Ecclesiæ

(1) Concile de Trente, sess. 25, de Regular et monial., cap. 4; de Cologne,' de l'an 1536, part. X, cap. 7; de Rouen, de l'an 1581, tit. X, cap. 23; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 25. - (2) Concile de Cologne, de l'an 1536, part. X, cap. 6; de Tours, de l'an 1583, cap. 16. (3) Concile de Cologne, de l'an 1536, (4) Concile de Trente, sess. 25, de Regular, et monial.,

part. X, cap. 16.

[ocr errors]

cap. 4; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 25; de Bourges, de l'an 1584, tit. 37, cap. 17; d'Aix, de l'an 1585, cap 43.

« ÖncekiDevam »