Sayfadaki görseller
PDF
ePub

III. Visitent, ac etiam curent ut hospitalia et alia loca nomine pietatis consecrata, integra teneantur, dissipata instaurentur, ac nondum constituta, si tempus et locus postulent, constituantur. In quibus provideant primum de sacramentorum administratione, deinde de corporis alimento et medicamento (1).

IV. Efficiant quoque ut eadem pia loca miserabilibus personis sint assidue pervia, sed mendicantibus validis ac otiosis claudantur (2). V. Inquirant num eorum locorum reditus in alios usus quam pauperum convertantur, et reliquam pecuniam, si qua sit, in locorum reparationes converti curent (3).

VI. Eorumdem locorum præfecti, seu administratores ac procuratores diligenter subducant rationes dati et accepti; subductasque infra semestre a die homologationis hujus concilii episcopis communicent, cum litteris suarum provisionum, ac deinceps singulis quibusque annis id præstent (4).

VII. Non autem soli episcopi, sed etiam capitula, aut quævis personæ, sive ecclesiasticæ sive laicæ, quarum interest, videant an cultus divinus persolvatur in sacellis, seu (ut vocant) capellis, quibus assignati sunt proventus annui (5).

VIII. Quod si sacer locus belli vel temporis injuria dirutus existat, et instaurari nequeat, illius beneficia simplicia in ecclesiam parochialem intra cujus limites situs erat, cum omnibus emolumentis et oneribus prioribus ecclesiis impositis transferantur, juxta decretum concilii Tridentini, sess. XXI, cap. 7 (6).

IX. Episcopi quoque, cum visitant, de titulis locorum et proventuum diligenter inquirant, curentque sedulo ut contra amissorum detentores viis juris et censuris ecclesiasticis procedatur (7).

X. Archidiaconi autem in his ecclesiis ubi hactenus visitationem exercere legitime consueverunt, eas singulis annis assumpto notario de consensu episcopi visitent, accepta solita procuratione (8).

(1) Concile de Trente, sess. 7, de Reform, cap. 15; de Bourges, de l'an 1584, tit. XXXIII, can. 4; d'Aix, de l'an 1585, cap. 21. (2) Concile de Trente, sess. 25, de Reform, cap. 8. (3) Concile de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, (4) Concile de Trente, sess. 22, de Reform., cap. 9. cap. 30. (5) Concile de (6) Concile de Trente, sess. 21, de

[ocr errors]

Trente, sess. 24, de Reform., cap. 3. Reform., cap. 7; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 32. (7) Concile de Trente, sess. 22, de Reform., cap. 11. (8) Concile de Trente, sess. 24, de Reform,

XI. Inquirant diligenter de curatorum, matriculariorum, cæterorumque parochianorum, ac maxime obstetricum vita, moribus, munere, officio, diligentia, ac debita suis locis assistentia, ac singulos sui officii moneant exhortenturque (1).

XII. Acta autem suæ visitationis, secundum consuetudinem locorum, intra duos menses a peracta visitatione, episcopis exhibeant (2).

[merged small][ocr errors][merged small]

I. Synodi diœcesanæ singulis annis semel duntaxat, ad cleri levamen, tempore commodiori celebrentur. In eis præsideat episcopus, vel, eo absente, ejus vicarius generalis. Curati quoque, quamvis sint canonici, et alii omnes qui de jure vel consuetudine tenentur, comparere cogantur (3).

II. Assistere quoque parochi teneantur cum habitu et tonsura statui congruentibus, necnon cum stola et superpelliceo (1).

III. In eis decani rurales rationem reddant corum quæ in suis calendis et visitationibus egerint et compererint (5).

IV. Illæ calendæ bis ad summum in anno habeantur, ne clerus nimio labore et sumptu gravetur, et in eis assistant curati et vicarii cum habitu et tonsura decenti; sintque omnes modico cibo potuque contenti, ne populo sua intemperantia aliquod scandalum afferant (6).

V. Controversias causasque personales quas inter viros ecclesiasticos suboriri compererint, qui synodo vel calendis præerit, amice, si fieri possit, componat (7).

-

cap. 3; de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 28; de Bourges, de l'an 1584, tit. 33, can. 5; de Toulouse, de l'an 1590, part. IV, cap. 8, no 20. (1) Concile de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 29. (2) Concile de Trente, sess. 24, de Reform., cap. 3; de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 29. (3) Concile de Trente, sess. 24, de Reform., cap. 2; de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 32; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 33; de Bourges, de l'an 1584, tit. LXVI, can. 3; d'Aix, de l'an 1585, cap. 41; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 2, etc. (4) Concile de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 33; d'Aix, de l'an 1585, cap. 41; d'Avignon, de l'an 1594, cap. 2. - (5) Concile de Trente, sess. 24, de Reform., cap. 18; de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 32; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 33. · (6) Concile de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII,

cap. 35.

[ocr errors]

· (7) Concile de Rouen, de l'an 1584, tit. VIII, cap. 34; de Bordeaux,

de l'an 1583, tit. XXXIII; d Aix, de l'an 1585, cap. 41.

VI. In synodo vero orationem exhortatoriam habeat episcopus, aut alius cui provinciam hanc commiserit: clerumque moneat eorum quæ sunt sui officii. Legantur etiam statuta synodalia, ac pro temporis opportunitate et ratione augeantur, minuantur vel immutentur, prout episcopo videbitur (1).

CAPUT XXVII. De synodo provinciali.

I. Ad Dei gloriam, ecclesiasticæque disciplinæ conservationem, singulo quoque triennio habeatur synodus provinciæ, seu provinciale concilium, in ea civitate provinciæ quam opportuniorem judicaverit, nominaveritque dominus archiepiscopus, ascito suorum suffraganeorum consilio atque ad eamdem synodum omnes qui de jure vel consuetudine vocandi sunt, edicto publico solemniter citentur et ca peracta, de loco dieque proxime futuri concilii provincialis decernatur (2).

II. Statuit etiam sancta synodus omnes episcopos, tam dominum metropolitanum quam cæteros, concilio provinciali debite indicto personaliter interesse debere et si legitime impediti fuerint, per procuratores ad hoc specialiter constitutos. Et quoniam pœnæ per antiquos canones constitutæ hoc tempore quasi leves negliguntur, judicavit eis et hanc addendam, ut qui in posterum conciliis provincialibus non intererunt, et contumaces per præsentes judicabuntur, pœna privationis quartæ partis fructuum unius anni suorum episcopatuum seminario, pauperibus, vel aliis piis usibus arbitrio concilii applicanda mulctentur (3).

III. Peracta synodo provinciali, episcopi suis subditis, procuratores vero capitulorum cathedralium, collegiatarumque ecclesiarum jurisdictionem habentium suis fratribus et subjectis, intra duos menses a publicatione ejusdem synodi numerandos, illius decreta promulgent, atque ad eorumdem obedientiam respective quemque exhortentur et compellant (4).

IV. Si quæ autem controversiæ super decretorum hujus concilii

(1) Concile de Rouen, de l'an 1581, tit. VIII, cap. 33; d'Aix, de l'an 1585, cap. 41. - (2) Concile de Trente, sess. 24, de Reform, cap. 2; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 34; de Bourges, de l'an 1584, tit. LXVI, can. 1. — (3) Concile

de Trente, sess. 24, de Reform., cap. 2; de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 34. -(4) Concile de Trente, sess. 25, de Reform., cap. 2.

interpretatione oriantur, consulatur dominus metropolitanus, ac ejus judicio stetur, donec per proximum futurum concilium provinciale judicatum fuerit (1).

V. Hæc eadem sancta synodus futurum concilium hujus provinciæ in civitate Suessionensi habendum, ac dominica secunda post Pascha, anno Domini 1586 celebrandum indicit et decernit.

Publicatum in ecclesia metropolitana Remensi post missarum solemnia, feria quinta, ipso celebri festo Ascensionis dominicæ, anno Domini MDLXXXIII, die decima octava mensis Maii.

Sign. Ludovicus Cardinalis a Guisia archiepiscopus Remensis.

Et infra De mandato præfati illustrissimi et reverendissimi domini mei, D. Ludovici cardinalis archiepiscopi ducis Remensis, primi Franciæ paris.

Joannes de Piles, concilii Remensis scriba (2).

EPISCOPI QUI HUIC SYNODO INTERFUERUNT

ET SUBSCRIPSERUNT.

Nos L. Cardinalis à Guisia Archiepiscopus Remensis definientes subscripsimus.

Ego Carolus de Roucy, episcopus Suessionensis subscripsi.
Ego Valentinus du Glas, episcopus Laudunensis subscripsi.
Ego Nicolaus Fumée, episcopus Bellovacensis subscripsi.
Ego Cosmus Clausse, episcopus Cathalaunensis subscripsi.
Ego Claudius, episcopus Noviomensis subscripsi.

Ego Geoffridus Martonius, episcopus Ambianensis subscripsi. Ego L. de Creil, procurator reverendiss. Sylvanectensis episcopi ejus nomine interfui, approbavi, et subscripsi.

Nomina deputatorum à Capitulis cathedralium et collegiatarum ecclesiarum Remensis provinciæ, nomina item abbatum, priorum, procuratorum et cæterorum qui huic Synodo interfuerunt, relata sunt cum actis in commentarios qui in archivis ecclesiæ Remensis asservantur.

(1) Concile de Bordeaux, de l'an 1583, cap. 34. (2) Labbe, tom. X, col. 884, etc.; Hardouin, tom. X, col. 1275; Concilium provinciale Remense primum sub episcopatu cardinalis a Guisia, etc.; c'était le second.

Promotores Concilii: H. Morus, decanus Remensis, et C. Goynne, decanus Bellovacensis.

Secretarii Concilii: N. Colin, thesaurarius, et I. de Piles, cus Remensis.

canoni

BREF APOSTOLIQUE

POUR LA CONFIRMATION DU CONCILE.

Gregorius PP. XIII, dilecto filio nostro Ludovico, sanctæ Romanæ ecclesiæ presbytero, cardinali Guisiæ nuncupato.

Dilecte fili noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Mandavimus decreta Synodi provincialis archiepiscopatus tui quæ ad Nos misisti, per venerabiles fratres nostros sanctæ romanæ ecclesiæ cardinales, super dubiis in materia Concilii Tridentini occurrentibus deputatos, diligenter cognosci, atque ubi opus esset emendari. Remittimus nunc tibi eum librum emendatum. Facies ut quæ piè prudenterque decreta atque emendata sunt quàm diligentissimè serventur: hæc enim reliqua pars est curæ tuæ, sine qua omnis hactenus labor fustrà susceptus esset. Speramus id te pari studio et diligentia curaturum esse. Datum Romæ apud sanctum Marcum, sub annulo Piscatoris, die xxx. Julii M. D. LXXXIIII, Pontificatus nostri anno decimo tertio.

ANT. BUCCAPADULIUS.

« ÖncekiDevam »