Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ejusque suburbia eam ob rem teneri voluisti, exsolvere penitus ac liberare placeret. Sed cum id per Comitia Cleri Gallicani quibus in hac urbe detentus es, concedere non liceret, suspensiones ejus interdicti ad diem xvum hujus mensis prorogasti, intra quem diem Ecclesiæ pro eo ac decet satisfacerent. Quod cum quantum in se est præstiterint, placeat tuæ charitati crimen istud eis condonare, dictumque oppidum unà cum suburbiis interdicto solvere. Ita supplicibus votis pro Ecclesiæ salute et vestra prosperitate atque incolumitate continuò Deum invocabunt.

DÉCRET DE L'ÉVÊQUE D'AMIENS,

POUR LEVER L'INTERDIT (1).

Franciscus, miseratione divina, etc. Omnibus has literas visuris salutem et benedictionem. Notum facimus, quòd cum Rex pientissimus æquè ac justissimus, de vi nobis à Sacramento Confirmationis recentibus, et Ecclesiasticis viris qui in nostro comitatu erant à civibus Monstroliensibus illata quæri jusserit, ultimoque judicio criminis ejus reos puniri, nobisque enixè deprecantibus, damnatis veniam et culpam condonaverit, idque nobis imprimis curæ fuerit, ne quis ex iis pœna capitis, aut membrorum noxam in Ecclesiam admissam elueret, tamen omnibus modis conati sumus eos ad facti sui revocare pœnitudinem, ne dum eorum misericordia commoti, culpæ gratiam à Rege impetramus, corporibus supplicio solutis, nullo interim animæ errati sui dolore ac sensu tangerentur. Ut ergo criminis atrocitas et immanitas eis innotesceret, atque ad pœnitentiam vehementius incitarentur, nos die 25 mensis Junii, Ann. 1634, ejus oppidi et suburbiorum civibus sacris interdiximus. Sed complurium bonorum ac piorum hominum miseratione, qui tametsi ab ea noxa penitus abhorrerent, æquè tamen ac sontes ipsi Sacramentis carebant: aliisque permultis et gravibus de causis interdicti suspensiones varias fieri prorogarique placuit, donec steterunt se nobis Magistri Antonius de l'Umbre, Proprætor et Major Monstroliensis, et Franciscus Hurtrel, advocatus et Procurator Regius ejus oppidi, cum mandatis Majoris, Scabinorum et aliorum delectorum nomine populi civium, qui libello supplice nobis exposuerunt, universum populum Monstroliensem injuriæ atrocis.

(1) La Bibliothèque d'Amiens possède une copie en français de cet acte. (Recueit des MMS. in-folio, C. 150.)

in nos et Ecclesiam admissæ acerbissimo dolore tangi intelligere se quàm miserè secum actum foret Sacramentis et Ecclesiæ communione interdictis, nisi pro nostra singulari indulgentia supersedissemus judicio, absolvi se vehementer cupere, et quoad in se est Deo, Ecclesiæ, nobisque violatis satisfacere velle. Eam ob rem gratiis primùm actis ob condonationem culpæ nobis deprecantibus à Rege impetratam, veniam criminis suppliciter orarunt; sibi constitutum esse quamcumque expiandæ noxæ legem accipere, integrasque S. Vulphlagii reliquias potestati nostræ relinquere. Ac tametsi ob crebras incursiones hostium vix tutò se quisquam itineri dare possit, præsto nihilominus cunctos esse, nec deprecari periculum, quominus eò se conferant quò nobis sisti placuerit. Nos igitur Dei bonitate et misericordia confisi qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, cum facti pœnitudine tactos illos, (qui censurarum nobis fructus unus propositus est), eorum qui ad nos delegati sunt significatione compertissimum habeamus, de consilio DD. Archiepiscoporum, Episcoporum et aliorum Ecclesiasticorum in Comitiis Cleri Gallicani congregatorum, quorum arbitrio rem omnem detulimus, veriti ne belli tempore incursioni hostium populus pateat, si parem noxæ pœnam statuerimus, singulari indulgentia utendum duximus, ideoque Monstrolium ejusque oppidi suburbia interdicto nostro solvimus, adeoque sanctum Missæ sacrificium, horas canonicas, et quodcumque officium divinum peragi, sacramenta ægris sanisve administrari, et in Ecclesiæ pace defunctorum corpora sacra humo condi, et quamcunque rem divinam de more fieri ministrarique volumus. Sacrorum ossium capsam S. Vulphlagii per Magistrum Nicolaum le Febvre Presbyterum, Capellanum Ecclesiæ Ambianensis, nobisque ab Eleemosynis, recludi placet; ex eaque reliquiarum particulas quasdam depromi, et ex æde S. Salvii ad Ecclesiam B. Mariæ deferri, ejus oppidi Clero universo, Majore, Scabinis, et criminis reis comitantibus : inde partem earum Ruam transferri, in Ecclesia Parochiali; partem Ambianum, in Ecclesia B. Mariæ ritè servandam ; centum et XL libras Turonenses, præter eam pecuniam quæ mulctæ nomine à reis debetur, in annuos reditus collocari, et celebranda quotannis Missæ in Ecclesia B. Mariæ Ambianensis, die vi° Junii, qui dies S. Vulphlagio sacer est attribui, totoque eo die cereum album libralis ponderis coram ipsis reliquiis accendi. Ut autem perpetua sit apud omnes satisfactionis ejus memoria, decrevimus diploma noxæ remissæ in marmore

incidi, et eo in loco quem in Ecclesia nostra Ambianensi designaturi sumus, curâ Majoris et Scabinorum ejus oppidi poni ac statui. Porrò nostræ huic sententiæ denuntiandæ exequendæque Magistro Nicolao le Febvre nobis ab Eleemosynis mandatum potestatemque dedimus. Datum Lutetiæ Parisiorum 20. Sept. 1635.

RÉPARATIONS ET SATISFACTIONS

OFFERTES PAR LE COADJUTEUR DE L'ARCHEVÊQUE DE TOURS A L'ÉVÊQUE D'AMIENS,

AU NOM DES HABITANTS DE MONTREUIL.

Anno D. MDCXXXxv, die xxvIII septembris, Victor Bouthillier Regi à Consiliis, Coadjutor et successor Archiepiscopi Turonensis, accipiendæ Ecclesiæ nomine, satisfactioni et expiationi noxæ à Monstrolii civibus in illustrissimum et reverendissimum D. Episcopum Ambianensem admissæ, jussu Regis, et mandato DD. illustrissimorum Archiepiscoporum, Episcoporum, et aliorum in Comitiis generalibus Cleri Gallicani Lutetiæ congregatorum præpositus. Cum Monstrolium venissemus, exhibitis tabulis delegationis D. de l'Umbre, Proprætoris et Majoris, et D. Hurtrel, advocati et Procuratoris ejus oppidi diei 23 Julii mensis superioris, ac libello supplice civium Monstroliensium nomine ab iis oblato, stetit se nobis eorum delegatorum alter unà cum omnium ordinum delectis civibus, petieruntque suppliciter, ut interdictionem ejus oppidi et suburbiorum remittere ac solvere tandem placeret nihil se detrectaturos planè quod ad satisfaciendum Ecclesiæ à reverendiss. D. Episcopo Ambianensi decretum audiebant. Continuò in Monasterium S. Salvii profecti sumus, quò Magister Nicolaus le Febvre D. Episcopo Ambianensi ab Eleemosynis, eique decreto exequendo præpositus, advenit, sacerdotali supparo ac stola indutus. Qui ut reliquiarum particulas, prout illo decreto constitutum est, tolleret, apertum est illicò sacrarium præsentibus reverendiss. D. Gabriele de Bauvau, Nannetensi Episcopo, et innumera plebe. Eò ingressus dictus le Febvre, sacrorum ossium S. Vulphlagii capsam aperuit, quam cum ei Major et Scabini singulari animorum demissione integram obtulissent, arbitrio dicti D. Ambianensis Episcopi tollendam aut quoquo modo utendam, respondit sibi satis esse eas particulas, quas antea dictus D. Episcopus depromere statuerat, maxillam nempe inferiorem, in Ecclesiam Ruensem, et alterius tibiæ ossicula duo in

Ecclesiam B. Mariæ Ambianensis transferenda. Mox Litaniis Sanctorum solemni more cantatis, cunctisque procumbentibus, eas particulas è capsa deprompsit, in qua ad auctoritatem facti è membrana tabulam includi placuit; eaque obserata, ipse reliquias pulvillo ritė compositas, veloque pretioso contectas, ad altare majus Ecclesiæ deportavit. Aderat universus ejus oppidi Clerus, cum innumera hominum multitudine expectantium dum ad indictam supplicationem procederetur. Dicto D. le Febvre sacra trabea induto, supplicantium agmen ritè atque ordine prodire, sequentibus ejus oppidi cunctis ordinibus, primoribusque civibus, et populo Monstroliensi, inter quos complures visi ex eorum numero qui judicio D. de Mironmenil Regi à Consiliis, et libellorum supplicum Magistri, eique à Rege quæstioni præfecti, fuerant condemnati: omnes vultu ac gestu, lacrymis et acerbo ejulatu significare, magno se dolore teneri facinoris erga reverend. Episcopum Ambianensem admissi. Ventum est ad templum B. Mariæ ejus oppidi, qui locus indictus erat D. Ambianensis Episcopi decreto. Prædictus D. le Febvre sacras reliquias super altari primario ejus Ecclesiæ deposuit, finitaque oratione S. Vulphlagii et antiphonis, hymnum S. Spiritus incinuit, quo maximo cum pietatis sensu ab omni populo percantato, dictaque oratione, è superiori gradu altaris supràdictus le Febvre magna voce sententiam D. Ambianensis Episcopi de interdictione tollenda recitavit. Nos deinde circumstantem populum allocuti, facinoris indignitatem demonstravimus, disparem noxæ pœnam, D. Ambianensis Episcopi bonitatem et paternam erga eos charitatem et ne idem in posterum peccarent hortati sumus. Quæ illi verba sic exceperunt, ut magnam præ se ferrent facti pœnitudinem, et se clementia dicti D. Episcopi Ambianensis ab interdicto solutos magnoperè lætarentur. His ita peractis, dictus D. le Febvre discedens sacrorum ossium reliquias extulit, in potestate et arbitrio prædicti D. Episcopi mansuras. Quorum omnium pro eo ac gesta sunt actum istud perscripsimus, eique subscripsimus, apposito Secretarii eam in rem à nobis adhibiti chirographo, præsentibus Magistro Natali Gantois Canonico, Archidiacono, et Vicario generali reverendissimi D. Boloniensis Episcopi, Magistro Francisco de Thombes, item Canonico Boloniensi, et Priore de Rumilliaco, Jacobo du Bois, Scutifero D. de Montmoreau, Equite ordinis B. Mariæ de monte Carmelo, et aliis.

JUBILÉ UNIVERSEL

accordé

PAR N. S. P. LE PAPE URBAIN VIII,

Pour implorer l'assistance de Dieu dans les nécessités présentes de l'Église.

[merged small][ocr errors]

URBAIN pape VIII. A tous fidèles chrestiens qui ces présentes lettres verront, salut et bénédiction apostolique.

Nous avons souventes fois adressé nos prières à Dieu, et ordonné qu'on en fist de publiques, à ce qu'il lui plust nous délivrer des misères dont nous étions enveloppés, et destourner les afflictions qui menaçoient son peuple. Nous recognoissons que, par la bonté divine, elles sont esteintes en partie, ou au moins adoucies. C'est pourquoy, touchés des périls qui menacent les affaires chrestiennes, et principalement des dommages qui assaillent l'Allemagne, nous avons résolu de nous adresser de rechef à celuy qui a coustume d'exaucer les prières assidues des fidèles, et avons estimé le devoir faire avec la persévérance dans les jeusnes et oraisons. Car nous espérons, puisqu'il est le créateur, le rédempteur et le père miséricordieux de nos ames, que nous estant fait propice, et qu'ayant oublié les fautes desquelles nous méritons la punition, il ne dédaignera d'entériner nos demandes.

Or, afin que le tout s'accomplisse plus fructueusement, et avec une plus grande ferveur d'esprit, nous avons délibéré selon l'ancienne

« ÖncekiDevam »