Geschichte der Slawenapostel Cyrill und Method und der slawischen Liturgie. [With] 3 Anhänge

Ön Kapak
 

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Popüler pasajlar

Sayfa 104 - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae commendationis, hortationis, requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, constitutionis, deputationis, decreti, mandati, inhibitionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Sayfa 62 - Sclavinica lingua canere sive sacrum evangelium vel lectiones divinas novi et veteris testamenti bene translatas et interpretatas legere aut alia horarum officia omnia psallere, quoniam, qui fecit tres linguas principales, Hebream scilicet Grecam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam.
Sayfa 61 - Ille autem professus est se iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana ecclesia docet et a patribus traditum est, tenere et psallere. Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis et utilitatibus orthodoxum et proficuum esse repperientes vobis iterum ad regendam commissam sibi ecclesiam Dei remisimus, quem veluti pastorem proprium ut digno honore et reverentia letaque mente recipiatis, iubemus, quia nostr?
Sayfa 104 - Cardinales, etiam de latere legatos et apostolicae sedis nuntios, aliosve quoslibet, quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari et definir!
Sayfa 62 - ... sicut in quibusdam ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et judicibus tuis placet, missas latina lingua magis audire, precipimus, ut latine inissarum tibi sollemnia celebrentur.
Sayfa 91 - Ex hoc nempe saepe volventibus liquet non immerito Sacram Scripturam omnipotenti Deo placuisse quibusdam locis esse occultam, ne, si ad liquidum cunctis pateret, forte vilesceret et subjaceret despectui, aut prave intellecta a mediocribus, in errorem induceret.
Sayfa 62 - Nee sanae fidei vel doctrinae aliquid obstat sive missas in eadem Sclavinica lingua canere sive sacrum evangelium vel lectiones divinas novi et veteris testamenti bene translatas et interpretatas legere aut alia horarum officia omnia psallere...
Sayfa 61 - Presbiteros vero, diacones, seu cujuscunque ordinis clericos, sive Sclavos, sive cujuslibet gentis , qui intra provinciae tuae fines consistunt, praecipimus esse subjectos et obedientes in omnibus jam dicto confratri nostro, archiepiscopo vestro, ut nihil omnino praeter ejus conscientiam agant.
Sayfa 60 - Pro qua scilicet tanta fide ac devotione tua et populi tui apostolatus nostri ulnis extensis te quasi unicum filium amore ingenti amplectimur et cum omnibus fidelibus tuis paternitatis nostrae gremio veluti oves Domini nobis commissas recipimus vitaeque...
Sayfa 58 - Audimus etiam, quod missas cantes in barbara, hoc est in Sclavina lingua, unde iam litteris nostris per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus, ne in ea lingua sacra missarum sollemnia celebrares, sed vel in Latina vel in Greca lingua, sicut ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa et in omnibus gentibus dilatata cantat.

Kaynakça bilgileri