Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dere valeat. Cujus precibus annuens Imperator, eundem supernominatum Philosophum ad se venire rogavit; eumque illuc, id est, in terram Sclavorum, simul cum Methodio germano suo, transmisit, copiosis valde illi de palatio suo datis expendiis. Cumque ad partes illas, Deo praeparante, venissent; cognoscentes loci indigenae adventum illorum, valde gavisi sunt; quia et reliquias B. Clementis secum ferre audierant, et Evangelium in eorum linguam a Philosopho praedicto translatum. Exeuntes igitur extra civitatem obviam, honorifice et cum ingenti laetitia receperunt eos. Coeperunt itaque ad id quod venerant peragendum studiose insistere, et parvulos eorum litteras edocere, officia ecclesiastica instruere, et ad correptionem diversorum errorum, quos in populo illo repererant, falcem eloquiorum suorum inducere; sicque abrasis et extirpatis de agro illo pestifero multifariis vitiorum sentibus, divini verbi gramina seminare. Manserunt ergo in Moravia per annos quatuor et dimidium, et direxerunt populum illius in fide catholica, et scripta ibi reliquerunt omnia, quae ad Ecclesiae ministerium videbantur esse necessaria.

8.

His omnibus auditis, Papa gloriosissimus Nicolaus, valde laetus super his quae sibi ex hoc relata fuerant redditus, mandavit et ad se venire illos litteris Apostolicis invitavit. Quo nuntio illi percepto valde gavisi sunt, gratias agentes Deo, quod tanti erant habiti, quod mererentur ab Apostolica Sede vocari. Mox igitur iter aggressi, duxerunt etiam secum aliquos de discipulis suis, quos dignos esse ad Episcopatus honorem recipiendum censebant: sicque post aliquos dies Romam applicuerant.

9.

Sed cum ante non multos dies supradictus Papa Nicolaus transiisset ad Dominum, secundus Adrianus, qui illi in Romano Pontificatu successerat, audiens quod praefatus Philosophus corpus B. Clementis, quod studio suo repererat, secum deferret, valde nimis exhilaratus est, et extra Urbem cum clero et populo procedens obviam illis, honorifice satis eos recepit. Coeperunt interea ad praesentiam sanctarum reliquiarum, per virtutem omnipotentis Dei, sanitates mirabiles fieri; ita ut quovis languore quilibet oppressus fuisset, adoratis pretiosi Martyris reliquiis sacro

sanctis, protinus salvaretur. Quapropter tam Venerabilis Apostolicus quam et totius Romani populi universitas, gratias et laudes Deo maximas referentes, gaudebant et jocundabantur in ipso, qui iis post tam prolixi temporis spatia concesserit in diebus suis sanctum et Apostolicum virum, et ipsius Apostolorum Principis Petri successorem, in Sede sua recipere; et non solum Urbem totam, sed et Orbem quoque totum Romani Imperii, signis ejus ac virtutibus illustrare. Multis itaque gratiarum actionibus praefato Philosopho pro tanto beneficio redditis, consecraverunt ipsum et Methodium in Episcopos, nec non et ceteros eorum discipulos in Presbyteros et Diaconos.

10.

Cum autem Philosophus, qui et Constantinus, diem transitus sui imminere sibi sensisset, ex concessione Summi Pontificis imposuit sibi nomen Cyrillum, dicens hoc revelatum sibi fuisse: et sic post quadraginta dies dormitionem accepit in Domino sexto decimo Kalendas Martias. Praecepit autem sanctus Apostolicus, ut omnes tam Graeci quam Romani clerici ad exequias ejus accurrerent cum psalmis et canticis, cum cereis et thuris odoribus, et non aliter ei, quam ipsi quoque Apostolico, funeris honorem impenderent.

11.

Tunc supradictus frater ejus Methodius accedens ad sanctum Pontificem, et procidens ad vestigia ejus, ait: Dignum ac necessarium duxi suggerere Beatitudini Tuae, Apostolice Pater, quoniam quando ex domo nostra ad servitium, quod auxiliante Domino fecimus, sumus egressi; mater cum multis lacrymis obtestata est, ut si aliquem ex nobis, antequam reverteremur, obiisse contingeret, defunctum fratrem frater vivens ad monasterium suum reduceret, et ibidem illum digno et competenti obsequio sepeliret. Dignetur igitur Sanctitas vestra hoc munus meae parvitati concedere, ne precibus matris vel contestationibus videar aliquatenus contraire. Non est visum Apostolico, quamvis grave sibi aliquantulum videretur, petitioni et voluntati hujuscemodi refragari: sed clausum diligenter defuncti corpus in locello marmoreo, et proprio insuper sigillo signatum, post septem dies dat ei licentiam recedendi. Tunc Romanus clerus simul cum Episcopis

ac Cardinalibus et nobilibus Urbis consilio habito convenientes ad Apostolicum coeperunt dicere: Indignum nobis valde videtur, venerabilis Pater et Domine, ut tantum tamque magnificum virum, per quem tam pretiosum thesaurum Urbs et Ecclesia nostra recuperare promeruit, et quem Deus ex tam longinquis regionibus et exteris ad nos sua gratuita pietate perducere, et adhuc etiam ex hoc loco ad sua regna est dignatus assumere, qualibet interveniente occasione in alias patiamini partes transferri: sed hic potius placet, honorifice tumuletur, quia et dignum valde est, ut famae tam celebris homo, in tam celeberrima urbe, celebrem locum habeat sepulturae. Placuit hoc consilium Apostolico, et statuit ut in B. Petri basilica poneretur, in suo videlicet proprio

monumento.

12.

Cernens Methodius jam suum defecisse propositum, oravit iterum dicens: Obsecro vos Domini mei, quandoquidem non est placitum vobis, meam petitiunculam adimplere, ut in ecclesia B. Clementis, cujus corpus multo suo labore ac studio repertum huc detulit, recondatur. Annuit hujusmodi petitioni Praesul sanctissimus, et concurrente cleri ac populi maxima frequentia, cum ingenti laetitia et reverentia multa, simul cum locello marmoreo, in quo pridem illum praedictus Papa condiderat, posuerunt in monumento ad id praeparato in basilica B. Clementis ad dexteram partem altaris ipsius, cum hymnis et laudibus, maximas gratias agentes Deo: qui in loco eodem multa et miranda operatur, ad laudem et gloriam nominis sui, per merita et orationes Sanctorum suorum, qui est benedictus et gloriosus in secula seculorum, Amen.

II.

Legenda Moravica.

Legenda Sanctorum Cyrilli et Methodii Patronorum Moraviae1).

Chazari, Bulgari, Moravi, Bohemi per eos conversi; corpus S. Clementis Papae Romam allatum; usus linguae slavonicae in sacris; adversa Methodio illata.

1.

Tempore Michaëlis Imperatoris fuit quidam vir genere nobilis, civitate Thessalonica ortus, nomine Constantinus, qui propter mirabile ejus ingenium dictus est Philosophus. (Hic quinquagesimo die ante obitum suum, concessione Summi Pontificis imposuit sibi nomen Cyrillus, asserens sibi nomen hoc revelatum divinitus.) Cumque adolevisset, magna religione et prudentia est praeditus, honoremque sacerdotii ibidem est adeptus. Eodem tempore ad praefatum Imperatorem in Constantinopoli venerunt Gazarorum legati, supplicantes quatenus dignaretur aliquem ad illos mittere virum eruditum, qui eos fidem catholicam veraciter edoceret; adjicientes inter cetera, quomodo nunc Judaei, modo Saraceni, ad suam fidem eos molirentur convertere. Tunc Imperator simul cum Patriarcha habito consilio, praefatum Philosophum illuc transmisit, optime confidens de ejus prudentia, conversationeque laudabili, et morum probitate.

2.

Vir autem clarus iter arripiens, venit Cersonam, quae Gazarorum terrae vicina et contigua est, et ibi gratia discendi linguam gentis illius, est aliquantulum commoratus. Interea, Deo inspi rante, interrogavit habitatores loci illius de corpore S. Clementis. Sed quia advenae potius erant quam indigenae, professi sunt se

1) Mährische Legende von Cyrill und Method. Nach Handschriften herausgegeben von Joseph Dobrowsky. Prag 1826.

Acta Sanctorum Bolland. Martii Tom. II. Antverpiae 1668. Fol. pag. 22 s.

nescire. Miraculum enim marini recessus ob culpam inhabitantium jam dudum cessaverat, et ob incursum barbarorum templum fuerat destructum. Porro vir sanctus ad vigilias, ad jejunia et orationes convertitur, supplicans Domino, ut quae per homines explorare non poterat, divina sibi revelatione pandere dignaretur. Tunc mari siccato divinitus ecclesiam ibi dudum constructam ingreditur, et corpus S. Clementis Papae et Martyris cum anchora invenit, et reverenter sustollens, quocunque iret loco, secum deportabat.

3.

Post haec iter arripiens ad terram Gazarorum perveniens prophetica et evangelica semina serebat in populo, virtutibus et exemplo lucebat omnibus, dulci praedicationis sermone corda refecit esurientium, ita ut ab errore idololatriae ad viam veritatis terram illam reduceret. At illi plurimum exhilarati, et in fide catholica roborati omnipotenti Deo, et famulo ejus Constantino, quod ab errore draconis flammimovi essent eruti, gratias referebant, offerentes Philosopho maxima munera, quae ille omnia, ut revera Philosophus, respuens, rogavit eos, quatenus pro muneribus illis, quotquot captivos haberent Christianos servituti deditos, dimitterent liberos, quod protinus adimpletum est. Quo facto Philosophus reversus est Constantinopolim.

4.

Audiens autem princeps Moraviae, quod factum fuerat a Philosopho in Gazarorum provincia, ipse quoque genti suae consulens, misit ad praedictum Imperatorem nuntios rogans, quatenus genti suae verum doctorem dirigat, qui eis pleniter fidem rectam, legis ordinem, et viam veritatis valeat ostendere. Cujus precibus annuens Imperator praenuntiatum Philosophum cum Methudio germano suo illuc transmisit, mandans ei copiosas expensas dari pro itinere. Egressus vero venit primo ad Bulgaros, quos divina cooperatrice gratia, sua praedicatione convertit ad fidem.

5.

Abinde procedens devenit in terram Moraviae, secum portans corpus beati Clementis. Coepit autem ad id, propter quod venerat, peragendum studiose insistere, et ad correctionem

« ÖncekiDevam »